CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit quorumdam sententiam dicentium verbum esse notitiam actualem, quae sit terminus inquisitiva notitiae, ita quod ponenda sit primo notitia confusa objecti ; deinde inquisitio per divisionem et argumentationem ; tertio perfecta notitia per hanc inquisitionem genita. Hanc refutat Scotus quatuor argumentis.
Aliter dicitur (a), quantum ad istum articulum, quod verbum est notitia actualis, quae est terminus inquisitionis, quod ostenditur per Augustinum 9. de Trin. c. ult. ubi dicitur : quod Verbum est partum sive proles. Est autem partum, quia est repertum, non est autem repertum nisi quia inquisitum ; unde vult, quod partum istum mentis praecedit appetitus impellens intellectum ad inquirendum. Idem videtur velle 15. de Trin. cap. 15. Tunc fit verumverbum, quando illud, quod nos diximus volubili motione jactare ad. illud quod scimus, pervenit, atque inde formatur, ejus omnimodam similitudinem capiens, ut quomodo res quaeque scitur, sic etiam cogitetur. Ista autem volubilis cogitatio est inquisitio, qualis non erit in patria, sicut innuit. c. 10. Fortassis etiam non erunt ibi volubiles cogitationes nostrae, etc. Ponitur tunc, quod post notitiam confusam sequitur inquisitio per divisionem et argumentationem ; et ultimo devenitur ad perfectam notitiam, quae quasi gignitur ipsa inquisitione, et illaperfecta notitia quae e3t terminus inquisitionis, est verbum.
Contra istud (b) arguitur sic : Side ratione verbi sit sic gigni inquisitive, igitur Deus non habet verbum. Secundo, igitur Angelus non habet verbum de naturaliter sibi cognitis. Tertio, igitur beatus non habet verbum de essentia divina, nec de aliquo perfecto cognito sine inquisitione. Quarto, igitur habens perfectum scientiae habitum statim operans per illum habitum non potest habere verbum, quae omnia videntur absurda.