IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Continet hoc praeceptum Cui, etc. Explicat duas alias circumstantias spectantes ad hoc praeceptum, nempe cui debeat fieri confessio Sacramentalis, et quando debet fieri? Quoad primum, docet judicem hujus fori esse Sacerdotem, qui habet potestatem ligandi et solvendi ex sua ordinatione et ulterius jurisdictionem ab Ecclesia, quia sententia a non suo judice data est nulla. Superius in d. 14. dictum est hoc Sacramentum institutum esse per modum judicii, ideo in ministro ejus requiri auctoritatem ; confessio autem habet rationem informationis, cui accedit absolutio Sacerdotis tanquam sententia judicialis in hoc foro, ideo Sacerdoti fieri debet confessio, sicut informatio judici. De hac conditione latius dicetur infra dist. 19. ac proinde ulteriori ejus tractatui supersedetur hic.
(k) Continet quarto Quando, etc. Hic determinat tempus obligationis praecepti, quae est secunda conclusio hujus paragraphi Dicit ergo primo in articulo mortis obligari viatores baptizatos ad hoc Sacramentum, data scilicet opportunitate et aliis requisitis, quia quilibet tenetur in tali articulo, a quo dependet judicium damnationis aut misericordiae, se praeparare quantum potest. Hunc articulum mortis extendit ad omnem statum, et circumstantias, in quibus mors imminet, sive infirmitatis, sive naufragii, sive belli, et hujusmodi. Deinde dicit obligare, quando est exercendus aliquis actus, cui annexa est specialis reverentia, ut in articulo communionis percipiendae. Intelligit hoc juxta limitationem supra praescriptam in duobus articulis praecedentibus, nempe quando quis habet conscientiam peccati mortalis, de quo tantum statuit necessitatem praecepti confessionis faciendae, nam alias praeceptum hoc non obligat per ipsum in particulari, nisi ex suppositione talis materiae ; ideo dicit ad communionem requiri talem probationem, nec sufficere solam contritionem data opportunitate confessoris idonei, ut supra dist. 9. cum ipso declaratum est. Addit praeterea in similibus simile esse judicium, nempe in ministerio aut receptione aliorum Sacramentorum, quae specialem hanc reverentiam exigunt, ut sancta sancte tractentur.
Circa hanc litteram Doctoris occurrunt plura dicenda. Primo quid circa tempus obligationis poenitentiae ex praecepto divino dicendum sit, ut poenitentia comprehendit tam Sacramentum quam contritionem perfectam. Secundo, in quo non sufficiat sola contritio habita copia confessoris. Tertio denique, an in ministratione aut receptione Sacramentorum obliget confessio, et non sufficiat sola contritio. Haec sequentibus quaestionibus suo ordine resolvetur.
Quando obligat praeceptum paenitentiae in genere ?
De tempore obligationis hujus praecepti varie sentiunt Doctores. Gulielmus Parisiensis in tractatu de Poenitentia existimat statim teneri peccatorem ad paenitentiam post peccatum, quem secutus est Innocentius IV. in capitulo : Omnis utriusque sexus, de paeniteat, et remission. Archidiaconus in capitulo : Ille Rex d. 3. de praecepto confessionis, docet teneri ad contritionem aut confessionem. Thomas de Argenlina in 4. d. 17. art. 4. ad 4. idem tenet de contritione, non autem de confessione. Petrus de Soto lectione 13. eam opinionem, velut tutiorem docendam asserit Major in 4. d. 17. quaest. 2. ante medium, et in fine. Cajet. tom. 1. Opuscul. tract. 17. q. 1. de contritione, asserit praeceptum poenitentiae obligare statim a peccato, sicut restitutionis, non tamen ejus omissionem esse culpam novam, aut continuationem prioris, antequam habeatur positiva impoenitentia, et voluntas sistendi in peccato ; sicut nec omissio restitutionis donec habeatur voluntas non restituendi. Statuit duos modos obligationis per affirmativum praeceptum. Unus est, quando obligat absolute, et non in ordine ad aliud, tunc peccat qui omittit tale praeceptum accedente obligationis tempore. Secundus modus est, si obligat praecise in ordine ad aliud, verbi gratia, praeceptum confessionis ad sumendam Eucharistiam, aut administrationem alicujus Sacramenti ; contra tale non peccatur donec adveniat tempus exercitii ipsius actus, in ordine ad quem obligat praeceptum tale, hujusmodi est praeceptum contritionis et restitutionis. Hoc adinvenit Cajelanus, ne videretur admittere peccatum novum omittentis sine voluntate contraria positiva poenitentiae aut contritionis, quod esset rigorosum. Sanctus Bonaventura in 4. d. 17. art. 2. quaest. 2. ait praeceptum poenitentiae statim obligare Religiosos a peccato ratione sui status, qui est poenitentiae. Sanctus Beruardinus Senensis in lib. de aeterno Evangelio, sermone de confessione, tenuisse fertur cum Parisiensi.
Alia est opinio Alen. 4. part, quaest. 17. mem. 2. qui docet hominem, obligari ad poenitentiam de peccatis, quoties memoriae occurrant. Idem tenere videtur D. Thomas 3. part. q. 84. art. 8. Richardus in 4. d. 14. art. 9. quaest. 1. Gabriel q. 3. dub. 1. Palud. dist. 17. q. 1. art. Cathar. Annotationum in Cajet. lib. 5. Viguerius in Summa, cap. 16. Dicunt quidam hanc cogitationem debere esse practicam, quando scilicet est deliberata, non transitoria, et proponit peccatum sub ratione offensae, vel sub ratione delectabilis. Hoc ultimum desumitur ex ratione tundamentali sancti Thomae in corpore et responsione ad primum. Canus in reieci, de paenitentia art. 4. docet non esse obligationem poenitentiae simpliciter, sed quia quis non potest suspendere actum, quin vel occurrente peccato semper habebit de eo delectationem, vel nolitionem poenitentiae, aut actum contritionis. Alii praeceptum continuandae poenitentiae ponunt in exercitio virtutum usque ad finem vitae, quamdiu durat periculum lapsus, quia qui amat periculum, peribit in eo ; et sic explicant D. Thomam loco citato, Soto in 4. d. 14. quaest. 1. art. 9. d. 17. quaest. 2. art. 6. Cajet. in locum citatum D. Thomae et tom. 1. Opuscul. tract. 17. quaest, unica. Joan. de Medina cap. de paenitentia quaest. 6. dubitatione 2. reducunt praeceptum continuandae poenitentiae ad negativum, id est, ut nunquam ei placeant peccata praeterita aut futura ; et sic explicant Divum Thomam.
Prima conclusio : Nulla est obligatio poenitendi statim post peccatum commissum, neque pro tunc obligat praeceptum poenitentiae seu contritionis. Haec est communis: eam supponit Doctor hic limitans praeceptum poenitentiae ad certum tempus, et articulos praemissos, et infra a. 2. Quoad quando, etc. rejicit contrariam, ut datam. Illam docet Alens. 4. part. quaest. 17. mem. 2. art. 2. D. Thomas in 4. d. 17. quaest. 3. art. 1. quaestiunc. 4. Est Summistarum v. Contritio, Navarr. c. 1. n. 27. et 29. Sot. in 4. d. 17. d. 17. q. 2. art. 6. Durand. q. 10. et aliorum. Probatur, quia neque colligi potest talis obligatio ex stabili fundamento, et est gravis contra naturam praecepti affirmativi, quod in eo distinguitur a negativo, quod non obliget semper et pro semper, sed statuto tempore, quia sequeretur alias non poenilentem semper peccare. Nec valet Cajetani solutio, dicentis hoc praeceptum obligare in ordine ad aliud, nempe praeceptum negativum, quo cavetur, ne unquam habeatur voluntas non faciendi poenitentiam, quia hoc videtur implicare et esse contra naturam praecepti obligare pro aliquo tempore, quin determinet opus pro illo tempore faciendum, alias nullo modo potest concipi pro illo tempore obligare; ergo omittendo opus pro illo tempore, peccatur contra praeceptum. Probatur consequentia, quia peccatum est dictum, factum, etc. contra legem, sed contra legem facit, qui non facit opus praescriptum pro tempore obligationis legis ; ergo vel non obligat praeceptum affirmativum poenitentiae statim post peccatum, quod est propositum ; vel si obligat, peccat impoenitens.
Deinde sequeretur quod quando habet voluntatem perseverandi in peccato, aut nolitionem poenitentiae, peccet duplici peccato contra negativum et affirmativum, quod non admittitur. Sequela est evidens ex doctrina Cajetani. Deinde, instantia, quae adducitur de restitutione, est falsa, quia praeceptum restitutionis statim obligat a peccato ; ergo quando adest opportunitas poenitentiae per Dei gratiam, si esset in praecepto statim post peccatum, statim etiam obligaret. Deinde, ideo voluntas positiva non poenitendi statim est mala, quia objectum ejus est malum ex se: sed ideo potest esse malum, quia praeceptum poenitentiae tunc obligaret antecedenter ad ipsam voluntatem non poenitendi, quia omissio actus praecepti affirmativi, et nolitio perinde reputantur, quantum ad transgressionem, et malitiam in specie, et perinde opponuntur praececepto. Si ergo praeceptum obligat, omissio ejus peccatum erit antecedenter nolitionem, alioquin nolitio poenitentiae hic et nunc non esset peccatum, si poenitentia non obligaret. Praeterea, illa distinctio non est in praxi, neque congruit communi interpretationi legum, quia si praeceptum pro tunc obligat, omittens, etiamsi nullum habeat actum positivum nolitionis, est difformis legi et regulae: ergo peccat. Ultimo tandem haec sententia est contra communem praxim Ecclesiae in hoc foro, quae non agnoscit illam obligationem statim faciendae poenitentiae, ut supponit Trident. sess. 13. cap. 7. ubi necessitatem praeparationis ad Eucharistiam explicat hic et nunc ratione Eucharistiae, et non poenitentiae, et addit praeceptum novum, et ibi communiter Doctores intelligunt; non declarat praeceptum antiquum, sed neque cap. 1. et 4. et 5. declarans necessitatem poenitentiae, talem obligationem explicat. Neque ex natura virtutis colligitur, cujus praeceptum affirmativum non secus obligat, quam praeceptum affirmativum charitatis et aliarum, quod non obligat pro semper.
Objicies primo contra hanc conclusionem : teneor statim adhibere correctionem fraternam peccanti proximo, quando opportunitas et spes emendationis subest: ergo a fortiori teneor mihi ipsi subvenire per poenitentiae remedium. Consequentia patet, quia in spiritualibus magis obligat charitas ad bonum proprium quam alienum: ergo si obligat ad subveniendum proximo, statim post peccatum idem dicendum erit de persona propria. Respondent ad hanc difficultatem varie. Quidam negant antecedens, ut Adrianus, Vasquez; alii ut Canus, negant consequentiam. Ratio disparitatis est, quia bonorum spiritualium proximi, inquit, custos sum, meorum vero dominus; sed haec disparitas nulla est, quia custos tenetur ex justitia ad fidelitatem servandam, et summovendum damnum, omittens correctionem non peccat contra justitiam, sed contra charitatem et misericordiam ; sed magis teneor mihi ipsi ex charitate, ergo. Respondet aliter, teneri ad correctionem statim, quia non semper adest opportunitas, respectu suiipsius nunquam deest opportunitas; sed haec etiam non sufficit, quia si praecise ratione opportunitatis tenetur quis ad correptionem eamdem, in causa propria, potest contingere ob incertitudinem vitae, et pericula aliorum lapsuum ac tentationum; neque quis magis tenetur ad cavendum futurum proximi peccatum quam proprium. Deinde si ratione opportunitatis tantum quis tenetur ad illud, sequitur proximum non obligari ad poenitentiam pro praesenti vel ad adhibendum remedium, donec advenerit tempus obligationis futurum, in quo timetur periculum; ergo neque proximus eumdem admonere, cum non habeat periculum, aut necessitatem praesentem.
Respondet ergo Vasquez, negando antecedens, et idem facere videntur asserentes peccatum praeteritum, quando non timetur ex eo periculum ulterioris lapsus quoad opus, aut complacentiam, non esse materiam correctionis ; sed futurum, quod docuit Sotus libello de tegendo secreto mem. 2. quaest. 2. con. 2. Glossa in c. Si peccaverit. 2. quaest. 1. dicit futurum quod timetur, esse materiam correctionis. Sylvester v. Correctio peccatum tantum, quod habet perseverantiam, quod si non habet, spectare ad Praelatum corrigere sub alligatione, ut docuit Glossa in cap. Qui alios, etc. de haereticis, etc. Abulensis, quaest. 83. in Matth. cap. 18. Angelus, Cajet. Armilla v. Correctio; non tenetur ergo quis corrigere fratrem ad poenitentiam, donec illi incumbat obligatio paenitentiae, quae statim non incurritur. Objicies secundo, tenetur quis statim sucurrere vitae corporali, aut damno unius membri, si incurritur periculum: ergo a fortiori vitae spirituali. Respondet Canus negando consequentiam, quia illorum non est dominus, hujus autem est dominus, cum eam reliquerit Deus dependenter a sua voluntate, juxta illud Ecclesiastici : 5, Reliquit hominem in manu consilii sui. Objicies tertio, teneor statim restituere alienum, quod abstuli ; ergo idem dicendum de poenitentia. Probatur consequentia, quia major est obligatio satisfaciendi Deo quam homini. Respondet Soto in 4. de justitia et jure quaest. 7. art. ultimo,
non teneri nos statim ad restitutionem ; sed melius noster Doctor supra dist. 15. quaest. 2. art. 4. docet restitutionem esse de praecepto divino negativo, quo inhibetur alienum auferre. Ex quo patet ad objectionem, negando consequentiam et paritatem, quia praeceptum restitutionis quod est negativum, obligat semper et pro semper, affirmativum poenitentiae non ita. Ex his patet etiam religiosum non obligari statim a peccato poenitere, quia status non inducit aliquam obligationem praeter eam, quae in votis assumpta est, nisi forte per accidens ratione scandali, quatenus exemplo religiosi aliqui magis ad impaenitentiam, aut malum animarentur.
Secunda conclusio : Non est obligatio poenitentiae, quoties peccata memoriae occurrunt. Est contra ultimam sententiam, quoad peccata, de quibus non est praemissa poenitentia. Patet conclusio ex praecedenti. Probatur, talis obligatio est onerosa et sine effectu aliquo necessario, quia neque est praeceptum negativum, cum hoc praecise prohibeat semper et pro semper actum contrarium virtuti, non praecipiat actum positivum ipsius virtutis, ut patet in omnibus similibus. Quod non sit affirmativum, probatur, quia si loquatur de omnibus in genere, etiam de quibus acta est poenitentia, talis obligatio fundatur, vel in effectu aliquo necessario poenitentiae, vel in certitudine poenitentiae peractae, vel in periculo complacentiae in peccato, vel ex obligatione amicitiae divinae; sed nihil horum probat talem obligationem ; ergo, etc. Probatur, omnis effectus contritionis habetur perfectius per Sacramentum, quod susceptum est, et certius, quam per ipsam contritionem, quia certius est me habuisse dispositionem ad Sacramentum requisitam, quam contritionem perfectam, ideo communicanti non sufficit contritio sine Sacramento, hoc autem sufficit sine contritione, ut patet ex Tridentino sess. 13. cap. 7. ergo certius habetur effectus iustificationis per Sacramentum poenitentiae, sed non teneor confiteri quoties mihi occurrunt peccata confessa, neque unquam confiteri illa, nisi forte in articulo, quia sunt materia libera ; et colligitur ex Tridentino sess. 14. cap. 5. in quo peccata mortalia, quorum conscientiam habet poenitens, declarat esse materiam necessariam confessionis; ergo ratione incertitudinis, si esset aliqua obligatio, magis teneretur ad Sacramentum quam ad contritionem. Neque periculum complacentiae inducit talem obligationem, quia sufficit non complacere, et complacentia, si fieret, reducitur ad genus et speciem peccati, in quo complacet, sicut omnis actus in bonitatem aut malitiam sui objecti, et esset contra virtutem aliam distinctam a poenitentia, verbi gratia, castitatem. Neque simili ratione spectat ad charitatem, non ad poenitentiam, et satisfit utrique per non complacentiam ; ergo, etc. Dices saltem teneri hominem, ut quidam volunt, continuare exercitium virtutum, et sic continuatur poenitentia late sumpta. Contra, quidquid sit de hoc, illa obligatio nascitur ex singulis virtutibus, seu earum collectione, non ex poenitentia, quia si intelligamus de non transgressione illarum, spectat respective ad praeceptum negativum cujusque. Si de actibus, ad illos non semper tenemur, nisi pro tempore determinato, quando occurrit obligatio affirmativi praecepti cum debitis circumstantiis illo tempore, cujus adimpletio tunc fit non per actum alienae virtutis, qualis est contritio, sed per proprium ; quis enim diceret satisfieri misericordiae per contritionem?
Sed objiciunt loca Patrum Augustini, seu alterius de vera et falsa poenitentia cap. 13. vel 12. Dolorem cum vita finiat, etc. ubi enim dolor finitur, deficit paenitentia ;si autem paenitentia finitur, quid relinquitur de venia, etc. dixit enim Dominus : Vade, et noli amplius peccare: non dixit, ne pecces, sed nec voluntas peccandi in te oriatur, quod quomodo servabitur, nisi dolor continue in paenitentia custodiatur, etc. Ad haec et similia respondetur, non intelligi necessitatem obligationis, sed congruitatis, et utilitatis, ut ex illa clausula, quomodo servabitur voluntas, nisi dolor continue in paenitentia custodiatur? Sicut et illud : Oportet semper orare, et non deficere, et monet Paulus semper esse gaudendum.
Variae sunt sententiae circa determinatum tempus, quo obligat praeceptum divinum poenitentiae, quamvis in specie magis loquantur de contritione ; id tamen supponimus nunc in genere ubique suppleri praeceptum contritionis per sumptionem Sacramenti cum debita dispositione et aliis requisitis ; agitur ergo de poenitentia in genere, qua sit remissiva peccati ; conjiciunt autem tempus obligationis hujus praecepti ex circumstantiis. Vasquez quaest. 86. art. 2. dub. 6. asserit tantum obligare in articulo mortis ; fundatur in eo quod sit praeceptum charitatis, quo obligatur ad contritionem. Eamdem sententiam tenet Suarez disp. 15. sed. 6.
Tertia conclusio : Haec sententia non videtur esse vera, quod peccator de Jure divino non teneretur ad poenitentiam, nisi semel in vita, et hoc in transitu seu articulo, quia alias sequeretur etiam quod non teneretur facere bonum, aut suis meritis ingredi Regnum, et praeparare sibi coronam ; haec autem nequit in statu peccati, ergo sicut ante finem vitae tenetur ad actus aliarum virtutum, et operari suam salutem mediante, verbi gratia, fide, sic etiam ad poenitentiam, quia sicut fides sine operibus mortua est ad effectum salutis, ita opera existentis in peccato mortali sine poenitentia. Deinde regulariter non datur victoria tentationum perseverantibus diu in peccato mortali; et habemus ex Paulo ad Rom. primo, quomodo unum peccatum trahat secum plura alia, donec detur peccator in reprobum sensum; ergo ex his colligitur necessitas poenitentiae non solum ad justitiam et fructus justitiae acquirendos, id est, merita, sed esse etiam medium ad observantiam legis. Accedit ulterius, quod nequeat homo tamdiu perseverare in peccato, volens sine inordinata delectatione, et contemptu tam Dei quam suae salutis. Dices inde probari tantum poenitentiam ex necessitate finis esse faciendam ante finem vitae, quia sine ipsa non contingit justificatio, non tamen ex praecepto, quia finis praecepti non cadit sub praecepto. Contra, aliae virtutes, quae non sunt tam necessaria media ad salutem, obligant saepius in vita ex proprio praecepto ; ergo in proposito, ubi talis invenitur, imo major necessitas, erit similis obligatio. Probatur consequentia, quia praeceptum interpretari licet ex necessitate virtutis; lex enim posita est ad directionem hominis in suum finem, ergo ut sit in bonum, debet ordinate disponere, et praecipere ea, quae magis faciunt ad finem ; talis est poenitentia peccatori. Confirmatur hac ratione : omnes Scripturae, quae praecipiunt poenitentiam, praecipiunt eam ante finem vitae faciendam : Nisi paenitentiam egeritis, omnes simul peribitis, Luc. 13. et Patres suspectam habent poenitentiam seram, quae fit in fine vitae, ut infra dicetur. Deinde, nescio quomodo poenitentia non inferat praeceptum proprium, si habeat necessitatem medii, cum Eucharistia habeat praeceptum. Praeterea, fundamentum sententiae oppositae magis probat contrarium, quia si praeceptum poenitentiae obligat secundum naturam, et inclinationem charitatis, sequitur obligare ante articulum mortis toties quoties urget necessitas propria spiritualis, ratione damni notabilis, periculi ulterioris lapsus, contemptus notabilis divinae justitiae et misericordiae sufferentia in peccato sordescentem, et expectantis ejus poenitentiam, et ob periculum obdurationis, excaecationis, ne a Deo juste derelinquatur. Accedit ingratitudo adversus Deum, et contemptus notabilis vocationis, qua commovetur ad poenitentiam. Sicut ergo charitas obligat proximo non solum in extrema, sed etiam gravi necessitate tam corporali quam spirituali: item, correctio fraterna ob delictum fratris obligat toties quoties opportunitas, et circumstantiae requisitae concurrunt. Sequitur ex ordine et inclinatione charitatis quemque teneri, ut suae saluti provideat in similibus circumstantiis ante articulum mortis. Ex quo patet ad fundamentum oppositae sententiae. Neque contra ea quae diximus, facit quod asserit Doctor infra art. 2. sig. Quoad quando, etc. ubi eligit secundam sententiam tanquam mitiorem, quae asserit praeceptum divinum pro aliquo tempore indeterminato ante mortem. Ibi enim loquitur de praecepto divino confessionis, et non poenitentiae in genere.
Alia item est sententia, obligare praeceptum poenitentiae in diebus festis. Haec imponitur Doctori in 3. dist. 27. sed ut alias dictum est, ibi loquitur de praecepto charitatis divinae, cujus ratio per congruitatem sumpta, huc applicari posset: neque absolute id determinat de ipso praecepto charitatis, sed cum dubio, forte, inquit, etc.
Quarta conclusio : Haec sententia prohabilis est; eam sententiam docet Petrus a Soto feci. 13. de paenitentia cap. 13.
Viguerius in Summa, cap. 16. Gabriel. in 3. dist. 27. Marsilius in 4. quaest. 12. art. 1. part. 5. Fundatur in congruentia desumpta ex cultu divino, et fine institutionis festorum, qui est sanctificare hominem ; peccator autem per poenitentiam sanctificatur, non aliter. Eam probo unica hac ratione : quando incertum est tempus adimplendi praecepti, debemus illud interpretari ex congruentia et necessitate operis ; sed nullum aliud tempus magis congruit conversioni ad Deum, quam illud quod ejus cultui est destinatum, ergo, etc. Conversio autem peccatoris fit solum per contritionem aut Sacramentum ; ergo, etc. Major patet, quia nullum aliud medium superest, neque alii, qui hoc aut illud tempus designant, aliter procedunt, quam ex congruitate operis et ejus necessitate. Minor probatur, quia peccatores non exaudit Deus ; ergo quando instat tempus orationis et cultus divini, tunc maxime congruum est, ut se convertant ; non intendit ergo haec sententia probare nos obligari ad contritionem ex vi cultus Sabbati, aut festorum, sed praeceptum contritionis pro tunc in circumstantia alterius praecepti concurrere, ut digne Deus colatur a peccatore, sicut alii colligunt, quando ministratur et suscipitur Sacramentum aliquod, tunc obligare ex congruitate operis. Hanc sententiam varie impugnant Solus in 4. d. 17. quaest. 2. art. 6. Suarez disp. 16. 5. 6. Canus reieci. de paenitentia 4. parte, Joan. de Medina, cap. de paenitentia quaest. 6. Vasquez dub. 6. citato.
Sed impugnatio in universum reducitur ad quatuor capita : primo, quod diversa praecepta sunt cultus et poenitentiae. Secundo, quod licet finis sit sanctificare animas, finis tamen praecepti non cadit sub praecepto. Tertio, quod sit rigorosa. Quarto, quod Ecclesia determinavit semel in anno tantum confitendum, cap. Utriusque sexus, de paen. et remissionibus, etc. ergo jus divinum non determinavit crebrius poenitendum, sed ad haec patet ex dictis. Concedimus primum et secundum; diversa enim sunt praecepta; neque contritio cadit in obligationem ex vi cultus, aut praecepti ejus, sed ex proprio, quod concurrit, quando exercendus est cultus, sicut quando ministrandum est Sacramentum, aut suscipiendum, ut communis tenet. Quamvis aliqui dubitent an ex proprio praecepto obliget, aut ex praecepto Sacramenti talis, aut ex communi religionis, quo praecipimur sancta tractare sancte. Tertium est falsum, quia sicut medicina necessaria aegroto nequit esse rigo rosa aut onerosa, ita neque contritio existenti in peccato, qua vivificatur ad justitiam et gloriam, atque opera ejus redduntur fructuosa et oratio exauditur. Quartum est ad oppositum, quia si ex praecepto Ecclesiae de confessione semel in anno colligitur pro tunc obligare contritionem Jure naturali divino, non solum Ecclesiastico, sequitur posse recte ex natura operis praescripti, ab Ecclesia interpretandum esse, quando obligat praeceptum contritionis et poenitentiae. Ecclesia item praecepit confiteri semel in anno, ne ad longius tempus differatur poenitentia, non inde tamen sequitur, quin intra illud tempus incursa fuerit obligatio praecepti divini contritionis.
Alias item circumstantias proponunt Doctores, in quibus obligatio poenitentiae concurril, ut quando magna ingruit calamitas populo. Ita Petrus de Solo lect. 13. de paenitentia, Adrianus in 4. q. 3. de contritione. Approbat Navar. in Sum. c. 1. n. 27. Favet huic ratio necessitatis, quia illa calamitas ut plurimum ob peccata imminet, vel certe ex insidiis daemonis, et ad probationem. In quibus circumstantiis nullum aliud remedium est magis opportunum, quam poenitentia et opera satisfactoria ; unde Trident. sess. 14. c. 8. Neque vero, inquit, securior illa via in Ecclesia Dei unquam existimata fuit, ad summovendam imminentem a Domino poenam, quam ut haec paenitentiae opera homines cum vero animi dolore frequentent, elc. ergo ex necessitate medii, et praxi universali Ecclesiae veteris et novae et Sanctorum interpretari licet hanc obligationem tum instare.
Alius casus administrationis aut receptionis Sacramenti hic communiter ab omnibus admittitur: sed Vasquez et Suarez asserunt obligari nos ad contritionem ex praecepto alieno, non poenitentiae, ut Sacramenti ; an generali, an speciali? Dominicus Soto et Canus asserunt in reliquis Sacramentis obligationem generalem esse in Eucharistia, tantum obligare praeceptum contritionis proprium, quia exigitur contritio et confessio tanquam propria dispositio hujus Sacramenti ob ejus dignitatem. Alius casus est, quando ingruit periculum oblivionis peccatorum. Ita Soto. Alius est articulus mortis, qui ab omnibus ponitur, quia ultra non est tempus differendi poenitentiam, ut ergo non haereamus in incerto, sit
Ultima conclusio : Pium est et tutum credere nos non posse differre conversionem ad Deum sine peccato mortali, pro notabili tempore, et nos obligari praecepto contritionis, quoties occurrit casus damni notabilis spiritualis, ut periculum lapsus, tentationes graves, afflictiones ex peccatis, opus arduum praecepti, ut jejunium quadragesimale, non quod praecepta aliarum virtutum nos directe obligent ad contritionem, sed quod ipsum praeceptum conversionis ad Deum nos obliget in talibus circumstantiis, in quibus gratia Dei necessaria est, quae peccato subtrahitur, et damnum notabile meriti, et operum alias bonorum incurritur, ut disponamus nos, ne tale contingat ad sollicitandam Dei misericordiam; et sicut oratio in tali casu obligat, ita a fortiori poenitentia, qua justificamur. Haec conclusio fundatur in necessitate poenitentiae ad delendum peccatum, in damno et periculo, quod praesens est sine poenitentia. Et argumentum sumi potest ex aliis damnis, quibus tenemur obviare ; sicut ergo aequum est in talibus circumstantiis nos converti, ita aequum erat nos ad hoc obligari per argumentum desumptum a congruitate et necessitate operis in talibus circumstantiis; quod pari conditione concludit hic ac in casibus, quos in specie explicant Doctores.
Petes an ad ipsum Sacramentum poenitentiae suscipiendum rite, obligat praeceptum contritionis. Ad hoc responsum est supra d. 14. q. 4. sufficere solam attritionem ad Sacramentum ; ergo nulla est necessitas contritionis. Magister in 4. d. 18. D. Bonav. ibid. art. 2. q. 1. Alensis 4. p. q. 21. memb. 1. et 2. tenent contritionem in re necessariam esse, nec sufficere aestimatam. Pro eadem citantur Gabriel in 4. d. 14. q. 2. Major et Petrus de Solo lect. 7. de paenitentia. Ratio hujus est, quia contritio est Juris naturalis; sed Evangelium non mutat naturam, sed perficit, ergo talis exigitur ad Sacramentum. Secundo, avertit peccatum a Deo, et peccans mortaliter amat creaturam ultra Deum ; ergo ad hoc ut sit conversus perfecte, requiritur contritio, qua Deum super omnia diligat. Haec solvuntur ex dictis, quia supposito Sacramento jam habetur contritio in aequivalere, aut perfectiore, quod sufficit. Ad secundum, attritio, quae ad Sacramentum exigitur, est super omnia. Deinde in proposito non solum attenditur perfectio actus, sed etiam acceptatio divina, quae conjuncta est attritioni; male ergo argumentatur ex proportione doloris ad peccatum, quasi essent formae ex natura rei se expellentes, aut aequi valerent ex natura rei. Accedit optima ratio contra illam opinionem, quod si requireretur contritio perfecta ex natura rei, sequeretur quod Sacramentum non remitteret unquam peccatum ex opere operato, ac proinde falsa essent, quas definiuntur de efficacia clavium ad hunc effectum. Est ratio Doctoris contra Magistrum, qui ex hac opinione tenet Sacerdotes novae legis non mundare, sed ostendere mundatum peccatorem, sicut Levitici faciebant respectu leprae, quod impugnavimus d. 14. q. 4. Videndi auctores, quos pro eadem sententia ibidem citavimus, ad idem tenentur, quia unum ex alio sequitur; peccata enim remitti est de fide. Qui negaverit id fieri virtute clavium, necesse est ut supponat praeexigi contritionem, supposito quod hae tantum ostendant remissum .
Secunda opinio est Henrici quodlibeto 1. q. 32. Cajetan. 3. p. quaest. 84. art. 1. Ferrariensis 4. contra Gentes, cap. 72. asserunt contritionem necessariam esse ut licite suscipiatur Sacramentum, ut vel praesupponatur, vel si tantum sit attritio virtute Sacramenti, mutetur substantialiter in contritionem, vel faciendo ut attritus transeat in contritum conatu suae voluntatis. Haec sententia in principiis tenentium hos actus distingui ex motivis et in specie, est improbabilis, si intelligatur ut unus fiat alius in specie. Deinde Sacramentum non habet efficaciam circa actus, sed circa habitus, ut patet ex Tridentino sess. 6. cap. 7. ubi explicat quid per Baptismum in nobis causatur, nempe justitia et habitus infusi, etc. ubi nulla est mentio de ullo actu. Deinde Tridentinum non asserit attritionem disponere ad contritionem, sed ad Sacramentum.
Tertia opinio est illa, quam primo explicuimus ex Soto, quam tenet etiam Navar. in Sum. cap. 1. n. 30. et ille ipse Soto de Natura et Gratia, c. 15. Cordub. lib. 1. quaestiunculam, q. 2. opin. 3. et 4. Alia opinio est in extremo opposito. nullam scilicet poenitentiam formalem esse in praecepto, aut necessitate hujus Sacramenti, sed sufficere ut neque formaliter, neque virtualiter velit peccatum, et habeat voluntatem suscipiendi Sacramenti. Haec est Sylvestri in Sum. v. Confessio, quaest. 21. quam tribuit nostro Doctori in 4. d. 14. quaest. 4. art. 3. quod tamen est falsum, ut patet tota illa distinct. et loco citato respons. ad 2. Haec opinio non quadrat cum Tridentino, et videtur temeraria, quia loca Scripturae, quae praescribunt poenitentiam, nequeunt intelligi de sola illa non complacentia in peccatoi quae vere nequit dici dolor, detestatio, aversio, conversio, odium, sed suspensio actus ad tempus.
Petes secundo, an secluso etiam praecepto positivo sit praeceptum Juris naturalis faciendae poenitentiae, sive per contritionem, sive per Sacramentum? Loquor respective ad existentem in peccato mortali, quod non deletur de lege ordinaria, ut ex alias dictis supponimus, nisi per alterutrum horum. Suppono etiam, suscepto idonee Sacramento, cessare obligationem contritionis in re ipsa, nisi ex circumstantia aliqua teneatur peccator, ut in articulo mortis, adhibere conatum omnem, quem potest, ad detestandam offensam Dei, ad eliciendum amorem perfectum et fidem, et reliqua, quae ad perfectam dispositionem faciunt; loquor ergo de Poenitentia in genere ut comprehendit haec duo.
Respondetur hic dari praeceptum Juris divini naturalis. Est Doctoris art. 1. hujus quaestionis, ut ibi dictum est. Idem tenet D. Thomas 3. part. q. 84. art. 7. ad 1. Cajet. ibid. art. 7. Soto in 4. d. 14. q. 7. art. 7. D. Bonav. d. 17. p. 2. art. 3. Richard. art. 2. q. 3. Alens. 4. part. q. 18. memb. 2. art. 3. sig. 2. Probatur conclusio, quia de lege naturali est dilectio Dei, quam procurare tenetur peccans mortaliter, et amittens dilectionem Dei. De lege etiam naturali est, reum esse puniendum, summovendam Dei injuriam, etc. subveniendum saluti propriae ; his omnibus satisfit per solam contritionem, aut aequivalens ; ergo est praeceptum naturale divinum, saltem late, ut quid consonum tali legi, quia in his est necessitas medii ad salutem, supposita divina institutione et acceptatione.
Contrariam opinionem sustinet Medina C. de paenitentia, tract. 1. quaest. 2. art. 2. Fundatur in hoc : Omnia praecepta legis naturae reducuntur ad aliquod Decalogi: hoc non reducitur ad aliquod tale. Respondet Vega in Trident. lib. 13. cap. 20. reduci ad quintum : Non occides. Contra, alias sequeretur quod peccans mortaliter, peccaret semper contra quintum praeceptum, si in illo comprehendatur hominem non debere se occidere spiritualiter. Hac ratione rejicitur opinio aliorum, qui dicunt . reduci ad illud : Diliges teipsum, ut Soto et Cani, qui reducunt ad justitiam per obligationem satisfaciendi injuriae, quia alias sequeretur quod si non esset aliud speciale praeceptum de poenitentia, quod impoenitentia non esset peccatum speciale. Probatur sequela, quia circumstantia universalis inobedientiae, injuriae divinae, offensae, etc. includuntur in omni peccato, neque sunt malitia aliqua superaddita, neque dant speciem, nisi specialiter intendantur: ergo ad hoc ut impoenitentia sit peccatum speciale, requirit praeceptum speciale. Respondetur ergo negando antecedens, quia in Decalogo includuntur tantum ea quae spectant ad justitiam proximo servandam, quamvis simili ratione, vel a fortiori deducatur obligatio, qua quis sibi tenetur. Ex hac responsione patet, rationes factas pro conclusione intelligendas esse de congruitate, nempe tale praeceptum esse de lege naturae saltem, ut aliquid consonum, non ut principium ex terminis notum, aut conclusio evidens ex tali principio deducta ; et hoc tantum intendit Medina, quia sumit legem naturalem primo et secundo modo, non tertio; et noster Doctor in 3. d. 36. et in 4. d. 17. loco citato. Eam fuisse mentem Medinae declarant ejus rationes. Secundo loco urget praecepta naturalia esse immutabilia, non ita contritio, quia posset Deus remittere peccatum sine eo quod exigeret ab hominibus formalem aliquam contritionem ; ergo. Tertio, quia nequit tale praeceptum cognosci, nisi per positivam legem, qua Dei voluntas explicatur. Ad haec facilis est solutio, quia quidquid sit de veritate principii, ex quo desumuntur, tantum probant, quod praemissum est de lege naturali primo et secundo modo. Hinc Suarez disp. 15. sect. 3. asserit praeceptum quidem satisfaciendi injuriae esse Juris naturalis, modum vero per contritionem esse tantum positivi Juris. Et sic utramque sententiam concordat, quem sequitur Faber disp. 18. c. 1 dub. 2. sed melius explicatur per trinam acceptionem praemissam legis naturalis, quae est Doctoris, quia circa haec non concordamus cum discipulis et schola Angelici Doctoris.
Quando contritio sine confessione aut Sacramento sufficiat.
Ad hanc quaestionem, respondetur primo quoties praeceptum poenitendi non obligat, sufficere contritionem cum voto Sacramenti et confessionis ad justificandum peccatorem. Hic supponit Tridentin. sess. 14. cap. 4. et non est controversia, quia de fide est contritionem perfectam justificare ; seclusis ergo circumstantiis, in quibus non obligat hic et nunc praeceptum, illa sufficiet, positis voto Sacramenti, et aliis circumstantiis, quas ibidem Concilium determinat. Difficultas tamen est, quando urget praeceptum, an sufficiat sola contritio? Qui dicunt praeceptum poenitendi urgere, quoties peccata occurrunt memoriae, aut statim post peccatum, aut certe diebus festis, videntur supponere non esse in praecepto confessionem, et apparet saltem in circumstantia peccatorum praeteritorum, etiam confessorum, : quando memoriae occurrunt. Major difficultas est in tertio puncto supra praemisso, nempe in recipiendo Sacramentum.
Suarez disp. 35. sect. 3. in fine docet non obligare praeceptum confessionis, nisi tantum quando recipitur Eucharistia, ubi putat hanc sententiam esse certam, et citat alios, quos supra praemisimus obiter, qui in eadem opinione sunt. D. Thomas quodlibeto 1. art. 11. excipit Sacramentum Ordinis, quem sequitur Navar. in Summa cap. 2. sed respondet praefatus auctor id intelligi per accidens, ratione ipsius Eucharistiae, quae sumitur ab ordinatis. Et hanc sententiam insinuari docet a Trid. sess. 24. cap. 1. de reformatione Matrimonii: Postremo, inquit, sancta Synodus conjuges hortatur, ut antequam contrahant, vel saltem triduo ante Matrimonii consummationem, sua peccata diligenter confiteantur, et ad sanctissimum Eucharistiae Sacramentum pie accedant, etc. videtur ergo indicare non esse obligationem confessionis ante contractum matrimonium.
Respondetur secundo, quoties certum est peccatorem obligari ad poenitentiam, si opportunitas adest, teneri eum confiteri sua peccata, et maxime in receptione Sacramentorum. Dixi quoties certum est, quia, ut supra visum est de tempore obligationis hujus praecepti, in hus aut illis circumstantiis determinate, variant sententiam Doctores graves: et quamvis ex congruitate operis colligant obligationem praecepti poenitentiae, tamen id solum probabiliter, et non certo ; in receptione autem Sacramentorum obligari ad poenitentiam omnes docent sive per se, sive per accidens. Hanc conclusionem puto esse Doctoris his postremis verbis, ubi dicit obligationem confessionis intervenire, quando exercetur actus, cui debetur specialis reverentia, ut quando vult communicare, et in similibus, inquit, simile est judicium, certum est autem receptioni Sacramentorum deberi reverentiam specialem. Idem etiam insinuat in artic primo in 2. ratione, qua probat praeceptum divinum confessionis ex necessitate salutis et medii certi assumendi, concludens rationabiliter dari praeceptum confessionis respective ad communitatem, quia est medium facilius et magis certum, id est, operanti ad finem, qui tenetur medium certum sibi applicare relicto medio, de quo incertum est ipsi moraliter, an illud applicuerit, aut applicare possit sufficienter hic et nunc, licet in se sit medium efficax, si recte applicetur. Hanc sententiam sequitur Paludanus in praesenti dist. q. 2. Marsilius in 4. q. 12. articulo primo in fine, Adrianus q. 3. de conf. Limitatur autem conclusio ad opportunitatem poenitentis et confessionis praemittendae, quando nullum est impedimentum ex parte ipsius poenitentis, aut confessarii, quando receptio Sacramenti, vel articulus obligationis praecepti ita urget, ut non admittat dilationem.
Probatur conclusio : primo ratione Doctoris, quia hoc medium est magis certum, et divina institutione ordinatum tanquam medium necessarium in re aut voto ad. recuperandam primam gratiam,
in re vero ipsa tanquam medium ordinarium satisfaciendi Deo et Ecclesiae, etiam de Jure divino, quo data est potestas ligandi et solvendi Ecclesiae; sed praecepta legis intelligenda sunt de mediis ordinariis, quantum ad articulum obligationis implendae, ergo praeceptum divinum ordinarium de poenitentia intelligendum est respective ad ipsum Sacramentum, quando -sine impedimento recipi potest.
Secundo probatur ex iis quibus supra probatum est dist. 14. quaest. 4. hoc Sacramentum habere necessitatem medii: sed haec necessitas medii non subsisteret, nisi ratione praecepti, quia alias sufficeret contritio sine ullo ordine ad Sacramentum, aut subordinatione. Item, votum, quod necessario connexum est contritioni, ut sit efficax ad justificationem, et acceptetur a Deo, fundatur ratione praecepti sacramentalis ; ergo poenitentiae Christianae praeceptum, quando alias nihil obstat, debet intelligi de praecepto Sacramenti in omni articulo obligationis ordinariae et certae poenitendi.
Confirmatur ex Tridentino sess. 6. cap. 14. ubi dicit: Paenitentiam hominis Christiani post lapsum praeter detestationem peccatorum, cor contritum et humiliatum, et cessationem a peccatis, includere etiam confessionem Sacramentalem saltem in voto, et suo tempore faciendam, etc. et sess. 14. cap. 4. Docet praeterea, etsi contritionem hanc aliquando charitate perfectam esse contingat, priusquam Sacramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine Sacramenti voto non esse adscribendam, etc. ubi ad propositum notanda sunt illa duo, quae dicit Concilium, nempe paenitentiam Christianam includere in voto saltem confessionem sacramentalem suo tempore faciendam ; et secundo, quod contritioni perfectae non correspondeat reconciliatio peccatoris sine voto Sacramenti quod in illa includitur. Ex quibus sic argumentor : illa particula suo tempore intelligi debet quoad tempus opportunum ; votum etiam confessionis hoc ipsum importat, quia est propositum firmum et absolutum confitendi. Sed secluso impedimento et posita opportunitate de praesenti confitendi, praeceptum poenitendi obligat ad captandam praesentem opportunitatem si adest, et satisfaciendum praecepto integre, nam id ad quod quis tenetur in voto, ratione actus praesentis, necessarii, et non liberi, nempe praecepti, tenetur de praesenti praestare, quando eadem opportunitas est praesens ; permissio enim legis non trahitur in favorem contemptus, negligentiae, aut injuriae praestandi operis completae, sed in excusationem impossibilitatis aut impedimenti ; ergo ex natura praecepti tenetur ad praesentem confessionem, quando ipsa opportunitas commoda est praesens.
Idem probatur ex natura actus praecepti quoad ipsam circumstantiam voti. Tenetur ex praecepto habere saltem votum confessionis suo tempore faciendae; hoc autem votum est propositum efficax confitendi, sed non potest stare in eo propositum efficax confitendi, et absolutum ex natura hujus actus, nempe perfectae contritionis de peccato ob offensam Dei, et ex perfecta charitate conceptae, nisi determinetur etiam ex vi actus, et secluso omni impedimento ad captandam occasionem praesentem confitendi; ergo, etc. Probatur minor, quia nescit molimina tarda Spiritus sancti gratia, et conversio perfecta ad Deum, et detestatio perfecta peccati determinant voluntatem ad integram satisfactionem praestandam Deo, quam potest hic et nunc commode, et ad quam tenetur ex praecepto ; sed confessio sacramentalis est in praecepto, et in ea continetur satisfactionis pars in ordine ad Deum propter erubescentiam; in ea continetur satisfactio debita Ecclesiae per judicium Sacerdotis absolventis a peccato, et ligantis ad poenam. In ea consistit satisfactio lege praescripta, per quam Deus vult vindicari peccatum post lapsum fidelis, et poena ingratitudinis commissae contra beneficium receptum plenae remissionis in Baptismo ; ergo conversio perfecta ad Deum ex natura actus, et perfectione ejus non permittit dilationem confessionis, quae de praesenti commode potest praemitti.
Praeterea, votum confilendi ex praecepto obligat determinate ad confessionem faciendam, licet indeterminate quoad tempus opportunum, ad aliquod tamen determinate obligat captandum: sed dilatio confessionis ex nullo motivo fieri potest, si alioquin cessat impedimentum, et datur copia confessoris idonei, et ejusdem, seclusis omnibus inconvenientibus, quae excusare possunt a confessione de praesenti; ergo ubi nullum motivum subest differendae confessionis, nec exceptio legis, neque perfecta in Deum conversio patitur ejus dilationem, quia haec aliquo rationabili motivo innituntur secundum prudentiam ; neque enim legislator a lege excipit casum, nisi secundum prudentiam, quae est legis regula, neque perfecta ad Deum conversio patitur dilationem perfectae satisfactionis lege praescriptae, nisi ex simili motivo, sed ut constat, est praeceptum confitendi, et confessio ipsa est pars satisfactionis ex debito peccati incursae ; ergo si nullum est motivum rationabile ejus differendae, videtur adimplenda, ubicumque est obligatio rigorosa praecepti ad poenitendum perfecte, hoc est, recuperandam primam gratiam; talis autem est in sumptione Sacramenti. Accedit major securitas per viam Sacramenti, quam in re gravi captare debet operans ad finem prudenter. Atque hanc sententiam docere videtur Canus relect, de paenitentia parte 5. atque ei favent plura loca Patrum, quibus ostenditur necessitas Sacramenti, ut Leonis Papae Epistola 91. alias 89. Multiplex, inquit, misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per Baptismi gratiam, sed etiam per paenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut qui regenerationis donum violassent, proprio se judicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent, sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri, etc. Hanc auctoritatem explicat Suarez respective ad communionem, ad quam debet praemitti confessio, ut declarat Tridentinum sess. 13. cap. 7. Ut et confitentibus, inquit, paenitentiae satisfactione purgatos ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admitterent, etc.
Fateor de poenilentihus intelligi posse etiam in ordine ad communionem, sed haec non sola est ratio, quasi obligatio ad communionem inferret ex mente Leonis obligationem confessionis, quia ipse loquitur de obligatione poenitentiae et confessionis, quam habent peccantes post Baptismum, ut patet ex comparatione poenitentiae in ratione medii ad salutem cum Baptismo ; quam verbis prioribus per se declarat, et ex instituto, ut indulgentia Dei non nisi supplicationibus Sacerdotum nequeant obtineri, etc. agit ergo de modo quo peccator post Baptismum reconciliari debeat Deo. Quod probat verbis intermediis, quibus declarat hanc potestatem absolvendi peccatores esse in Ecclesia, et reconciliandi peccatores, et eos reconciliatos et purgatos ad communionem Sacramentorum admittere ; ubi addit consuetudinem Ecclesiae admittentis reconciliatos ad communionem, quia tum illa consuetudo viguit, ut patet ex Canonibus poenitentialibus, ut peccantes graviter non admitterentur ad communionem, nisi peracta poenitentia praescripta secundum Canones, neque ad ministerium etiam, si erant in clero. Leo ergo consuetudinem tantum insinuat, obligationem autem confessionis per se exponit. Unde patet ex hac consuetudine antiqua Ecclesiae in peccatis gravibus praemitti solere poenitentiam integre etiam quoad satisfactionem et modum ejus praescriptum ante communionem ; unde dicit Pontifex ut et confitentibus paenitentiae satisfactionem darent, et eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admitterent, etc. In illa autem satisfactione includebatur etiam cor contritum, ut patet ex iis, quae de satisfactione dicta sunt in d. 15. q. 1. Videatur Epistola 78. alias 80. ubi improbat consuetudinem illam quam abrogavit forte Nectarius, quo recitabantur peccata publice, quia ex illa multi timore legum absterrebantur a confessione, ne conscientiae eorum palam fierent in auribus populi. Sufficit, inquit, illa confessio, quae primum Deo offertur, tum etiam Sacerdoti, qui pro delictis precator accedit, etc. Item auctor operis de vera et falsa paenitentia, et habetur dist. 1. de poenitentia cap. 88. Quem paenitet, omnino paeniteat, et dolorem lacrymis ostendat, repraesentet viam suam Deo per Sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem, etc. ubi plura congerit ad hunc effectum de erubescentia, quae meretur misericordiam. Accedunt et alia plura loca Patrum, in quibus ostenditur poenitentiae necessitas, ut illa quae dicunt esse secundam post naufragium tabulam, sed dicta sufficiunt.
Objicies primo, de fide esse contritionem justificare peccatorem; ergo illa sufficit in casu receptionis Sacramentorum, excepta Eucharistia, et sic in aliis casibus similibus. Respondetur contritionem nec haberi, neque esse contritionem veram sine voto Sacramenti respective ad peccata non confessa; hoc autem votum cessat, quando adest opportunitas confitendi de praesenti, quam si quis negligat sine impedimento, contemnit. Unde sicut Tridentinum ex consuetudine Ecclesiae declarat non sufficere contritionem praevie ad Eucharistiam sine confessione, sic etiam dicendum in aliis actibus, quia specialem reverentiam exigunt, ut est receptio Sacramentorum, quae debet fieri per poenitentiam perfectam, et medium ordinarium Sacramenti ad hoc institutum, dum commode et sine impedimento suscipi potest. Et hoc habet consuetudo piorum ; contritio enim est medium extraordinarium et subordinatum poenitentiae, cui non aequivalet, quantum ad obligationem praecepli, quando ipsa poenitentia adhiberi potest. Dices contritioni et ejus efficaciae non derogat praeceptum confessionis ; ergo illa sufficit. Respondetur, si ratio valeret, probaret nullum esse divinum praeceptum confessionis, etiam in voto. Respondetur ergo in hoc derogare, quatenus confessioni, seu Sacramento subordinatur, ita ut sine voto Sacramenti, quod est medium ordinarium, nihil efficiat; quale autem debeat esse hoc votum, dicemus in sig. sequenl. Deinde subordinatur Sacramento, quasi pars. Deinde ut dispositio tantum remittit peccatum, quod per se remittitur a Sacramento tanquam a causa per se ad suum effectum ordinata. Deinde subordinatur in genere satisfactionis, quam Deus exigit pro peccato, quae integre consistit in tribus illis actibus poenitentis, et specialiter in erubescentia confessionis. Deinde contritio non remittit sine ordine ad confessionem, confessio autem cum sola attritione sine contritione.
Objicies secundo, nullum inveniri fundamentum hujus obligationis confitendi, quando obligat praeceptum poenitentiae respective ad peccata non confessa. Respondetur, fundamentum hujus obligationis esse praemissum, et illud sufficiens, cui accedit communis praxis eorum, qui curam sui gerunt, et Ecclesiae.
Objicies tertio, id esse onerosum. Respondetur magis alleviare jugum, quia multo facilior est confessio, et securior ; et quamvis aggravaret jugum, non refert, modo sufficiant praemissa fundamenta. Quin etiam citari pro hac sententia possunt quotquot dicunt votum explicitum confessionis necessarium esse, nam simul dicunt, si opportunitas adsit, statim esse confitendum. Neque refert sive hic et nunc, sive alias tenearis confiteri, ad aggravandum onus poenitendi, quia id certum est manere obligationem confessionis, donec actus adimpleatur.
Ad illud quod additur ex Tridentino, non habetur quidpiam ad propositum, quia Concilium non supponit contrahentes matrimonium esse in peccato mortali, quod nullo modo in genere praesumi debet, aut praesumit Concilium, quia illa praesumptio neque Jure subsistit, neque facto adhortatur ; ergo ad confessionem, et communionem saltem tribus diebus ante consummationem matrimonii, ad implorandum potius divinum auxilium ad onera matrimonii supportanda.
Dices, ipsa contritio perfecta semper justificat ante confessionem et absolutionem etiam in Sacramento ; ergo ex necessitate justificationis, ex qua colligitur praeceptum poenitendi, non sequitur obligatio confessionis. Respondetur clarum esse obligationem manere, non obstante contritione, sive tum, sive alias fiat confessio, quia Deus non remittit peccatum nisi in ordine ad confessionem faciendam, et sine ejus voto ; intentio autem confitendi de praesenti continet in se votum confessionis. Itaque contritioni etiam ut in Sacramento fit, non correspondet justificatio, nisi ut subest tali intentioni, sicut nec extra Sacramentum, nisi ut subest voto; satisfactio enim completa, quam Deus exigit pro peccato, per contritionem et confessionem fit, ideoque requirit ut confessio exhibeatur in reipsa, vel certe in affectu et proposito absoluto confitendi, sive de praesenti, si adest copia confessoris, et urgeat praeceptum, sive de futuro ; alterutro deficiente, deficit vera Poenitentia.
SCHOUUM.
Ad confessionem requiri displicentiam peccati commissi, et propositum non peccandi. Item negantem acceptare poenitentiam esse absolvendum ; de quo supra dixi d. 15. q. 1. art. 3.
Continet (1) etiam qualiter, quia cum displicentia peccati commissi, et cum proposito abstinendi a peccato, et obediendi Ecclesiae in satisfactionem pro isto peccato. Intelligo (m), non quod oporteat eum velle poenam vel poenitentiam suscipere a Sacerdote, quia etsi nullam sibi oblatam a Sacerdote vellet recipere, tamen duas idoneitates vel conditiones haberet praepositas hic, et propositum recipiendi poenam infligendam sibi a Deo hic vel in purgatorio: talis, inquam, citius esset absolvendus quam repellendus, ut dictum est supra distinct. 15. quaest. 1. Sed si suscipiat aliquam poenitentiam vel satisfactionem sibi impositam ab Ecclesia, tenetur illam servare; et hoc propositum oportet quod habeat, ut debito modo confiteatur, scilicet ut velit obedire confessori in servando vel solvendo illam satisfactionem, quam voluntarie suscipiet ab ipso impositam.
Sed arguitur contra hoc, quod dictum est in secundo articulo, quae sunt confitenda, quia omnia mortalia, per hoc quod dictum est supra distinct. 15. quaest. 1. quod aliquis potest solvere paenam debitam pro uno peccato, non solvendo paenam pro alio, imo permanendo in aliquo peccato ; ergo a similipot est solvere confessionem debitam uni peccato, subticeudo aliud.
Respondeo, ibi dictum est, quod ille qui vere est semel absolutus a peccatis omnibus, paenam exteriojem sibi impositam potest solvere Ael incharitate, vel in peccato mortali; et esto quod in peccato mortali solvat, non tenetur eam iterum solvere, nec hic, nec in purgatorio, nec in Inferno. Sed si aliquis nunquam vere absolvatur ab isto peccato, quia quando debet absolvi, ponit obicem, qualis est hypocrita, quia ponit obicem, tunc tenetur solvere, qualemcumque paenam exteriorem solvat vel satisfaciat. Et ratio est, quia prius oportet paenam aeternam commutari in temporalem, antequam aliqua paena temporalis sit aliqua solutio pro ista culpa: quando autem ille hypocrita confitetur, non est sibi commutata, quia nec absolvitur ab ista culpa: commutata est autem, quando iste semel vere poenitet, licet qualitercumque postea recidivet; iste enim aliquando vere fuit justus, et non debitor poenae aeternae pro prius commissis ; sed ille hypocrita semper manet debitor poenae aeternae pro prius commissis, et etiam de novo fit debitor novae poenae pro novo peccato, quod hic committit.