IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Si tertium membrum teneatur. etc. Tertium autem membrum est, confessionem esse tantum Juris Ecclesiastici, ut tenuit Glossa de paenitentia dist. 5. principio. Tandem Doctor docet esse praecepti divini: ut ergo errores etiam caeteros comprehendamus, et varios dicendi modos :
Haeretici hujus temporis appellant confessionem humanum inventum, carnificinam conscientiarum, et fuisse inventam ab Innocentio III. cap. Utriusque sexus, etc. docent, ac proinde non solum non esse in praecepto, sed abolendam esse. Aliquieximunt Lutherum ab hac opinione, condemnat Castro v. Confessio. Hujus erroris sunt ejus discipuli, ut confessio Witembergensis, Melancthon, Calvinus, et successores, sicut et antiqui Novatiani,. Massalini, Jacobitae. Petrus etiam Oxomensis, Salamantinus Doctor, ut constat ex Concilio Complutensi, quo damnatus fuit, secunda propositione astruebat contritum non obligari ad confessionem. Alii etiam condemnati varie in hac materia senserunt. Glossa in principio dist. 5.
de paenitentia, asserit melius esse credere confessionem tantum in praecepto ex lege aliqua antiqua Ecclesiae, aut traditione. Quod probat Panormitanus in cap. utriusque sexus, de paenitent. et remissionibus, et Graecos non ligare docet. Erasmus etiam in idem incidit in Scholiis super Epistolam Hieronym. Citatur pro eadem sententia S. Bonaventura in 4. dist. 17. in 2. part. dist. art. 1. quaest. 3. dicens confessionem non fuisse positam in praecepto a Christo, sed insinuatam Apostolis, ut ipsi eam auctoritate ipsis commissa praeciperent. Eadem est sententia Hugonis lib. 2 de Sacr. part. 14. c. 1. Haec insinuatio facta est, ut refert Matth. 4. Paenitentiam agite, non Joannis 20. Ita etiam Alex. 4. part. quaest. 17. m. 3. art. 2. quamvis asserat esse Juris divini, non tamen sub praecepto. Alii asserunt esse Juris divini et sub praecepto, quod tamen neque clare ex Scriptura colligi urgent. Ita noster Doctor, hic, qui illud praeceptum rationibus probat, Joannes de Medina de confess. quaest. 2. Jansenius. Prima conclusio: Confessio est necessaria Christiano peccatori. Haec est de fide, patet ex Trid. sess. 6. cap. 14. sect. 14. cap. 4. et 5. Docet Origenes hanc necessitatem a super Psal. 31. in hom. 2. explicans illud : Quoniam iniquitatem meam pronuntiabo, etc. ubi loquitur de Sacramentali. Tertullianus in lib. de paenitentia increpat fugientes exhomologesim, cum animalia bruta medicinas a natura institutas suo tempore accipiant. Clemens Romanus in epistola ad fratrem Domini hortatur ne quis erubescat confiteri peccatum suum, quo fugiat poenas ignis. Dionysius Areopagita epistola 8. ad Demophilum reprehendit quod poenitentem calce protriverit: Cum ille quidem, inquit, verecunde quod oportuit fateretur se ad peccatorum remedia quaerenda venisse. Cyprian. in serm. de Lapsis reprehendit accedentes ad Eucharistiam in peccatis non praemissa exhomologesi, id est, confessione; et sic reliqui omnes Patres ostendunt necessitatem confessionis.
Secunda conclusio : Est in divino praecepto positivo, non solum naturali, naturale enim ejus colligitur ex necessitate, quam omnes Patres demonstrant. Positivum vero praeceptum docet Cyrillus Alexandrinus lib. 3. in Levit. in illa : Si peccaverit unum aliquod de istis, pronuntiet peccatum. Item patet ex Tertulliano, Cypriano. Eusebius lib. 6. Hist. cap. 23. docet Eusebium Papam non permisisse Philippum Imperatorem accedere sine praevia confessione. Item Zepherinus, et habetur 22. quaest. 1. Fabianus Epistola 2. Leo Papa Epistola 89. Definitur in Constantiensi Concilio contra Witclefum sess. 8. et in Bulla Martini V. et in Concilio Complutensi congregato contra Petrum Oxomienszm sub Sixto IV. Trident. sess. 14. cap. 8. Doctores varie colligunt hoc praeceptum. Noster Doctor reducit ad duo principia, quorum alterum est teneri hominem convertere se ad Deum post peccatum; secundum teneri ad tutiorem viam ineundam, quae est per Sacramentum. Ex his duobus locis : Diliges Dominum Deum, et quorum remiseritis peccata, etc. dicit congrue, non autem necessario deduci hoc praeceptum, vel recurrendum esse ad Jus divinum, quod habitum est per traditionem Apostolicam. Aliqui impugnant has rationes, ut Adrianus, Medina, Gabriel, tanquam via Sacramenti esset tutior, quia dubitari potest, si Sacerdos sit ordinatus, aut habeat jurisdictionem. Sed hoc nihil facit ad propositum, quia facilius constare potest hoc, quam aliquem esse vere contritum. Alii urgent non teneri hominem ad tutiorem viam, sed sufficere ipsi viam tutam,
de qua ipsi constare potest moraliter, sed de hoc in superioribus dictum est. Negat Gabriel, Sotus et alii confessionem esse faciliorem viam, sed ex falso fundamento putantes requiri ad Sacramentum contritionem saltem aestimatam.
S. Thomas quaest. 84. art. 1. dicit hoc praeceptum latum fuisse a Christo in principio uae praedicationis Matth. 4. Agile paenitentiam, etc. sed hoc non quadrat, quia praeceptum non fertur ante institutum Sacramentum, quod factum est Joan. 20 post resurrectionem : Accipite Spiritum sanctum, etc. Aliqui etiam recurrunt ad illud Joan. 5. Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, etc. Sotus dist. 18. quaest, i. art. 1 et Paludanus dist. 17. quaest. 2. quia ibi agitur de judicio confessionis secreto. Alii colligunt ex Matth. 18. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis, etc. verum ibi fit promissio futurae potestatis, quae data est Joan. 20. non autem confertur. Alii colligunteam ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum peccata, etc. quem locum S. Augustinus lib. 50. homil. de Sacramentali intellexit,aut eidem accommodavit. Sed alium sensum faciunt illa verba, et quamvis ex iis interpretari praeceptum jam positum quis posset , tamen antea Joan. 20. quando institutum est Sacramentum, et ante Ascensionem latum est a Christo.
Aliqui deducunt hoc praeceptum ex potestate retinendi peccata, quae data est Sacerdotibus. Sed neque hoc urget, quia licet habeant talem potestatem, est mihi liberum simpliciter me supponere aut non supponere, cum pateat remedium per contritionem, dato quod non esset aliquod praeceptum suscipiendi Sacramentum; debet ergo praeceptum aliunde probari. Recurrendum est ultimo ad definitionem et declarationem Ecclesiae, et institutionem ipsius Sacramenti per modum tribunalis, ad quod recurrit ipsum Trident. sess. 14. cap. 5. Ex institutione, inquit, Sacramenti paenitentiae, jam explicala,universa Ecclesia semper intellexit institutam esse a Domino integram peccatorum confessionem, et omnibus post Baptismum lapsis Jure divino necessariam esse, etc. Natura ergo Sacramenti et institutio cum interpretatione Ecclesiae tale praeceptum certo probant, reliqua de congruo.
Objiciunt haeretici ex tripartita historia, quae est Sozomeni cap. 35. Nectarium Constantinopolitanum abrogasse confessionem auricularem seu secretam ; ergo talis nunquam fuit in praecepto divino, alias vir probatus et orthodoxus eamdem non abrogaret, relinquens quemque judicio conscientiae suae, ut communicaret. Est objectio Caroli apud Ruardum art. 5. Confirmatur auctoritate Chrysostomi successoris, qui idem secutus est tom. 1. hom. 2. in Psal. 50. super illud : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, etc. Peccata autem tua, inquit, dicito, ut deleas illa, si confunderis alicui dicere, quae peccasti, die quotidie ea in anima tua, non dico ut confitearis conservo tuo, ut exprobret, die Deo, qui curat ea, etc. Et tom. 5. serm. de paenitentia et confessione, alludens ad consuetudinem inductam a Nectario : Nunc autem, inquit, nec necessarium est praesentibus testibus confiteri, cogitatione fiat delictorum exquisitio, absque teste sit hoc judicium, solus Deus confitentem videat. Deus qui non exprobrat peccata tua, sed solvit peccata propter confessionem. Numquid sic gravaris, et retrocedis? Item tom. 2. hom. 4. de Lazaro : Cave homini dixeris, ne tibi exprobret, neque enim conservo est confitendum, qui in publicum proferat, sed Domino, qui tui curam gerit, et qui humanus est, et medicus, ostende vulnera
tua, etc. Non ergo te in medium prodire theatri, ac multos adhibere testes, mihi solum die peccatum tuum, ut sanem ulcus, te dolore liberabo, etc.
Ad haec varie respondent auctores Canus in reieci. de paenitentia 5. part. ad 6. arg. et Waldensis 2. tom. cap. 141. concedunt Nectarium sustulisse confessionem secretam, ob scandalum casu ortum Constantinopoli, quod tempore successoris Chrysostomi nondum fuit sedatum; ideoque Chrysostomus non fecit mentionem auricularis aut secretae, nec ausus fuit eam restituere. Id ipsum respondet Sotus in 4. dist. 18. quaest. 1. art. 1. dicens illam abrogationem parvo tempore durasse, et Chrysostomum eam permisisse pro tum ratione scandali ; sed haec responsio non salvat Nectarium, aut Chrysostomum, quia ille errorem sic induxit., hic permisit. Addunt Chrysostomum non probare simpliciter non esse confitendum, sed non esse confitendum proximo ad finem exprobrationis et manifestationis peccati. Alii parvi faciunt hoc factum Nectarii, ut qui non fuerit sufficienter instructus in rebus Ecclesiasticis, sed ex praetore urbano catechumeno statim baptizatus, ad Sacerdotium promotus non ita pridem, ut docet Ruffinus ex lib. 21. historiae apud Eusebium cap. 21. Sed haec responsio non valet, quia testis est Nicephorus Calixtus lib. 12. c. 28. omnes Orientis Ecclesias secutas fuisse Nectarium, cujus electio, licet insolita, divina tamen providentia facta Nicolaus etiam primus eumdem haereticorum expugnatorem appellat Epistola ad Pholium, approbat in 8. Synodo actione 4.
Respondet ergo Ruardus eum non sustulisse confessionem, sed modum inductum seu appendicem usu Ecclesiae Orientalis, qui talis fuit, ut unus esset poenitentiarius constitutus, qui omnium peccata solus exciperet, et secreto, mox ad Episcopum deferret, qui eadem publice in Ecclesia recitaret. Unde Tripartita sic habet: Propterea ab initio visum est Episcopis peccata annuntiare, sive promulgare, quasi in theatro teste multitudine Ecclesiae, etc. et hic modus, inquit Ruardus, qui fuit per Episcopos introductus, abrogatus est ex scandalo, quod ita contigit, ut ferunt Sozomenus, Socrates, Nicephorus, cum quaedam matrona confessa poenitentiario, et ex ejus praecepto multis diebus in Ecclesia haereret poeniteos in jejunio et orationibus, consuevit cuidam Diacono Ecclesiae, quo audito tota civitas in clerum commota est, quod occasione poenitentiae in Ecclesia tale scelus committeretur. Hunc modum revocavit Nectarius. Hanc doctrinam sequitur Petrus Bulingerus lib. 4. Christianarum institutionum, asserens eamdem consuetudinem in Ecclesia Latina revocatam a Leone magno Epist. 18. c. 2. Idem docet Petrus a Soto lect. 2. de confessione. Negat hinc Ruardus aliud genus fuisse poenitentiae publicae in usu Ecclesiae, quo ipse poenitens sua peccata confiteretur, sed tantum in Campania,angulo Italiae quem morem sustulit Leo in Epistola citata, ad Episcopos Campaniae. Hanc doctrinam fatetur se excepisse a magistro suo, Joanne Hasselino in responsione quadam mandata ad Concilium Trident. de hac historia Sed falsum omnino esse illum fuisse modum poenitentiae publicae, quasi in ea secreta peccata, aut Episcopus, aut Presbyter revelaret publice, imo hoc ipsum tanquam contrarium doctrinae Apostolicae docet Leo in illa epistola: Illam etiam, ait contra Apostolicam regulam praesumptionem, quam nuper agnovi, a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri de paenitentia, videlicet ut de singulorum peccatorum genere libellis scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis Sacerdotibus indicari confessione in secreta, etc. Nequit ergo dici quod aliquid contra doctrinam Apostolicam fuerit in usu in Orientali et Occidentali Ecclesia, qualis fuit usus publicae poenitentiae, ut referunt praefati auctores ; estque contra divinum praeceptum revelare peccata secreta. Unde Trident. sess. 14. cap. 5. ait, non esse divino praecepto mandatum confessionem publice fieri: et addit nec salis consulte aliqua lege praeciperetur, ut dilecta praesertim secreta publica essent de confessione aperienda, etc. Canon autem de poenitentiario super poenitentibus constituto fuit in tota Ecclesia; ergo non debuit induci ad poenitentes secretos, imo esset impossibile satisfacere toti populo hoc modo per unum. Adde quod inimicitiae, furta, adulteria, odia secreta, nequeant ulla ratione dici publice: ille ergo Presbyter fuit constitutus super publice poenitentes, qui ob publica et notoria peccata redigebantur ad poenitentiam, et privabantur Eucharistia, quorum locus erat juxta aut intra atrium Ecclesiae ; et hunc modum abrogavit Nectarius, de quo intelligendi sunt praefati auctores, et fuit in usu in Latina, tempore etiam Nicephori Calixti.
Unde Carthag. III. c. 32. sub Siricio Papa ante tempus Leonis solum praecipit poenitentiam publicam imponi ante Ecclesiae atrium si publicum fuerit crimen. Et Burchardus in suo decreto lib. 19. cap. 28. docet ex quodam Moguntino Concilio : Sed distinctio servanda est inter paenitentes publice et abscondite, nam qui publice peccat, oportet ut publice mulctetur paenitentia, et secundum ordinem Canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur, id est, privetur Eucharistia. Et idem refert l. 19. c. 151.
ex quodam Toletano, peccata secreta delenda esse solum occulta confessione facta Episcopo vel Sacerdoti, ut eorum venia a Domino percipiatur. Videatur Augustinus de vera et falsa paenitentia, cap. 11. Epistola 108. Enchiridii c. 65. lib. 50. hom. 50. Ritus autem poenitendi publice a principio fuit in Ecclesia, ut patet ex Canonibus poenitentibus ; sed institutus est mox Presbyter, qui publice poenitentibus praeesset, contra Novatianos, qui poenitentiae, non dabant locum. Haec quoad factum Nectarii.
Quoad Chrysostomum, respondent quidam, ut supra praemisi. Alii dicunt eum loqui de poenitentia extra casum confessionis facienda. Alii loqui de examine conscientiae, et confessione interiori, qua quis petit a Deo veniam suorum delictorum. Locus obscurus est ; id certum Chrysostomum non fuisse in ea opinione, ut confessio non fuerit necessaria ad remissionem peccati, nam lib. 2. de Sacerdotio ait, multa quidem arte opus est ut qui laborant Christiani ultro sibi persuadeant Sacerdotum curationi sese submittere oportere.
(c) Aliter ego arguo sic, etc. Hoc argumento probat huic Sacramento convenire necessitatem medii ; duplex enim necessitas assignatur communiter : alia medii seu finis, alia praecepti. Necessitas medii infert necessitatem praecepti, quando opus est in potestate nostra, quia ideo praecipitur, quia sic est necessarium ; quando vero non est in nostra potestate, separantur, verbi gratia, gratia excitans non est in nostra potestate, tamen necessaria est necessitate medii. Pro necessitate medii apud antiquiores legitur necessitas salutis, ut apud D. Thom. 3. part. q. 65. art. 4. ubi docet duo Sacramenta cuilibet necessaria esse necessitate salutis, Baptismum et Poenitentiam.
Est ergo sententia communis, Sacramentum Poenitentiae esse necessarium necessitate medii ex suppositione peccati mortalis post Baptismum. Probatur de poenitentia dist. 1. Agite paenitentiam, Can. multiplex. Difficultas autem est, quomodo conveniat talis necessitas Sacramento, si cum sola contritione deleri peccatum de fide sit, sive adsit opportunitas confessoris, sive non. Supposita contritione non agnoscit Gabriel aliam necessitatem percipiendi Sacramentum actu quam praecepti, quia jam peccatum dimissum est, quamvis in ordine ad Sacramentum, et nisi peccetur denuo, homo est in statu filii et adoptionis. Canus relect. de paenitentia 5. p. conclusione 3. docet necessarium esse Sacramentum in re susceptum, quando tempus adest et instat periculum, alias sufficere votum ejus explicitum cum contritione: neque sufficere, ait, virtuale seu implicitum. In eamdem opinionem inclinat Vasquez, nisi quod addat instante tempore, ut fine vitae, quando obligat confessio facienda, ita esse necessarium, non quod contritio non haberet tum efficaciam, si adesset, sed quod talem spiritum compunctionis Deus non tribuat nolenti in tali casu suscipere Sacramentum.
Contra Canum urget, de fide esse, contritionem pro quovis tempore efficacem esse ad expulsionem peccati, et semper esse actum formatum antecedenter ad Sacramentum actu susceptum; de voto autem adjuncto, si debeat esse implicitum, aut virtuale, seu potius explicitum formale, agemus suo loco. Contra Vasquez est, quod innitatur incerto fundamento, quia contritionem potest quis habere in tali statu et tempore, accedens ad Sacramentum ; ergo etiam si non suscipiat Sacramentum erit efficax. Dices non dari contritionem nolenti suscipere tunc Sacramentum, sed hoc nihil est ; vel illa nolitio est peccaminosa, et sic neque attritio ipsi datur ; vel est inculpabilis, verbi gratia, ex ignorantia invincibili, ut si contingat Sacerdotem esse talem, qui revelare dignoscitur confessionem in praejudicium poenitentis et aliorum, ipsiusque Sacramenti, vel putet pro tunc se non esse obligatum. Alii dicunt necessitatem Sacramenti consistere in eo quod in re vel in voto remittat peccatum, ita ut dimissio peccati ipsius voto, non contritioni concomitanti attribuenda sit, quia cum passio Christi applicata sit vi clavium, nunquam contritio operetur, nisi in virtute clavium. Ita Ferrariensis 4. contra Gentes, cap. 72. sed hoc tollit efficaciam contritionis, de qua est alterius loci disputare. Joannes de Medina Cod. de confessione quaestione de ejus necessitate, dicit hanc necessitatem in eo praecise consistere, quod non dimittatur peccatum sine ordine ad claves; sed hoc nihil est, quia certum est quod claves non exerceant suam efficaciam, nisi actu applicatae ; unde si instituerentur tanquam indifferentia media contritio et Sacramentum, tunc quodlibet sine ordine ad aliud in re aut voto remitteret peccatum. Ideo alii respondent simpliciter non esse necessitatem, nisi ut in re aut voto suscipiatur, quid autem praeterea dicendum sit vix occurrit.
Alius modus dicendi occurrit, Canones et Patres nomine clavium, et potestatis remittendi peccata comprehendere etiam contritionem in genere, tanquam partem vel quasi partem in toto, sive actu sit pars, sive potestate ; et tunc simpliciter Canones verificantur, quia comprehendunt totum, quod est necessarium simpliciter. Neque haec forma loquendi aliena est a stylo Patrum; nam quandoque agentes de Sacramento, transeunt ad partem ejus materialem sine ulla distinctione aut limitatione verborum, tanquam ad idem, ut patet in Trident. sess. 14. cap. 1, quod est de necessitate et institutione Sacramenti, ubi exprimens necessitatem ejus in initio capitis: Sacramentum, inquit, Paenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis Christi applicatur ;fuit quidem paenitentia universis hominibus, etc. necessaria, etc. ubi agit de virtute poenitentiae, et postea ante Christum non fuisse Sacramentum, neque post Christum, nisi baptizatis, ubi necessitatem poenitentiae virtutis comprehendit sub necessitate Sacramenti, tanquam idem, et non diversum. Quando loquuntur Canones de necessitate Sacramenti, extendunt se etiam ad contritionem sub appellatione clavium aut Sacramenti, quoniam votum Sacramenti annexum habet.
Petes an contritio perfecta, quae sufficit absque confessione et Sacramento, habeat eamdem necessitatem praecepti, quam habet Sacramentum.
Philippus Faber disp. 18. cap. 1. asserit dari praeceptum particulare de contritione ; et colligit ex iis locis, ex quibus necessitas poenitentiae colligitur, Luc. 13. Nisi paenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Matth. 4. Paenitentiam agite, appropinquat Regnum caelorum, etc. Sed hujus praecepti non invenio apud Doctorem aliquod vestigium. Eamdem sententiam tenentur sequi, qui negant attritionem cognitam pro tali sufficere ad Sacramentum.
Conclusio prima: Qui non suscipit Sacramentum Baptismi, aut Poenitentiae, neque ea suscipere potest, tenetur ad contritionem perfectam. Haec conclusio patet ex iis locis, quibus praecipitur poenitentia et satisfactio pro peccatis ; sic enim obligatur homo facere eam poenitentiam, quam in facultate sua habet.
Secunda conclusio : Suscipienti Sacramentum non datur tale praeceptum, nisi forte in articulo mortis. Haec videtur tenenda consequenter ad ea quae dicta sunt, quia sufficit attritio cum sacramento ad omnem effectum contritionis, nempe gratiae obtinendae, remissionis culpae et poenae; ergo suscipiendo Sacramentum, satisfacit quis omni obligationi, quam incurrit ut peccator. Sed ratione peccati tantum tenetur simpliciter ad contritionem , quia Beata Virgo, in qua non fuit peccatum, non tenebatur ad contritionem aut ullam poenitentiam ; ergo. Confirmatur, quia contritio remittit peccatum cum voto et subordinatione ad Sacramentum ; ergo applicato Sacramento perfectius et certius acquiritur omnis ejus effectus. Consequentia patet, quando aliquid operatur in virtute alterius, si id, cujus virtute operatur, applicatur, perfectius cau sat.
Secundo, si esset talis obligatio remisso per Sacramentum peccato, sequeretur quod de quolibet mortali esset conterendum, hoc est absurdum et rigorosum, quia alias Sacramentum non esset remedium efficax et ultimatum, quod est contra Trident. et Florent. et ea quae traduntur de efficacia Sacramentorum novae legis ; neque Ecclesia talem obligationem explicat, nam sess. 14. cap. 1. et 4. ubi explicat poenitentiam peccantibus actualiter semper fuisse necessariam, loquitur de poenitentia et contritione in genere, quam dividit in perfectam atque imperfectam, asserens hanc sufficere cum Sacramento. Probatur antecedens, quia non est obligatio contritionis, nisi ut reconciliet peccatorem ; haec autem reconciliatio aeque necessaria est respectu cujuslibet mortalis, cum quodlibet excludat gratiam, includat offensam simpliciter ; ergo.
Deinde hac ratione dicimus quodlibet mortale, quantumlibet de eo quis conteratur, esse subjiciendum clavibus ; ergo sicut contritio includit votum Sacramenti, ita econtra Sacramentum votum contritionis, si maneat adhuc obligatio ejus respectu peccati remissi per claves, aut confessi. Consequentia patet, quia, supposita tali obligatione, nullum peccatum remittitur, nisi per ordinem ad contritionem, qua haec habet necessitatem praecepti saltem respectu peccati, et consequenter tenetur accedens ad confessionem habere votum explicitum ejus, sicut et Sacramenti contritus.
Ad rationem in oppositum respondetur Trident. sess. 6. cap. 6. et cap. 14. sig. 14. cap. 1. et 4. intelligere illa loca, et caetera, quibus necessitas poenitentiae probatur de poenitentia in genere, non autem de contritione perfecta. Nam iisdem in locis, ut dictum est, agit de poenitentia in genere requisita ad Baptismum et Sacramentum clavium, cujus necessitatem ex Iocis praefatis colligit. In conclusione dixi, forte in articulo mortis, quia licet tunc adhibuerit quis Sacramentum remedium efficax, sicut tenetur praecepto charitatis adhibere omnem conatum dilectionis divinae, ita etiam detestari simili conatu offensas commissas contra Deum. Accedit obligatio salutis propriae, cui ex omni conatu quis tunc debet prospicere. Alia ratio talis obligationis non occurrit ; adhiberi potest dictum Augustini, qui dixit sub finem vitae neminem, quantumcumque sibi videatur mundus, hac vita debere discedere sine poenitentia peccatorum, quod de perfecta interpretandum est. Ita legitur in vita ejus.