In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Circumstantias mutantes speciem, esse necessario confitendas; de aggravantibus autem, id esse tutius, sed non omnino certum ; impertinentes vero confiteri non licet. Trid. sess. 14. cap. 5. de aggravantibus. Vide Suar. tom. 4. disp. 22. sect. 3. Cajet. 1. 2. quaest. 7. art i. Sotus dist. 18. quaest. 1. art. 4. Major hic q. 1. Richard. art. 3. quaest. 5. Nav. c. 6. num. 67. Sylv. v. Confessio.
(h) Nec solum peccata, sed circumstantias peccatorum notabiliter aggravantes includit dictum praeceptum, juxta illud Augustini: Prius consideret. qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, etc. Saltem illas dico aggravantes et necessario confitendas, quae speciali prohibitione prohibentur, verbi gratia, alienum accipere est illicitum, sed speciali prohibitione prohibetur accipi de loco sancto, et ideo speciale peccatum, scilicet sacrilegii, per hanc circumstantiam constituitur.
Similiter est illicitum non suam cognoscere, sed si qua propinqua sit, speciali prohibitione prohibetur, et ideo speciale peccatum, scilicet incestus, per hanc circumstantiam constituitur ; frequentia etiam non est dubium, quod est circumstantia, simpliciter ponens aliud peccatum, quia qualibet vice committitur novum peccatum, et de similibus simile habeatur judicium.
Multae autem sunt circumstantiae, ex quibus peccatum est aliquo modo gravius; et hoc vel ex parte objecti, vel ex parte personae peccantis, de quibus non est ita certum, quod oporteat illas confiteri, tamen tutum et utile est hoc fieri. De aliis vero, quae nihil ad B, puta sine qua esset tanta gravitas, quanta cum illa circumstantia impertinente, fatuum est confiteri, utpote si aliquis peccat cum aliqua, quae vocatur Berta vel Lucia, et hujusmodi.