CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta pro opinione tenente personas constitui per absoluta, contra communem, allata supra n. 22. ex quarta via, id est, ex auctoritate Patrum ; post solvit principalia, et ultimo argumenta Praepositivi posita num. 2.
Ad illa de quarta via respondetur. Ad primum, de Augustino, responsum est supra post responsionem primi argumenti contra secundam opinionem.
Ad secundam auctoritatem ejus respondeo. Augustinus ibi in 7. a principio capituli 4. inquirit, quomodo est dictum una essentia, et a Graecis tres substantiae, a Latinis autem tres personae ; et in illa littera quae adducitur, quae accipitur ex c. 4. quod substanlia est ad se, et quod non proprie dicuntur tres substantiae, quia substantia, sicut conceditur in divinis, est ad se, et ideo eadem est essentia et substantia, et ita, inquit, non dicendae sunt tres substantiae, ut non dicantur tres essentiae. Non igitur intendit ipse, quod substantia sicut accipiunt Graeci, scilicet pro persona sit ad se, sed quod ipsi non proprie concedunt tres substantias, sed tantum propter necessitatem loquendi. Unde capite eodem videtur praeferre modum loquendi Latinorum, quod sunt tres personae, sed et illud probat consequenter, non esse proprium, ostendens personam simpliciter dici ad se secundum essentiam. Finalem ergo conclusionem ejus de hac materia accipe, cap. 6. Volumus, inquit, vel unum aliquod vocabulum servire huic significationi, quia intelligitur Trinitas, ne omnino taceremus interroganti quid tres. Dicendo igitur, sive tres personas a Latinis, sive a Graecis tres substantias, diceret Augustinus improprie dici, et tantum propter necessitatem loquendi ; non igitur ex ejus intentione habetur quod aliquid significans subsistens incommunicabile in divinis sit ad se, sed tantum quod illa nomina, quae ab aliquibus accommodata sunt ad exprimendum tale incommunicabile, sunt secundum se nomina absoluta, imo mere absoluta, ita quod sunt essentialia. Oporteret enim primum habere ab ipso, ad hoc quod haberet propositum in ista quaestione pro tertia opinione, quae ponit in re hoc subsistens incommunicabile esse ad se, et non tantum posse exprimi aliquo nomine essentiali accommodato ex usu vel necessitate loquendi, et per hoc ad omnia quae adducuntur de Augustino.
Ad tertium de Richardo et Boetio dico, quod sicut ab aliquo absoluto et respectivo loquendo quidditati ve potest abstrahi aliquod commune quidditativa, ita etiam ab incommunicabili tali et tali abstrahitur aliquod commune, quod nec est de se incommunicabile absolutum nec incommunicabile relativum ; tale quid describit Richardus et Boetius, hoc addito, quod illud sit in natura intellectuali, ita quod sicut descriptio superioris non debet includere propriam rationem alicujus inferioris ; ita descriptio personae, quae sit incommunicabilis in natura intellectuali, non debet includere ali-: quid proprie pertinens ad incommunicabile absolutum, nec proprie ad incommunicabile relativum, sed debet esse indifferens ad utrumque, et ita describit uterque personam. Concedo igitur, quod nec in definitione personae assignata a Richardo nec a Boetio ponitur aliquod relativum, et ita dico quod nec ponitur unde definitum exprimatur esse absolutum, sed est indifferens ad utrumque. Ita quod sicut in aliqua natura non invenitur ratio illa in communi assignata, nisi in absoluto, et in ratione absoluti, sicut in creatura, ita etiam in natura divina non invenitur nisi in relativo.
Ad argumenta principalia (s). Ad , primum patet, quomodo personae non differunt specie, neque enim productio personae a persona est aequivoca, ut tactum est de hoc dist. 7.
Ad secundum dicitur, juxta te-, nentes secundam opinionem, quod relationes communes non primo modo pullulant in essentia, sed prius pullulant in eo relationes originis, et ideo primae constituunt et non aliae, quia quasi adveniunt personis constitutis. Tamen non videtur hoc posse stare, sed oppositum, quia magnitudo magis pertinet ad essentiam, ut intelligitur abstracta a personis quam actio vel passio, quae non est nisi suppositi ; ergo relationes consequentes magnitudinem, cujusmodi est relatio aequalitatis, magis possunt intelligi in essentia, ut essentia videtur abstracta a persona quam relationes originis. Consimiliter potest argui in proposito de similitudine, quae consequitur essentiam, ut habet rationem formae, in qua supposita assimilantur ; ergo non prius pullulant istae quam illae. Quod si relationes communes aeque primo vel prius pullulant, et istae possunt constituere, ut probat ratio ; ergo constituunt. Non est enim ibi possibilitas ad aliquid quod non est in actu, nec forma aliqua potest ibi constituere personam nisi actu constituat, si illa forma actu est, ut videtur, sicut nec forma aliqua potest actu constituere aliquid in specie, quin ipsa si sit, et non habeat imperfectum esse, constituat aliquid in specie.
Ad istud potest dici, quod sicut quaelibet essentia creata, licet ipsa sit quidditas et quanta, ita quod semper est in certo gradu perfectionis et qualitatis essentialis, sicut tangetur dist. 31. prius tamen est quidditas quam quanta vel qualis, et ideo prius est in individuo ratio identitatis ad aliud individuum quam aequalitatis et similitudinis. Ita etiam est prius supposito ratio agendi si est forma activa, quam ratio aequalitatis vel similitudinis; non enim posterius consequitur ipsum ratio activi quam esse rationem identitatis. In divinis ergo cum communicare sit actio, cujus formale principium est essentia ut quid, quodammodo prius in ea erunt relationes pertinentes ad communicationem, quam aliae aequalitatis vel similitudinis, quae fundantur in ipsa ralione quantitatis virtualis et qualitatis essentialis.
Per hoc ad argumentum dico, quod nec actio nec aequalitas potest intelligi in eadem natura ad intra, nisi sint suppositorum, ut relativorum, tamen erunt naturae ut fundamenti. Et prius est eorum actio quam aequalitas, sicut ipsa actio prius consequitur fundamentum, ratione cujus est suppositorum quam aequalitas consequatur.
Contra (t), haec responsio videtur supponere essentiam mere ut est quid, esse rationem communicandi in divinis, cujus oppositum determinatum est dist. 13.
Respondeo, essentia ut quid, est ratio communicandi essentiam, nec solum hoc, sed cum hoc essentia, ut est intellectus, et ut est voluntas, est principium productivum personae et communicativum essentiae, sicut dictura est ibi, et dist. 2. hujus primi. Nunc autem sicut essentia intelligitur prius ratio communicandi se, quam intelligitur esse quanta vel qualis, ita etiam intelligitur ratio operandi prius quam quanta vel qualis. Non enim posterius convenit essentiae esse principium operativum respectu operationum propriarum tali naturae, quam sibi conveniat esse principium activum, et hoc sive productivum respectu producibilium in illa natura, sive communicativum ipsius natu-
. rae. Essentia autem divina est principium operationum propriarum tali naturae, inquantum natura est intellectus et voluntas, quia intelligere et velle sunt propriae operationes illius naturae; ideo prius est essentia non tantum essentia, sed etiam intellectus et voluntas, quam sit quanta vel qualis. Quamvis igitur productio non conveniat soli essentiae, ut essentia est, tanquam principio productivo, sed etiam intellectui et voluntati tanquam principio productivo ciim essentia inquantum essentia, adhuc stat quod relatio producentis et producti, prius pullulat in essentia quam relatio aequalitatis vel similitudinis.
Contra, ex ista responsione videtur sequiquod intellectus et voluntas non sunt attributa, quia attributum quasi perficit in esse secundo aliquid quasi praesuppositum in esse primo; ergo nihil quod pertinet ad essentiam prius quam intelligatur quanta vel qualis est attributum.
Similiter ex hoc videtur, quod intellectus et voluntas non distinguantur ibi ex natura rei. Consequentia est contra dicta dist. 3. Consequentia probatur, quia illud quod in Deo praecedit rationem quantitatis et qualitatis, est tantum quid:quid autem utquid, non distinguitur in Deo ex natura rei, quia tunc non esset quid ejus simplex.
Ad ista. Ad primum dico quod si in substantia creata, potentia sive illud quod est principium propriae operationis convenientis. tali naturae, non est aliquid pertinens ad genus Qualitatis, sed vel est mere ipsa substantia cui competit operatio, vel est aliqua perfectio identice contenta in substantia, et hoc pertinens ad ipsam substantiam, ut substantia est, non autem quasi quaedam qualitas circumstans ipsam substantiam, quomodo esset ponendum de potentiis animae, ponendo aliquam distinctionem realem inter ipsas, et tamen ipsas non esse accidentia, multo magis essentia divina, circumscripto omni eo quod est quasi qualitas, habet in se, ut essentia est, illa quae sunt principia propriae operationis convenientis Deo, hujusmodi sunt intelligere et velle.
Concedo igitur, quod proprie vocando attributa illa sola, quae quasi qualitates perficiunt in esse secundo, rem praesuppositam in perfecto esse primo, scilicet quantum ad Omnem perfectionem quae convenit rei ut est substantia ; hoc modo intellectus et voluntas non sunt attributa, imo sunt quaedam perfectiones intrinsecae in essentia, ut praeintelligitur omni quantitati et quasi qualitati. istud declaratur, quia sicut ab aliquibus conceditur quod vita vel vivere non sit attributum, quia dicit tale esse non talitate quasi accidentali, sed quasi per se contrahente rem, sicut homo est animal tale, quia est rationale, eodem modo cum intellectus sit quaedam vita, et voluntas quaedam vita, non erunt proprie attributa. Vel aliter declaratur et melius, quia haec essentia ut haec essentia, praecedens omnem quasi qualitatem, est intellectualis et volitiva essentia, ita quod sicut rationalitas non est attributum homini, sic nec intellectualitas huic essentiae.
Istud patet per simile de infinito, quod alias negavi esse proprium attributum, quia dicit modum intrinsecum cujuslibet in Deo, tam substantiae quam cujuslibet attributi, ita intellectualitas dicit modum intrinsecum hujus essentiae; proprie autem attributa sunt sapientia et charitas, et alio modo transcendentia, puta veritas et bonitas.
Ad secundum dico, quod quid Dei simplex non est punctualiter simplex, quasi unicam solam perfectionem in se continens, sed haec essentia est simplex et illimitata, quia illimitata non tantum intensive in una ratione, sed in omnibus quae sunt principia propriarum operationum Dei ; sicut natura creata est quodammodo illimitata, quia identice est quodlibet principium tale operandi, cum hac tamen illimitatione essentiae divinae quasi extensiva stat simplicitas, imo ex infinitate sequitur simplicitas, quia infinitum nulli est componibile, ut pars parti, sed tamen potest esse realiter idem, licet non formaliter cuilibet infinito. Ad tertium responsum est dist. 3. quod quaedam sunt relationes secundi modi incompossibiles in eodem supposito, quae scilicet dicunt ordinem essentialem vel ordinem originis. Quaedam autem ejusdem modi non sunt incompossibiles, quae scilicet dicunt accidentalem ordinem ut movens et motum ; non enim dependet motum a movente nisi per accidens, quo scilicet ad illum actum, quem recipit ab eo, scilicet movere, et ideo licet voluntas possit movere se, nullum tamen idem suppositum potest producere se, et ideo relationes producentis et producti, sufficienter distinguunt realiter supposita.
Ad Boetium respondeo, quod intelligit de relatione identitatis secundum naturam, non formaliter, quasi diceret, quod quaedam relationes necessario exigunt diversitatem naturae in extremis. Ista autem relatio, quae est relatio originis non ita exigit, sed compatitur secum identitatem naturae, et ideo est quasi ejusdem ad se propter identitatem relatorum in natura, licet sit distincti ad distinctum, loquendo de distinctione suppositorum.
Ad argumenta pro opinione Praepositivi, dico ad primum, quod verum est, quod persona est simplex sicut essentia, persona tamen includit aliqua, quorum unum non est formaliter alterum, non ita includit essentia, et ideo se tota distinguitur, licet persona non se tota distinguatur propter essentiam, quae communis est ; sufficit enim talis identitas non formalis in aliquo ad hoc, ut uno distinguatur Filius, et non altero.
Ad secundum dico, quod concretum sive significet sive connotet, . saltem dat intelligere subsistens in forma vel natura, abstractum autem praecise dat intelligere formam. Et si hoc sit alicui dubium de concreto adjeclivo, saltem hoc videtur certum de substantivo concreto quod vel signat vel necessario connotat subsistens in natura, quae importatur per abstractum ejus, abstractum autem praecise dat intelligere formam. In proposito autem subsistens habens paternitatem, cum hoc etiam habet essentiam divinam, quae non est formaliter paternitas, nec e converso, prout dicitur 7. de Trinit. cap. I . et ideo Patrem distingui paternitate, accipiendo Patrem non adjective, sed substantive pro hypostasi, sicut accipit Magister, non est dicere Patrem se loto distingui primo, sed aliquo quod est in eo, dans tamen intelligere totum ; non autem omni eodem modo per se includit Pater, ut substantive accipitur, et paternitas Deitatem.