CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(g) Ad primum et secundum. Hic Doctor respondet ad argumenta facta pro prima via, sed hoc magis patebit infra dist. 28. Potest etiam dici conformiter ad ea, quae dixi supra dist. 1. quaest. 2. exponendo illud ; quomodo Pater prius origine sit beatusquam generet Filium.
(h) Ad tertium dico. Primo Doctor negat istam, quod relatio possit esse terminus formalis generationis, patet enim quod unio naturae humanae ad Verbum, est vere causata a Trinitate. Vide Doctorem in 3. dist. 1. quaest. 1. et expositionem quam ibi feci.
Sed haec responsio non videtur ad propositum, quia Doctor ibi se exponit de relatione extrinsecus adveniente, quod illa potest esse terminus alicujus productionis, et simpliciter negat de relatione intrinsecus adveniente ; in proposito autem filiatio est relatio intrinsecus adveniens. Dico quod sibi non contradicit, quia ibi in tertio loquitur tantum de relatione, quae de necessitate oritur, positis fundamento et termino, ut ibi prolixius exposui , filiatio autem in divinis non oritur ex natura extremorum, patet, quia ipsa constituit Filium. Si enim filiatio creata esset aliqua forma constituens aliquid, ipsa per se terminaret aliquam productionem. Vult ergo dicere Doctor, quod relationi unde relatio, non repugnat esse terminum formalem alicujus productionis, licet alicui in particulari repugnet, et patet littera.
(i) Ad quartum dicitur, quod erat tale: Nulla productio in divinis est generatio, quia generatio est ad primam substantiam et ad productum. Hic autem ponitur relatio vel relativum primum productum. Et dicitur, quod ista productio est generatio, quia ista relatio habet vim constituendi secundam personam, etc.
(j) Ad quintum videtur. Nunc respondet ad argumentum factum pro secunda via, quod est tertium in ordine, et ponitur ibi: Praeterea ad tertium. Omne relativum aeque naturaliter respicit suum correlativum, etc. Dicit Doctor, quod est diffcile eis respondere, qui dicunt personas esse relativas, et quia tunc nec ex parte agentis nec ex parte principis agendi potest esse libertas, et hoc supra patuit dist. 7. ideo tenendo quod relationes constituant personam, et quod non sint rationes principiandi, patet responsio quod de necessitate prior est relatio generantis ad genitum quam spirantis ad spiratum, ut supra patuit dist. 2. p. 2. et d. 7. et 13.
Deinde ex eadem via arguit, quia suppositum aliquo modo praeintelligitur actioni, etc. Ad ista argumenta sequentia Doctor non respondet, sed facilis est responsio ex his quae supra exposui dist. 1. quomodo generatio non praesupponit suppositum ; et facilis est responsio ex his, quae ponit Doctor quaest. 4. quodl. respondendo ad argumenta principalia.
(k) Ad primum tertiae viae dico,quod paternitas est de se formaliter incommunicabilis. Haec responsio ad argumentum est singularis, tenendo personam constitui per relationem, licet sit valde dubium, quomodo paternitas pullulet ab essentia divina, ut haec, cum relatio realis ut hujusmodi, sit quidditas, et sic communicabilis ; tamen sustinendo ipsam paternitatem constituere personam in esse incommunicabili, haec responsio solemnis est. Alia clara sunt usque ibi: Et per hoc patet ad omnes alius probationes.
(1) Et per hoc patet. Nota bene illud quod dicit Doctor, quod a paternitate creata et increata potest abstrahi conceptus communis, qui tamen non dicitur contrahi per aliquid ad quod sit in potentia, quia (ut vidimus supra d. 8. q. 2.) ille conceptus est in potentia ad alium, qui accipitur ab una realitate, quae est in potentia ad aliam realitatem, a qua accipitur alius conceptus, ad quem est in potentia, et ibi vide pulchras glossas.
(m) Nec illa propositio est vera, quod omnis quidditas est communicabilis, patet ibi.
Dicerem tamen unum, quod omnis quidditas ut quidditas est communicabilis, licet aliqua quidditas quae de se est haec, ita quod non est contrahibilis ad hacceilalem, cum sit de natura sua haec, et ratio subsistendi sit incommunicabilis, et hoc modo accipitur quidditas paternitatis in divinis: caetera pn tentet nota bene dicta in ista littera.
(n) Ad aliud dico, quod licet aliquis conceptus, etc. Nota hanc responsionem, quia ex hac habetur expresse, quod datur aliquis conceptus dictus in quid de Deo vel de aliquo ut Deo, qui tamen est vero posterior, cum non accipiatur ab aliqua realitate priori, quae sit in potentia ad aliam, ut dixi supra dist. 8. quaest. 2. Et haec responsio multum valet ad intelligendum glossam quam feci d. 2.q. 1. ibi: Quod primum effectivum sit simpliciter necesse esse, vide ibi.
(o) Dico igitur. Et quia Doctor hic dicit, quod a generatione et spiratione potest abstrahi conceptus communis realis dictus in quid:
Contra hoc arguitur sic : Scotus dixit supra Hist. 23. quod ab ultimis distinctivis non potest abstrahi conceptus realis dictus in quid, hoc idem d. 3. et alibi. Sed generatio sive activa sive passiva, et spiratio passiva sunt ultima distinctiva, ut patet a Doctore hic, et supra dist. 23. et tantum seipsis distinguuntur, ut patet a Doctore supra d. 13. ergo videtur quod sibi contradicat.
Respondeo primo, quod Doctor non asserit hic ab ultimis distinctivis, scilicet a generatione et spiratione passiva posse abstrahi hujusmodi conceptus, quia non declinat ad hanc partem, quod hujusmodi relationes sint ultimo distinctivae et constitutivae.
Si dicatur : Nonne Doctor communiter nominat personas esse constitutas a relationibus, ut patet supra d. 2. et 5. q. 2. et 7. et 11. et 13. et in quodl. q. 2. et infra d. 28. ergo, etc.
Dico, quod non asserit hoc ex intentione propria, sed ex intentione communi aliorum.
Secundo dico, quod licet a generatione et spiratione, sive a paternitate et filiatione, sive a paternitate increata et creata, possit abstrahi hujusmodi conceptus dictus in quid, quia dicunt quidditatem, ut patet d. ista, licet non communicabilem. Nam sola illa quidditas est communicabilis, vel quae dicit perfectionem simpliciter, vel quae est divisibilis sive numerabilis, ut patebit infra a Doctore, et ista non sunt hujusmodi ; et sic forte paternitas et spiratio passiva sive generatio, non dicuntur ultimo constitutiva personae, quia vel persona dicit negationem duplicis communicabilitatis, vel si dicit aliquod positivum, sicut patet supra d. 23. et 26. forte illud aliquo modo differt a relatione, puta paternitate, hoc tamen firmiter non assero.
Dico tertio, quod Doctor quando vult quod ab ultimis differentiis non potest abstrahi conceptus dictus in quid, non intelligit hoc absolute, scilicet quod non possit abstrahi conceptus communis dictus in quid, qui tamen non sit potentialis ad conceptum contractivum, et sic est in proposito. Nam Doctor dicit hic et supra d. 23. quod ista dicunt primo diversa, id est, non idem realiterincludentia, scilicet quod in re ante omnem abstractionem sit aliquid reale in quo vere conveniant, et aliquid in quo vere differant. Modo ultimo constitutiva sive ultimae differentiae sic se habent inter se, quod non habent aliquid vere reale in quo conveniant, et aliquid in quo differant, quod quidem reale in quo conveniunt, est in potentia perfectibile ab illo in quo differunt, et sic ab ipsis non potest abstrahi conceptus vere dictus in quid, qui sit in potentia, etc. Et hoc est quod Doctor dicit hic, quod licet ista ultimo distinctiva non sint primo diversa in conceptu dicto in quid, sunt tamen primo diversa in realitate propria, id est, quod paternitas sive realitas paternitatis se sola est diversa a realitate spirationis passivae vel filiationis. Nam in paternitate et filiatione divina non est aliqua realitas, in qua realiter conveniant, quae sit perfectibilis a realitate in qua differunt. Hoc idem dico de ultimis differentiis.
Sed contra, nam Doctor supra d. 3. et 8. vult quod ens praedicetur in quid
de Deo et decem Praedicamentis, et ibi negat expresse ipsum praedicari in quid de ultimis differentiis. Nec potes evadere dicendo, quod ut praedicatur in quid de Deo et creatura est in potentia ut supra, quia expresse Doctor d. 2. et 8. vult quod non sit aliqua realitas in Deo a qua abstrahatur conceptus entis, quae sit perfectibilis ab alia realitate, ut glossavi supra d. 8. Imo expresse Doctor d. 8. vult quod licet Deus et creatura non sint primo diversa in conceptu entis, dicuntur tamen primo diversa in realitatibus propriis, modo praeexposito. Si ergo vult quod ens dicatur in quid de Deo et creatura, et hoc negat ab ultimis differentiis ; ergo eo modo concedit ibi praedicari, eo modo negat de ultimis differentiis.
Dico, salvo semper meliori judicio, quod eo modo praedicatur in quid de Deo et de ultimis differentiis, licet de decem Praedicamentis alio modo praedicetur in quid ; nam de Deo et ultimis differentiis praedicatur in quid, ut dicit conceptum non acceptum a rear litate perfectibili ab alio, sed ut praedicatur de decem Praedicamentis, sic praedicatum dicit conceptum abstractum a realitate vere perfectibili ab alia realitate. Aliter, judicio meo, Doctor non potest salvari, nec habeo pro in convenienti, quod ab ultimis distinctivis possit abstrahi conceptus dictus in quid de illis, modo praeexposito.
Sed adhuc remanet difficultas, quia hic dicit quod ab hujusmodi distinctivis potest abstrahi conceptus dictus in quid, et tamen hoc expresse negat supra dist. 2.
Respondeo, nam dixit Doctor d. 23. quod ab ultimis distinctivis non potest abstrahi conceptus dictus in quid, quia sunt primo diversa, id est, nihil idem realiter includentia, ideo intelligit quod non potest abstrahi conceptus dictus in quid acceptus a realitate perfectibili.
Sed adhuc restat difficultas, quia Doctor vult expresse supra d. 23. et 25. quod persona, quae praedicatur de tribus personis in divinis, dicat conceptum positivum non speciei, sed magis alicujus proprii, et 23. d. vult quod hujusmodi conceptus abstractus ab ultimis distinctivis, vel erit conceptus simpliciter negativus vel positivus denominativus non dictus in quid.
Dico, quod accipiendo in quid, ut est proprie superioris de inferiori, quod superius sit in potentia ad inferius, ita quod sit acceptum a realitate perfectibili, ut supra dixi, sic non dicit conceptum in quid ; si autem accipiatur alio modo ut dixi, dicit conceptum in quid, improprie tamen.
Si iterum dicatur, ergo conceptus entis dictus de Deo, non proprie accipitur ibi in quid, et tunc videtur inconveniens apud Doctorem, qui supra d. 3. q. 3. et 3. et d. 8. vult ostendere quod via naturali possumus cognoscere de Deo aliquid reale dictum in quid de ipso ; et ibi subtiliter disputat hanc materiam contra Henricum et Thomam praecipue d. 3. q. 1.
Dico breviter, quod in omnibus operibus Doctoris non reperitur quod expresse dicat ens praedicari in quid de Deo, accipiendo inquid proprie, ut supra dixi. Et judicio meo, quando Franciscus de Mayron. d. 3. primi, dicit quod ens praedicatur denominative de Deo, vult quod non praedicetur in quid proprie, licet tamen improprie, et talis praedicatio in quid impropria potest dici quodammodo denominativa. De hujusmodi tamen praedicatione entis in quid, vide quae dixi supra in d. 2. parte 1. quaest. 1. exponendo illud argumentum Doctoris, quo probat quod primum effectivum sit simpliciter necesse esse, in quod sit impossibile esse plura necesse esse. (p) Ad aliud de supposito per accidens.
Hic Doctor respondet ad tertium argumentum factum pro tertia via. Et primo distinguit de per accidens, ut consideratur a Logico et ut consideratur a Metaphysico. Et nota in littera, quod Logicus dicit aliquid esse per accidens. Primo, quando subjectum non includit rationem inhaerentiae praedicati in se, sicut in ista : Rationale est animal, et e contra. Secundo dicitur per accidens multipliciter, quando conceptus includit duo, quorum unum est per accidens determinativum alterius ut homo albus, vel quorum unum est per se terminativum alterius ; tamen unum non est de quidditate alterius, nec econtra, ut animal rationale, vel per accidens. Quarto modo, quando includit duo, quorum unum nec per se, nec per accidens est denominativum alterius. Et hoc quarto modo proprie reperitur in divinis, nam cum dico : Deus pater, nec Deitas determinat paternitatem, nec e contra, ut patet supra dist. 5. q. 11. Et hoc est quod dicit Doctor, quod per accidens hoc quarto modo Logice loquendo, non reperitur in creaturis, cui in re, Metaphysicaliter loquendo, correspondeat aliquid sic per accidens, quorum unum non sit determinativum nec per se nec per accidens alterius, et sic patet quid intelligatur per accidenshogice. Quid autem sic per accidens. Metaphysicaliter, dicit quod illud est ens per accidens Metaphysicaliter, quod includit in se res duorum generum, ut patet 5. Nelaph. cap. de Ente et Uno, text. com. 13.
(q) Si objiciatur contra primum membrum, etc. Hic Doctor dat singularem responsionem, dicens quod absolutum imperfectum potest esse incommunicabile, etc. Haec omnia de ista praedicatione naturae ad suppositum dicta sunt de rigore Logicae, prout unitas suppositi per se dicitur tantum includere pertinentia ad idem genus. Tamen realiter loquendo, tenendo quod persona dicat aliquam entitatem aliquo modo ex natura rei distincta ab essentia et relatione, poterit dici per se suppositum naturae. Non enim natura humana per se praedicatur, nisi de supposito ut constituto ex natura et ratione suppositali, et nullo modo per se praedicatur de illa ratione suppositali, quae omnia exposui in d. 1. 3. Sic in proposito, forte non videtur inconveniens concedere hanc esse per se: Pater est Deus, et ipse Doctor supra d. 4. q. 2. concedit, quod haec est magis formalis: Pater est Deus, quam econtra, quia est quasi superioris deinferiori.
(r) Ad quartum dicitur, etc. Istas conditiones primae substantiae habet essentia divina ex se, est enim de se haec, ut exposui supra d. 5. q.2. et ex se subsistit, id est, est per se existens. Probatum est enim supra d. 2. part. 1. q. 2. quod existentia praedicatur per se primo modo de essentia ; et sic dicitur per se subsistere, id est, per se existere in ultima actualitate, non tamen incommunicabili, licet individuali. Et ex hoc quod prima substantia in divinis, quoad hoc quod est de se haec, et perfectissime per se existens, est maxime substantia, et non constituitur in tali esse relatione, sed Deitate. Persona autem posset dici prima substantia quantum ad hoc quod est simpliciter incommunicabilis, et etiam quantum ad hoc quod est esse per se existens. Sed quod sit incommunicabilis, hoc habet a relatione. Sed quod per se sit existens, hoc habet ab essentia, et sic patet tota ista littera.