IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Continet etiam hoc praeceptum quid debet, etc. Ordinatissimo procedit Doctor: primo explicuit necessitatem et praeceptum divinum poenitentiae. Secundo, quos comprehendat. Tertio tandem hic quaenam est ejus materia ?
Prima et principalis conclusio est : peccatum mortale tantum est materia necessaria hujus Sacramenti, non veniale. Intelligit de peccato mortali post Baptismum commisso, quia illud solum est quod exturbat ex navi, estque materia necessaria confessionis et Sacramenti Poenitentiae, quae est secunda post naufragium tabula, ut supra visum est dist. 14. quaest. 4. et supponitur per totum tractatum. Conclusio est de fide, quam tradit Trident. sess. 14. cap. 1. Ibi docet peccatum mortale post Baptismum esse materiam hujus Sacramenti (supple, necessariam.) in quinto docet mortalia esse materiam necessariam, venialia autem liberam. Ex his, inquit, colligitur (intelligit quae praemisit de praecepto divino confessionis) oportere a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etc. nam venialia, quibus a gratia Dei non excludimur, et in quae frequentius labimur, quanquam recte et utiliter, citraque omnem praesumptionem in confessione dicuntur, etc. taceri tamen citra culpam, multisque aliis remediis expiari possunt, etc. Quomodo autem remittatur veniale, et an ejus remissio exigat poenitentiam formalem et infusionem gratiae sanctificantis, infra tractabitur dist. 21. Sequitur :
Sed quod peccatum mortale ? Respondeo, etc. Haec secunda conclusio est, confessionem esse debere integram ; estque de fide, ut patet ex Tridentum loco citato et canone 7. Intelligitur de peccatis, non quae in re habet, sed quae memoriae post diligentem inquisitionem occurrunt: haec autem diligens inquisitio circa mortalia habet latitudinem ex circumstantia personae, et statu ejus, et ex circumstantia temporis et opportunitatis, nam alia est inquisitio, quam debet praetermittere is, qui multo tempore haesit in peccatis, et alia quam alii, qui non sunt assueti vitiis, et frequentant saepius Sacramentum, debet esse talis, quae adhiberi debet in re ardua, et plurimum commendata, qualem timorati adhibere solent. Item, si repentina necessitas urgeat, debet accommodari. necessitati, et quantum tempus permittit, et periculum, et suppleri dolore utrumque horum, quae dixit Doctor, comprehendit Canon praemissus, sicut et cap. 5. declaravit utrumque necessarium esse. Probat idem auctoritas, quam citat ex auctore de vera et falsa paenitentia, cap. 9. et 15. quantum ad integritatem confessionis, non recte quidam citant Durandum pro opposito hujus in praesenti dist. q. 15. qui conclusionem hanc tenet ibidem ; sicut et universi Doctores Catholici, et praxis, et traditio Ecclesiae,et doctrina sanctorum Patrum, et natura ipsius Sacramenti exposuit, in quo de integro statu poenitenlis quoad mortalia, scire debet confessarius hujus fori judex ; impium enim est dimidiatam veniam a Deo sperare, sic etiam dimidiatam confessionem peccatorum facere, quae non remittuntur, nisi in ordine ad sacramentum, vel per Sacramentum in re, aut voto, quod votum nequit esse verum et sincerum sine proposito confitendi omnia mortalia, quibus est obnoxius. Si contritio ergo perfecta in ordine ad Sacramentum non delet peccata, nisi cum tali voto, ut patet ex Trid. sess. 14. cap. 4. quod votum eatenus est necessarium, quatenus ipsa peccata subjici debeant Sacramento, ita sequitur necessariam esse confessionem integram et mancam non sufficere. Patet ex effectu Sacramenti, cui ponitur obex per omissionem integrae confessionis, quia sicut peccatum non dimittitur, nisi de quo dolet poenitens, neque unum sine alio lege ordinaria dimitti potest; ita qui non confitetur unum, non dolet vere de ipso, neque proinde est capax veniae in reliquis, neque gratiae, quia est fictus et hypocrita. Aliqui haeretici, quos damnat ibi Concilium, negaverunt peccata occulta esse confitenda, quia id esset se infamare apud confessorem contra legem naturae. Item, peccata illa, quae sunt contra ultima praecepta Decalogi, non esse confitenda; sed utrumque errorem merito damnat Concilium, et optime probat contrarium cap. 5. neque infamia illa apud confessorem praeponderat necessitati salutis, nec divinae justitiae praeponderat, quae in poenam peccati hoc instituit, neque fructui ex confessione acquisito praefertur; accedit secretum sigilli sacramentalis, quo peccata occulta semper manent.
(g) Si contra hoc objiciatur, etc. Tangit casum, in quo ab. integritate confessionis aliquando quis excusatur. Dicit autem ; quando quis tacet peccatum ei, cui non debet illud confiteri, non esse simulatum aut hypocritam ; sed integritatem attendendam esse quoad ea peccata, quae debet poenitens dicere cui debet, et quando debet, et quomodo debet. Hinc ab auctoribus modernis duplex integritas confessionis explicatur : Alia materialis, alia formalis. Materialis est, quando omnia in re commissa confitetur. Formalis est, quando integre confitetur omnia, quae occurrunt memoriae, quamvis aliqua ex naturali oblivione subterfugerint, vel certe quando confitetur omnia, quae potest hic et nunc in casu legitimae excusationis aut necessitatis, caeteris praetermissis, quae non tenetur confiteri in iis circumstantiis. Haec dicitur formalis, quia et lege regulatur, et sufficienter informatur tam absolutione hic et nunc, quam effectu Sacramenti ; non ita confessio manca, quae excusationem non habet, quia semper illa est informis. Casum oblivionis insinuat Concilium, et Doctor supra, dicentes praeceptum comprehendere integram confessionem peccatorum, quae memoriae occurrunt post debitum examen.
Plures casus declarant DD. in quibus praeceptum integrae confessionis non obligat etiam quoad ea quae memoriae occurrant, qui reducantur ad tres illos modos, quos assignat Doctor, et quibus regulari debet confessio, nempe ad personam confessarii, ad tempus, ad modum confessionis peccati.
Hi sunt praecipui casus in genere, in quibus integritas confessionis excusatur, quando periculum est ne subito moriatur poenitens, confessis aliquot peccatis absolvendus est, et postea, si supersit tempus, audiendus quoad reliqua, et denuo absolvendus. Hic casus concernit extreme laborantes. Idem dicendum est, si instat naufragium, periculosa pugna, irruptio hostium repentina, possunt tunc omnes simul absolvi; sed conandum est, ut quisque materiam aliquam determinatam proferat, et ostendat signa doloris. Ita Suarez d. 23. sed. 1. id quidem congrue, si fieri potest, sed non simpliciter necessarium, neque utile in tanto concursu, cum Sacerdos est unicus, et statum cujusque neque scire possit, neque audire in tumultu; sufficit enim ut signis exhibitis externo absolutionem petant cum tunsione pectoris et signis doloris. Item, quando notabile damnum sibi, aut tertio immineret ex confessione peccati alicujus ; ita communiter Doctores. Exempla sunt pervia, ut si inde cognosceret sibi imminere confessarii deinceps odium damnosum, aut persecutionem, ut si ei inserviat, et ab eo dependeat. Item, si timeat ex confessione ruinam ipsius confessarii, ut si poenitens sit foemina, et ex confessione lapsus carnis timeat sollicitari a confessario ad simile. Cavendum tamen ne tale sine fundamento praesumat de confessario, quia peccaret mortaliter ; fundamentum esset ex conditione ipsius, exemplis praeteritis, ut si constet id alias fecisse, et sit vita lubricus, aut revelator confessionis. Item, quando tertius audit confessionem, tunc secundum aliquos non tenelur ad confessionem mortalium. Item, si haerendo in examine conscientiae ex propria fragilitate temeat propriam ruinam excitatis, ex cogitatione minuta praeteritorum delictorum et circumstantiarum inordinatis affectibus, tunc leviter percurrenda sunt. Ex qua ratione confessarii etiam prudenter se gerant in examinandis ejusmodi circumstantiis, ne minutim agant, maxime si poenitens sit mulier aut puer, ne magis noceant, vel suggerendo media ignota, et modos peccandi, vel excitando prava desideria, vel certe ne causent de seipsis suspicionem ex nimia curiositate, et absterreant poenitentem a Sacramento.
Examinent ergo tantum circumstantias vulgares ordinarias, non autem insuelas ; quamvis forte contingere possint quibusdam, possunt in genere tantum et leviter transeundo quaerere, si quid aliud in ea materia supersit, quod inferat scrupulum. Haec regula in peccatis carnis maxime locum habet: si sit tamen persona lubrica, ut meretrix, potest interrogari an adhibuerit media inordinata peccandi, Item, quando imminet confessario periculum vitae, ut si audiat confessionem alicujus contagiosi, ut contingit tempore pestis, potest aliqua tantum audire et absolvere. Advertendum tamen haec omnia incommoda debere esse gravia et extraordinaria, neque sufficit quaecumque praesumptio, ut si timeatur, verbi gratia, quod Confessarius ex confessione talis peccati mutet apud se opinionem suam de poenitente, ut quem putavit fuisse alias honestum, deinceps existimet magnum peccatorem, aut impurum. Haec enim per se conjuncta sunt confessioni, quam Christus tamen praecepit, et erubescentiae fundamentum, quam Patres definiunt connexam esse poenitentiae, et primariam satisfactionem pro peccato, quam quis debet vincere, considerando nihil Deo ignotum esse, et convenire, ut seipsum peccator poenitendo contemnat, qui peccando alias Deum Optimum Maximum contempsit, omniaque fore alias divulganda a judice, quae inique reservantur justitiae, et subtrahuntur misericordiae et veniae, quae in Sacramento offertur. Addit etiam Suarez sect. 2. ad hoc, ut quis non integre non confiteatur, exigi necessitatem praesentem tali confessario confitendi: quod si alius offertur, f tenetur eum adire, aut si brevi expectatur commoditas liberius confitendi, tenetur differre confessionem, non tamen valde diu, ut etiam docet Soto d. 18. q. 2. arlic. 5. quia esset inde magnum damnum et periculum ulterioris lapsus, si quis privetur fructu et adjutorio Sacramentorum, cum incerta sit contritio et perseverantia in statu peccati mortalis, inferret damnum reliquorum operum, utpote in tali statu mortuorum; integritas autem confessionis sicut non obligat in casibus praemissis ob detrimenta allegata, sic etiam non obligat cum tanto nostro detrimento spirituali, ut differatur, quando nequit commode hic et nunc fieri. Excusant ergo a dilatione ejus necessitas celebrandi, communicandi, confessionis annuae, scandalum, et maxime quando quis judicat se non esse contritum ante communionem, teneretur confiteri etiam non integre, imo judicarem non sufficere tunc contritionem aestimatam ob declarationem Tridentini, modo adsit copia ejus cui possit confiteri, etiam non integre. Ratio est, quia licet non sit integra materialiter, erit tamen integra formalis confessio, quia comprehendit omnia peccata, quae in tali casu confiteri possunt, et est necessitas confitendi ob reverentiam Sacramenti. Duo alii casus afferantur, quae quandoque excusant ab ingritate confessionis juxta aliquorum opinionem, et concernunt casus reservatos et personam complicis, quos in sequentibus commodius examinabimus.