IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) Nec solum peccata, sed circumstantias peccatorum, etc. Distinguit circumstantias in eas, quae mutant speciem, et eas quae aggravant peccatum intra eamdem speciem ; et impertinentes, ut quae nec aggravant, nec mutant speciem.
Prima conclusio : Species et numerus necessario sunt confitendae ; estTrid. sess. 14. cap. 5. et can. 7. Gajetanus in Opuscul.
1 tom. 1. tract. 5. q. 3. Navar. in cap. Consideret, etc. de paen. dist. 5. Docent non omnes species in universum esse explicandas, sed eas tantum quae variant judi-
cium confessoris circa statum rei. Hoc fusius impugnat Vasquez 3. part. quaest. 91. 1. art. 1. Sed facilis est concordia, quia aliqua specie differunt morali et malitiae: aliqua physice tantum, ut omittere sacrum die feriali et festo, eadem erit species physica, non moralis, quia hoc peccatum est contra religionem seu cultum ; illud vero non. Ingurgitare se vino aut alio liquore diversa sunt physice, moraliter eadem ; diversitas physica non facit ad confessionem; moralis autem sic. Quidquid ergo variat judicium in confessario, ex natura rei confitendum est, nisi alias talis circumstantia ex natura actus cognoscatur, ut quae ordinarie eum concomitatur, ut rixae et contentioni, rancor adhaeret animi. Varietas haec judicii in confessario est ex natura actus, quia aliter judicandus est, qui peccavit contra plures virtutes, quam si contra unam solam peccaret.
Major est controversia de circumstantiis I aggravantibus tantum, quia ex utraque parte concurrunt graves Doctores. Affirmativam partem docet Antisiod. 4. part. Sum. tract. 6. cap. 3. q. 3. Alens. 4. part, quaest. 18. memb. 4. art. 3. Gajet. 1. 2. quaest. 7. et verbo Conf. in Summa, Major in 4. d. 4. quaest. 4. Solo dist. 18. q. 2. art. 2. Noster Doctor in 4. dist. 17. sig. De secundo articulo, rem pro incerto habet, asserens tutius esse confiteri. Oppositum tenent D. Thom. 4. dist. 16. quaest. 3. art. 2. quaest. 5. D. Bonaventura dist. 17. 3. p. dist. art. 2. quaest. 3. Richardus ibid. art. 3. q. 5. Almainus quaest. 1. art. 2. Vasquez dub. 2. citans alios. Doctor neutrum esse certum docet, tutius tamen esse, si quis ea confiteatur, quem sequitur Gabriel et Thomas Argentinensis.
Secunda conclusio: Circumstantiae notabiliter aggravantes confitendae sunt. Hoc videtur deferendum primae opinioni; reliquae autem praeteriri possunt. Augustinus de visitatione infirmorum cap. 5. tom. 9. Quae ergo mentem gravius exacerbant facinora Dei Angelo manifesta, nihil obscurum dicens, culpam multis ambagibus involvens, etc. Designanda sunt etiam in quibus peccasti loca, si recordaris, et tempora, cum quibus peccasti personis, non nomina ipsarum, et ut a peccato desistant secreto corrigenda familiaritas, in quo peccasti, labilis aetas, in quo gradu seruiebas Ecclesiae, etc. Secundo, quia ratio adducta a Tridentum et superius praemissa idem concludit, quia ejusmodi circumstantiae variant judicium confessarii expressae, et merentur majorem simpliciter poenam ; unde in Canonibus paenitentia bus antiquis (ut patet ex Burchardo lib. 19. cap. 5.) imponebantur diversae pro, peccato homicidii diversimode perpetrato et pro furto. Dices, Concilium Trident. assignavit omnia necessaria hujus Sacramenti, et tantum comprehendit numerum et species peccatorum ; ergo nihil aliud necessario exigitur. Hoc est praecipuum fundamentum ultimae sententiae. Respon-
. detur Concilium tantum definisse ea quae certa sunt, quod moris est; reliqua vero reliquisse sub inquisitione Doctorum, quibus praejudicare non solent Concilia. Conclusio autem videtur comprehendi in ratione Concilii, et doctrina, quae applicari. potest ad propositum. Deinde, explicandum docet numerum peccatorum, haec est circumstantia aggravans ; ergo etiam continuatio peccati, cum sit magis peccatum
De leviantibus notabiliter eadem est ratio.
Afferuntur multi alii casus, quibus probatur conclusio tanquam ex absurdo quod sequeretur, nam alias sequeretur quod qui expulsione tormenti majoris simul interficeret viginti, non teneretur confiteri, nisi commissum a se simplex homicidium. Incestus in primo, secundo et tertio gradu, secundum probabiliorem opinionem non differunt specie, tamen sunt confitendi, quod nequeant adversarii negare. Quarto, si aliquis amputasset alteri brachium, suffecisset dixisse eum laesisse. Qui haberet voluntatem occidendi centum, furandi mille, sufficienter confiteretur dicendo se habuisse voluntatem occidendi et furandi. Sed petes quando cognoscitur circumstantia aggravans confitenda? Aliqui dicunt, quando unum peccatum ratione gravitatis aequivalet pluribus ejusdem speciei, ut si quis vellet occidere duos. Alia sententia docet, quando gravitas sumitur ex parte, seu quantitate materiae, ut in exemplis allatis, non autem continuationis, aut intensionis actus. Sed hoc puto simpliciter falsum quando est conatus extraordinarius, et modus peccandi, ut si quis interfectum a se saepius confoderat, exprimenda esset talis rabies.
Septem autem communiter numerari solent, quae hoc versu continentur:
Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.
Prima circumstantia quis explicat personam ; tunc baec est confitenda, quando ex aliqua speciali obligatione, praeter eam, quae determinat communi lege substantiam operis, peccatum fugere tenetur. Haec communiter ad haec quatuor reducitur, ordo, votum, officium, contractus, ut si contra castitatem constitutus in sacro Ordine, aut habens votum, peccaverit, si judex permiserit, quod tenebatur prohibere , si ex contractu deputatus ad custodiam neglexerit ipsam. Alii addunt constitutos in dignitate ; alii id negant, nisi alias sequatur scandalum. Alii addunt ad dicta, status obligationem, ut Virgo tenetur confiteri se virginem esse, quoties aliquid animo admiserit contra castitatem. Alii id negant tanquam grave, addentes etiam quando consentit in sui deflorationem, peccare solum simplici fornicatione (sed praxis contra hoc est), si vero violentiam patiatur, peccare eum, qui intulit, ratione damni illati, quia reddit difficilius matrimonium. Idem dicendum, si religiosus aut Sacerdos peccant contra castitatem, sufficit dicere quod contra votum castitatis peccaverit juxta sententiam jam magis receptam, quae solenne a simplici non distinguit specie; putarem tamen confitendam circumstantiam voti solemnis, non tamen necessario regularis, quia sic usus habet, et gravius videtur peccatum, notabiliter enim aggravat. Si pcanitens est notus confessario, potest omitti circumstantia personae.
Quid denotat substantiam facti. Huc refertur quantitas materiae, qualitas objecti, quae concurrunt communiter in materia justitiae in genere, ut si mille furatus fuerit, si injuriam in fama, bonis, persona, etc. commiserit, si parenti, si alieno, si superiori, si lapsus cum virgine, conjugata.
Ubi denotat locum. Tunc confitendum, quando locus ipse speciali prohibitione tenetur, ut si in sacro quis effuderit sanguinem, etc. aut quis furatus fuerit, quamvis hoc alii limitent quoad res, quae specialiter commissae sunt custodiae loci sacri, quia tunc ejus sanctitas violatur ; quando vero non ita, non aggravat. Quibus auxiliis determinat circumstantiam mediorum et instrumentorum tunc explicandam, quando eorum usus sit specialiter prohibitus, ut si sclopeto infeceris cum periculo aliis nocendi; si habenspecialem crudelitatem, ut si lento ignis aut aliis tormentis interfeceris. Aliqui sub hac comprehendunt socios, quando quis est ipsis causa peccandi.
Cur determinat circumstantiam finis, ut quando inducit novam malitiam praeter malitiam medii. Si autem non inducit, non videtur confitenda, ut si sit indifferens, ut omittens Sacrum ob venationem, aut aliud exercitium. Aliqui oppositum affirmant, quia nempe statuitur ultimus finis in tali exercitio ; sed si homo sit ita affectus, ut malit transgredi quodcumque praeceptum, quam omittere tale, esset confitendum, quia est peccatum mortale statuere ultimum finem in ulla creatura absolute, et contra charitatem Dei, qui est ultimus finis, et contra ordinationem servandam in operando, quia summa perversitas est frui utendis, quamvis alias in suo genere res ipsa licita et honesta sit. Sic peccaverunt Philosophi, statuentes finem ultimum in virtute ; sic etiam peccant nimium addicti huic vel illi scientiae inordir nate, ut alia omnia prae acquisitione ejus contemnant.
Quomodo determinat modum actus, quando affert specialem malitiam comprehendit intentionem et durationem, passionem, ignorantiam, malitiam.
Quando dicit circumstantiam temporis ; circa eam nihil occurrit speciale. Aliquorum opinio fuit quod peccans in die festo violarit festum ; sed hoc non admittitur, nisi sit peccatum prohibitum alias diverso fine. Ita Navar. cap. 6. num. 9. Sum.
Petes, an quando actus est duplici praecepto prohibitus, teneatur quis confiteri transgressionem duplicem. Respondetur, haec difficultas petenda est ex materia de Legibus, sicut et multae aliae, quae hic a quibusdam moventur de obligatione Juris positivi, et ad quam speciem virtutis spectet transgressio Juris positivi, et an per illud possit prohiberi quod alias prohibitum est de Jure divino aut naturali, aut alia lege superioris. His ergo in suum locum remissis, respondetur breviter ad quaesitum affirmative, quando motiva variarum prohibitionum diversa sunt specie, et loquor de motivis intrinsecis, non autem extrinsecis seu finalibus, quia finis praecepti non cadit sub praecepto. Dices, quando non habet honestatem ex objecto, sequeretur non peccare contra aliquam virtutem. Respondetur esse contra virtutem obedientiae, sicut alioquin actus non possit alterius virtutis honestatem participare, quia ad nullum est congruum medium aut ordinatum. Si autem est in eo proportio medii, si accedat praeceptum ex fine talis virtutis, participabit etiam honestatem ejus. Sed quid si motiva variantur numero tantum ? Respondetur non inferre diversa peccata numero, nisi in materia justitiae, ut si conjugatus, verbi gratia, cognosceret alterius uxorem, faceret duplicem injuriam conLra propriam, et contra maritum alterius, cum qua est moechatus. Haec fusius in materia de Legibus.
Quomodo numerus peccatorum confitendus sit?
Numerum peccatorum confitendum esse, est de fide ex cap. utriusque sexus, ubi dicitur omnia peccata mortalia confitenda ; etTridentin. sess. 14. cap. 5. de quo supra. Difficultas praesens offertur circa ea peccata, quorum numerus vix haberi potest, ut quando quis est in continua voluntate peccandi per longum tempus, ut est in meretricibus, usurariis, et hujusmodi; et quando quis ipsum peccatum, aut voluntatem peccandi interruptam saepius iteravit. Conclusio quoad primum casum : atlinigenda est circumstantia, quantum fieri potest, quae magis exprimit numerum peccatorum, quando nequit haberi memoria ipsorum certa quoad numerum. Haec conclusio probatur ex ratione fundamentali saepius tacta, quia ex expressione talis circumstantiae mutatur per se sententia judicis; ergo necessaria est ad ejus informationem. Unde ideo excusatur a confessione ipsius numeri, quia non est possibilis ejus memoria distincta; ergo debet in aliquo confuso aequivalenti exprimi, qualis est talis circumstantia. Exemplum, si aliquis fuerit usurarius in continua voluntate lucrandi, sine occasione tamen lucri, quia defuit qui peteret. Alius autem in civitate populosa ex occasione quotidie oblata etiam quotidie addebat voluntati ipsum exercitium: hic debet hanc circumstantiam oblatae quotidie occasionis exprimere, quo confessarius intelligat voluntati supervenisse effectum, seu opus externum, sive hoc addat novam malitiam, ut asserit noster Doctor, sive circumstantiam aggravantem, ut Thomistae. Ex his reducendae sunt discrepantiae Doctorum, qui videntur tantum in verbis differre, quorum alii dicunt in meretrice sufficere explicare tempus, ut Navarrus, Cajetanus, Canus ; alii negant, ut Solo in 4. d. 18.
Quoad secundum casum idem dicendum erit; quoties enim interrumpitur peccatum, et resumitur, mutatur numerus, qui debet confiteri, si occurrat. Dubium solum est, quando censeatur interrumpi. Canus in 5. p. reieci. de paenitentia, asserit interruptionem fieri contraria voluntate re tractante priorem; si vero tantum naturali oblivione contigerit, non erit interruptio moralis, quia semper manebit habitualiter voluntas continuata. Sed haec ratio non valet, quia voluntas habitualis non facit ad culpam, aut ullum actum; et sequeretur ulterius quod peccans semel voluntate, verbi gratia, habens desiderium occidendi, et non poenilens de eodem, deberet confiteri per annum durasse talem voluntatem. Cajet. in tom. 1. Opusc. tract. 31. qui est 17. responsionum, respons. 13. q. 2. et 1 2. q. 66. art. 3. Navar. in Sum. cap. 6. n. 16. Vasquez 3. part. q. 91. art. 1. dub. 5. asserunt intentionem remanere in suo effectu, ut quamdiu ex intentione operetur quis, quamvis actu non cogitet actu de objecto pravo, ut si parat arma ad occidendum, si aggreditur iter ad eum finem, continuatur moraliter et virtualiter prava voluntas in his effectibus, eo modo quo dicitur intentio finis continuari in electione et executione, et charitatis actus in opere meritorio ; et haec sententia est vera ; debet ergo hic confiteri tanquam actus continuatus pro tempore voluntatis formalis aut virtualis. Quando vero desinunt ista duo, interrumpitur, verbi gratia, si assumatur aliquid aliud incompalibile faciendum, quod potest dici interruptio virtualis, vel si accedat ipsa voluntas contraria expresse. Si tamen interruptio sit brevis et parvae considerationis, tunc confitendum est peccatum per modum continuati secundum praxim, ut docet Suarez disput. 22. sed. 5. nam talis interruptio vix variat judicium confessarii. Ex his sequitur ulterius, si quis applicuerit media ad aliquod opus, licet non sequatur effectus, esse confitendum, quia hoc superaddit voluntati internae vel circumstantiam, vel novam malitiam, ut quando medium de se est prohibitum, licet ejusdem generis cum fine, ut si quis excitaret cogitationes rancorosas in seipso ad finem vindictae, quamvis alias si sequatur effectus, non sint explicandae, quia intelliguntur ex natura finis. Secunda conclusio : Peccata dubia, ut dubia sunt confitenda, sequitur ex dictis, quia informatio debet esse conformis judicio poenitentis. Circa modum dubii adhibentur variae regulae, quae spectant magis ad materiam de conscientia per se, quam ad praesentem. Excipiuntur scrupulosi, quibus magis expedit non confiteri dubia propter anxietates ; in his enim tanta integritas confessionis cum tanto periculo animae et desperationis non obligat. Secundo, in eis non est periculum omissionis alicujus, quod sit peccatum, cum magis oriantur scrupuli circa materias non pertinentes ad vitium. 1 Tertia conclusio : Examen necessarium ad confessionem debet considerari ex circumstantia poenitentis et temporis, quia non est idem in omnibus necessarium, verbi gratia, in religioso et usurario ; omittere tamen aliquod peccatum ex defectu examinis est peccatum mortale, ut communis tenet. Ratio, quia non accedit praeparatus.