In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
tom. dist. 35. sect. 1. Vasq. quaest. 90. art. i. dub. 1. testantur locum illum non cogere, licet multi eum afferant ad propositum, quia non ostendit Jacobus se praecipere nomine Christi, nec verba illa plus sonant praeceptum, quam illa alia eodem cap. Infirmatur quis in vobis, inducat Presbyteros; tamen de unctione non est praeceptum.
Si omnino contendas, quod per rationes positas in isto membro non probatur fuisse datum ex verbis Evangelii, numquid dicemus secundum, scilicet quod illud praeceptum habetur ex verbis alicujus Apostoli? dicitur quod sic de illo verbo Jacobi quinto: Confi temini alterutrum peccata, etc. Sed nec per hoc videtur mihi, quod Jacobus praeceptum hoc dedit, nec praeceptum a Christo promulgavit. Primum non ; unde enim sibi auctoritas obligandi totam Ecclesiam? cum esset Episcopus Ecclesiae Jerosolymitanae, nisi dicas illam Ecclesiam in principio fuisse principalem, et per consequens ejus Episcopum principalem, Patriarcham: quod non concederent Romani, nec quod illa auctoritas proprie pro tempore illo erat sibi subtracta.
Nec secundum videtur, quia Apostoli, publicantes praeceptum Domini, in Scripturis suis utebantur modo loquendi, per quem potuit innotescere, quod erant praecones Christi, ut patet per illud Pauli I. ad Corinth. 7. ut quando vult publicare illud praeceptum Domini de non dimittenda uxore, dicit : Prae cipio, non ego, sed Dominus, etc. Quan do autem vult facere propriam persuasionem, dicit de cohabitatione viri conversi ad fidem cum sua uxore infideli, vel e converso, quia hoc licet, sit sine contumelia Christi, non tamen est necessarium : Dico ego, non Dominus ; alioquin non posset Ecclesiae constare, quod ipse ut praeco publicaret praeceptum, nisi ex praecedentibus, vel sequentibus manifestaret se esse in illa publicatione praeconem.
Utrumque etiam membrum simul probatur per illa verba annexa, dicendo enim: Confitemini alterutrum, non magis dicit confessionem faciendam esse Sacerdoti quam alii. Subdit enim, et orate pro invicem, ut saluemini, ubi nullus diceret ipsum instituisse, nec promulgasse praeceptum divinum: sed intellectus ejus est sicut, in illo verbo: Confitemini alterutrum, persuasio ad humilitatem, ut scilicet generaliter nos confiteamur apud proximos peccatores, juxta illud : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, etc. ita per secundum persuadet ad charitatem fraternam, ut scilicet per charitatem fraternam subveniamus nobis invicem. Apparet ergo istud non esse de Jure divino promulgato per Scripturam Apostolicam.