CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(s) Ad argumenta principalia. Ista argumenta clara sunt, et similiter responsiones, excepto quod respondendo movet unam difficultatem, quia dicit quod relationes originis, ideo constituunt personas, quia prius pullulant quam relationes communes, ut aequalitas et similitudo, etc. Et arguit Doctor quod istae relationes communes prius pullulant, quia consequuntur essentiam.
Respondet, quod essentia divina potest tripliciter considerari. Primo, ut quidditas sive essentia. Secundo, ut quanta virtualiter. Tertio, ut qualis essentialiter. Et sicut identitas immediate fundatur super quidditatem, sive immediate consequitur illam, nam Pater et Filius dicuntur simpliciter idem propter essentiam quidditative sumptam ; sic actio sive productio immediate consequitur quidditatem, quia actio proprie est a quidditate, ut a principio formali productivo, ut supra patuit dist.1. quaest. 2. Et quod talis quidditas dicatur tantae perfectionis vel tantae, quodammodo accidit, scilicet quod actio consequitur quidditatem in tali vel tali quantitate virtuali.
Si dicatur : Nonne productio in divinis ex hoc est, quia essentia divina eadem communicatur Filio et Spiritui sancto, ut supra patuit dist. 2. part. 2. Et tamen quod ipsa sit communicabilis, hoc est ratione suae infinitatis, ut patet infra a Doctore dist. 28. ergo videtur quod talis productio immediate consequatur quantitatem virtualem.
Dico, quod prior est quidditas essentiae non in re, sed tantum in conceptu, et quidditas ut quidditas, est simpliciter ratio agendi, et si illa quidditas sit perfectior, erit in re perfectior ratio agendi ; et illa quidditas dicitur perfectior in re, cui competit gradus intrinsecus perfectionalis perfectior. Et quia quidditas essentiae divinae sic se habet, quod infinitas intensiva est ejus gradus intrinsecus, et sic ipsa ut talis quidditas erit prior ratio agendi, licet in re ipsa essentia divina, ut infinita sit principium formale productivum, etc.
Hic dubitatur, quia si illae relationes, quae prius intelliguntur pullulare sunt constitutivae, identitas, quae immediate fundatur super quidditate essentiae, tunc erit constitutiva.
Dico, quod non est simile, quia licet relatio identitatis fundetur super quidditate essentiae, tamen non intelligitur fundari, nisi prius essentia sit communicata, identitas enim requirit distinctionem extremorum, et similiter possum de aequalitate dicere, quod .licet fundamentum aequalitatis sit magnitudo intensiva essentiae, ut supra patuit dist. 13. non tamen intelligitur esse fundamentum actu aequalitatis, nisi ipsa essentia et magnitudine prius sit communicata, quia aequaliter requirit distinctionem extremorum aequalium, ut supra dist. 19. et clarius patet in quodlib. quaest. 6.
(t) Contra, haec responsio videtur supponere, etc. In hac responsione nota aliqua dicta. Primum, quod essentia intelligitur prius ratio communicandi se quam intelligatur quanta vel qualis, et ratio, quia quidditas ut quidditas, est communicabilis, ut supra patuit dist. 2. part. 2. quaest. 1. Secundum, quod sicut ipsa praeintelligitur ratio communicandi se, ita praeintelligitur ratio producendi, et similiter ratio operandi. Tertium, quod ipsa essentia ut intellectus, id est, una cum intellectu est principium operativum intellectionis et productivum notitiae genitae ; et similiter, ut voluntas, id est, una cum voluntate est principium operativum amoris essentialis et productivum Spiritus sancti, et hoc priusquam intelligatur quanta, modo prius praeexposito. Sequentia clara sunt.