In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Omnia mortalia, quae occurrunt memorio post inquisitionem, quam faceres in re gravi temporali, esse confitenda. Venialia confiteris voluntarie, non ex praecepto. Trid. sess. 14. cap. 5.
Continet (f) etiam hoc praeceptum quid debet confiteri, quia peccatum mortale, et non continet aliud: nam per veniale nullus periclitatur extra navem Ecclesiae, quia peccatum veniale stat cum perfecta charitate, quae est navis salvans; et ideo ex prima institutoian poenitentiae, ut secundae tabulae, non oportet aliquem ad eam confugere pro remedio contra veniale, sed tantumcontra mortale.
Sed quod peccatum mortale? Respondeo, quod omne de quo habetur memoria: et hoc praemissa inquisitione diligenti secundum possibilitatem fragilitatis humanae. Intelligo, quantam inquisitio nem posset aliquis apponere circa aliquod multum arduum, quod sibi multum esset cordi, tantam deberet apponere circa omnia peccata mortalia reducenda ad memoriam, et illa reducta ad memoriam debet eidem confiteri, non dividendo confessionem, quia dicit Augustinus de vera et falsa poenitentia, et ponitur de poenitentia, distinctione quinta, cap. Consideret: Quidam uni celant, quod alii manifestandum conservant, quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam credunt per frusta pervenire.
(g) Si contra hoc objiciatur, quia tunc videtur quod quilibet peccator tenetur cuilibet requirenti dicere omnia peccata sua, alioquin tacendo ea, vel aliquod illorum, esset hypocrita, quia ostendit se innocentiorem quam sit ; respondeo quod tacendo cui non debeo dicere, non ostendo me innocentem, in his quae taceo, sed illi cui dicere debeo, et quando dicere debeo, et quomodo, sicut in confessione tacendo aliquid confitendo aliud, ostendo me innocentem in hoc quod taceo ; et in hoc est hypocrisis, non in alio casu.