Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae ?
D. Thom. 1.part, quaest. 34. art. 1. D. Bonavent. hic 2. part. dist. quaest. 1. Durand. hic quaest. 3. Gabriel. quaest. 3. art. 2. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 9. cap. 3. Vasquez 1. part. dist. 141. cap. 3.
Secundo quaero de Verbo divino : An Verbum in divinis dicat proprium personae genitae ? Quod non, Augustinus 9. de Trinit. cap. 10. verbum est cum amore notitia. Hic autem omnia posita in definitione verbi sunt essentialia ; ergo Verbum non dicit proprium personae genitae, sed essentiale.
Praeterea 15. de Trinit, cap. 7. de magnis, vel 15. de parvis : Sicut Pater intelligit sibi, et vult sibi, et meminit sibi, ita Filius et Spiritus sanctus. Actus autem proprius intelligentiae, intelligentia est, ponitur esse verbum ; ergo sicut in Patre est formaliter intelligentia, ut intelligentia, ita in eo est Verbum ut Verbum. Assumptum probatur per hoc, quod illa trinitas, quam assignat Augustinus 9. de Trinit. cap. ult. mens, notitia et amor, quae notitia est verbum, secundum eum ibidem ; et illa assignata secundum eum, 10. de Trinit. memoria, intelligentia et voluntas, correspondent sibi invicem, prima pars primae parti, et secunda secundae, et tertia tertiae ; ergo sicut non est perfecta voluntas sine amore formaliter, nec mens perfecta sine memoria formaliter, ita non est perfecta intelligentia sine verbo formaliter.
Item, non sunt duo propria unius personae, quia unius constituti in esse est unum formale constitutivum ; filiatio est proprietas constitutiva personae genitae, secundum Augustinum de fide ad Petrum, c. 2 ; non ergo Verbum. Non enim videntur ista dicere proprietatem eamdem, quia non omnis filius est verbum, nec omne verbum est filius.
Oppositum, Augustinus 7. de Trinit. cap. 4. eo Verbum quo Filius, et utrumque relative dicitur.