IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De secundo articulo, dico quod hoc . praeceptum, etc. Conclusio est, praeceptumhoe comprehendere adultum, quem intelligit per eum, qui est compos rationis, et capax boni et mali. A posteriori assignat modum, quo dignoscitur usus rationis completus, nempe quando instructus respondet ordinate ad interrogata. Haec conclusio est communis, quia peccatum mortale post Baptismum non remittitur, nisi in voto Sacramenti, ideo praeceptum Sacramenti comprehendit omnes capaces peccati mortalis, et consequenter pueros, i qui ante annos pubertatis peccant mortaliter, quia neminem comprehendit hoc praeceptum divinum Sacramenti, quod institutum est per modum tribunalis, nisi ratione peccati ; in sequenti autem sig. ubi agit de peccato, quod est materia necessaria, et ex praecepto, dicit esse solum mortale. Major difficultas est, an hoc praeceptum divinum tam Sacramenti quam confessionis obliget infideles? Partem affirmativam docet Richardus in hac dist. art. 2. q.
4. Eamdem supponit Doctor in probatione 2. quam affert contra glossam art. 1. quae dicit confessionem non esse Juris divini: Videretur, inquit, quod infideles non tenerentur ad confessionem, etc. quasi hoc falsum esset. Hanc sequitur Angelus, v. Confessio. 2. Sylv. ibid. sig. 5. Adrianus quaest. 2. de confessione.
Hanc sententiam acriter impugnant Sotus d. 18. q. 1. art. 3. Major. in 7. 4. d. 1 q. 1. Almainus ibid, quaest. 1. art. 2. Medina tract. 2. quaest. 7. Suarez disput. 35. sect. 5. Vasquez in 3.p. q. 90. art. 2. dub. 1. qui contrarium tenent. Priorem opinionem supponit Doctor tanquam vulgarem suo tempore, alias ipsam non omitteret probare.
Probatur, quia lex Evangelica promulgata est tam fidelibus quam infidelibus, sicut et remedia illius legis, qualia sunt Sacramenta et eorum praecepta; ergo comprehendit tam fideles quam infideles. Antecedens est notum. Probatus consequentia, ad obligationem legis aut praecepti in genere, quod spectat ad substantiam legis, non requiritur ut praeceptum pro omni statu, materia et circumstantia, loquendo de affirmativo, adimpleatur, sed in statu determinato, materia, tempore, et circumstantiis determinatis, quando occurrunt: sed hoc non tollit quin aliquis obligetur lege, licet nunquam occurrat ei tempus, in quo praeceptum legis affirmativum adimpleri debeat, aut materia quam determinat ; ergo potest stare obligatio legis et praecepti, quamvis ad exercitium actus non obliget, nisi ex conditione praerequisita quam lex ipsa determinat. Major patet, quia ipsa lex implicat illam conditionem determinatam, quae potest non poni, aut non occurrere. Minor probatur, ex lege naturali quilibet tenetur succurrere proximo extreme indigenti, dum potest: quamvis autem non occurrat casus adimplendi hoc praeceptum, non inde sequitur quin quisque teneatur lege, quisque tenetur pro Republica vitam et bona exponere, quamvis necessitas determinata, in qua tenetur ad haec, in exercitio non occurrat. Sic tenetur fidelis ad confessionem fidei, et vitam commutandam pro ejus defensione, coram tyranno, si occurrat casus, et sic de caeteris; ergo obligatio legis non tollitur, neque confunditur cum exercitio operis praescripti, quamvis circumstantia particularis operis perficiendi non occurrat.
Sed eodem modo obligatur infidelis ad legem Evangelicam, ejusque praecepta, quamvis non pro statu infidelitatis retentae, quia sic nequit aliquod ejus praeceptum positivum, ut est proprium hujus legis adimplere (quia neque fidei, quae est fundamentum caeterorum, neque Baptismi, qui est Sacramentum fidei) saltem fructuose, quantum ad salutem. Et quidquid ad haec dicatur, praeceptum Eucharistiae comprehendit infideles, hoc est, eos qui nondum fidem Christi receperunt, quamvis hoc praeceptum pro statu infidelitatis nequeat adimpleri. Dices, cum Suarez et aliis, infidelem suscepta fide et Baptismo posse sumere Eucharistiam, non ita poenitentiam, nisi peccaverit post Baptismum. Contra, sic etiam neque fideles tenentur praecepto poenitentiae, nisi ex suppositione peccati commissi post Baptismum, et mortalis, loquendo de praecepto divino poenitentiae: imo neque in ullo statu unquam fuit obligatio poenitentiae, nisi ratione peccati mortalis personalis, ut supponit Trident. sess. 14. cap. 1. et 4. cum tamen praeceptum poenitentiae omnes obligabat non in exercitio, nisi ex suppositione peccati, si fieret. Sicut ergo praeceptum Eucharistiae obligat infideles, ut ita dicam, in actu signato, quamvis non in exercitio, nisi adimpleretur conditio praevia, nempe per susceptionem fidei et Baptismi, et in aetate adulta; sic etiam praeceptum poenitentiae obligat infideles supposito Baptismo, et materia ipsius poenitentiae, nempe peccato post Baptismum actuali mortali. Sed hoc etiam sufficit, quia non aliter obligat fideles, quos tamen obligat secundum omnes, non in exercitio, nisi supponatur peccatum tale. Unde si haec ratio eximat infideles ab obligatione praecepti, quia in eo statu non possunt habere actum, per quem adimpletur praea ceptum, sic etiam eximendi sunt ab ejus obligatione fideles justi pro statu justitiae. Sic etiam eximendi sunt infideles a praecepto restituendi, seu lege restituendi, qui non habent alienum ; et in universum omnes leges poenales, vel aliae praescribentes actum non habebant rationem fixam et stabilem legis aut obligationis, quando non occurrit circumstantia particularis, in qua actus legis exercetur. Hinc ergo patet quod sicut lex Evangelica data est homini viatori, et ejus praecepta, sic etiam obligat omnes viatores, quamvis actus praecepti non a quolibet, et in quocumque statu exerceri valeat aut debeat; lex enim sicut est voluntas stabilis et fixa legislatoris, respiciens communitatem, ita neminem omnino excipit, licet actus praescriptus legis determinet particulares conditiones et circumstantias, sine quibus non adimpletur secundum legem, et quibus positis, omnes et singulos obligat ad actum exhibendum.
Hinc patet ad fundamenta adversariorum, nam aliud est legem quidem obligare omnes, quantum est ex parte legis; et aliud est actum legis exerceri ab omnibus, qui actus exigit circumstantias particulares ad sui exercitium, seu quod idem est, aliud est legem, quantum est ex se, comprehendere omnes, quia ad hoc sufficit latam esse respectu communitatis:
et aliud est omnes circumstantias ad actum lege ipsa praescriptos, in omnibus et singulis, vel certe in particularibus tantum concurrere. Primum illud dicunt nostri Doctores, et bene. Secundum vero nec dicunt ipsi, neque alius fidelis, quia materia per se poenitentiae est peccatum post Baptismum commissum, quae materia per accidens est, sive in pluribus, sive in omnibus, sive pro determinato statu et circumstantiis concurrat, quantum ad obligationem universalem legis, quae obligatio universalis comprehendens totam communitatem, hoc vero aut illud, suppositam ejus particulariter concernit ratione materiae. Concillia autem et Patres magis loquuntur de hac obligatione particulari, ratione peccati, quae est materia poenitentiae, quam de universali: supponunt tamen obligationem universalem ipsius legis, et qua lex est, licet respective ad determinatam materiam, quam ipsa lex importat, et quae separari potest a supposito, qualis est materia poenitentiae.
Distinguendum est ergo inter leges ipsas, seu praecepta universalia, nam quaedam obligant ad actum absolute omnes et singulos, licet praerequirant media, ad quae ponenda tenetur quis ex necessitate finis intrinseci ipsius praecepti ; talia sunt praecepta fidei, et virtutum, et Baptismi, Eucharistiae, et similia. Ad haec omnes tenentur, unde infidelis etiam peccat contra praeceptum Eucharistiae, quo tenetur apponere media, ut fidem et Baptisma, praeter peccata, quae committit contra praeceptum particulare fidei et Baptimalis. Alia vero sunt praecepta, quae ccmprehendunt omnes et singulos, quantum est ex vi legis universalis, sed ratione materiae tantum in particulari hunc vel illum, quantum ad actum praescriptum ; talia sunt praecepta satisfactionis et justitiae, quale est praeceptum poenitentiae,
quae ad satisfactionem et punitionem peccati talis respicit particulariter hunc et illum. Secunda ergo sententia talem obligationem recte excludit ab infidelibus, in quibus non est materia Sacramenti: non tamen recte obligationem, quae ipsis competit ex natura legis universalis, licet ex defectu materiae ipsos in particulari non concernat obligatio exhibendi actus, sicut neque etiam justos sic concernit, et fideles, a quibus non removetur obligatio generalis legis ; sicut neque in Republica leges restitutionis recte dicentur esse particularium tantum, qui obnoxii sunt rationibus, licet illos particulariter concernant ratione debiti. Hinc dicimus infideles capaces esse obligationis hujus legis, qua lex est Evangelica, licet in particulari pro eo statu non sint capaces actus ex defectu materiae praescriptae; nihil aliud intelligit Doctor. Errat tamen Angelus, qui docet peccare in necessitate constitutos, qui omittunt confiteri peccata ante Baptismum commissa, quia ex Conciliis illa non sunt materia Sacramenti, neque etiam talium confessionem excipere debet confessarius pro materia Sacramenti. Contingere forte posset ratione alicujus circumstantiae, quae reddit peccata post Baptismum commissa, graviora, verbi gratia, ingratitudinis, et continuati ejusdem peccati, ut dici possint in confessione, et causa humilitatis et consilii, inquantum frequentatio ejusdem peccati ex aliqua radice et causa antiqua oriatur.
Alio etiam modo potest intelligi obligatio hujus legis spectare ad personas infidelium, non pro statu infidelitatis, quia et lex divina universalis est, quae lata a Christo potuit comprehendere infideles, et quia poenitentia habet necessitatem medii in communitate hominum, sine qua pro majori parte non pervenitur ad effectum salutis consequendae ; pauciores enim sunt, qui primam stolam conservant, respective ad eos, qui per peccatum mortale eam amittunt: tenentur ergo omnes se capaces reddere hujus remedii, quibus Christus dedit potestatem filios Dei fieri, quia est remedium universale et necessarium in communitate, quasi pro omnibus ejus suppositis, nam pauciores, qui ex speciali Dei gratia praeservantur a lapsu post Baptismum, pro modico reputantur, et modicum pro nihilo ; et hi pauciores non ex natura sua aut industria humana, sed ex privilegio eximuntur a frequentatione Sacramenti, quod ipsis necessarium est necessitate medii, si communi lege, et secluso praedicto privilegio censeantur, et secundum fragilitatem humanae conditionis ; quamvis ergo Baptismus det remissionem integram et primam stolam, non sufficit tamen ad conservationem ejus, et ideo urget praeceptum de Eucharistia, cujus hic est effectus tanquam medii ordinarii ad hunc finem instituti. Et quia etiam Eucharistia non dat infallibiliter perseverantiam, ideo succedit poenitentia tanquam medium ordinarium et necessarium supposita fragilitate hominum ut cum effectu possint pervenire ad finem salutis ; ideo obligat etiam infideles, ut tollant impedimentum ejus applicandi. Et quia necessitas ejus universalis est pro statu viae de lege ordinaria, et spectata natura et habilitate hominum, comprehendit omnes ex natura sua, supposita obligatione et necessitate salutis, ad quam hoc medium est necessarium de facto specialis circumstantiis, quia est ordinarium, et ultimo inductivum salutis per remissionem peccatorum, a qua necessitate non absolvit, quod alioquin salus in effectu ex privilegio concedatur per aliquod medium extraordinarium huic aut illi a Deo, quia id non tollit efficaciam medii ordinaria lege statuti in communitate, aut necessitatem ejus; sicut non pati necessitatem ex stimulo carnis hanc vel illam personam in particulari, non eximit eam a lege universali jejunii, quod semper manet, donec finis ejus deficiat in communitate, sic lex poenitentiae, licet ratione peccati obliget, quia illud semper manet, et supponitur in communitate, sic ipsa lex manet comprehendens personas particulares, si peccent: et quamvis alia remedia salutis in suo genere sint efficacia, ut Baptismus et Eucharistia, tamen ex fragilitate hominum non inducunt effectum salutis ultimum sine poenitentia. Fundamenta oppositae sententiae sunt illa, quibus in probatione conclusionis occurrimus, et reducuntur ad illa duo, nempe quod infideles non sint capaces, quod poenitentia obliget ratione peccati post Baptismum commissi.