IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Omnem adultum rationis compotem teneri ad confessionem. Explicat quando quis incipit obligari ad eam. Sotus supr. d. 12. q. 1. art. 11. fin. petit annum duodecimum. Antonin. 2. p. tit. 9. cap. 8. sig. 2. annum decimum cum dimidio. Emanuel Sa v. Confessio num. 3. pubertatem requirit. Sed communis cum Doctore hic nullum tempus determinat, sed usum rationis tantum desiderat. Navar. cap. 21. num. 33. Soto sibi contrarius d. 18. q. 1. art. 3. fin. Suarez 4. tom. d. 36. sect. 2. num. 3. Azor. tom. 1. lib. 7. cap. 40. quaest. 6. Sed ante duodecimum annum non incurruntur poenae, cap. Omnis utriusque, ex cap. 1. de delict. puer. Soto et Azor. Sanchius lib. 1. in decal. l.c. n. 7. Idem est de aliis praeceptis Ecclesiae, praeter communionem.
De (e) secundo articulo dico, quod hoc praeceptum includit quis debet confiteri, quia adultus, id est, habens usum rationis, et cognoscens peccatum, quod commisit: per quem adultum non intelligo tantae vel tantae aetatis, sed quod habeat aetatem ad cognoscendum justum vel injustum contra legem Dei. In multis enim ante aetatem consuetam malitia supplet aetatem, et non tantum in malis, ut dicunt communia verba, quia forte habet citius prudentiam ad malum, unde dicitur doli capax: sed etiam in bonis, juxta illud in Legenda sanctae Agnetis : Fides non in annis computa tur. Et istius breviter regula est, quando aliquis instructus et interrogatus ordinate percipit distincte, quod justum, et quod injustum in lege divina; quod potest faciliter videri, si ad ordinatas interrogationes ordinate respondeat, sicut alius adultus perfecte ex similibus praemissis similiter responderet.