Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 5-7.)) «Os» enim «habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt: manus habent, et non contrectabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in faucibus suis.» Jam ergo artifex melior est eis, quia ea potuit membrorum motu atque officio fabricare: quem tamen artificem te utique puderet adorare. Melior et tu, quamvis ea non feceris; quoniam quae illa non possunt facis. Melior et bestia: ad hoc enim additum est, Non clamabunt in faucibus suis. Namque, cum superius dixisset, Os habent, et non loquentur; quid opus erat, postquam a capite usque ad pedes membra decursa sunt, de faucium clamore repetere; nisi, credo, quia illa quae de caeteris membris commemorabat, communia esse hominibus belluisque sentimus? Nam et vident, et audiunt, et olfaciunt, et ambulant, et quaedam, sicut simiae, manibus contrectant. Illud autem quod de ore dixerat, proprium est hominis; quoniam bestiae non loquuntur. Ne quis autem ad sola humanorum membrorum opera referret quae dicta sunt, et diis Gentium solos homines anteponeret; post omnia subdidit, dicens, Non clamabunt in faucibus suis: quod rursum hominibus pecoribusque commune est. Quod si primo dixisset, cum ab ore coepit membra percurrere, Os habent, et non clamabunt; cuncta etiam sic ad naturam hominis referrentur, nec facile ibi quidquam de communione ferarum sensus audientis adverteret. Cum vero illud de ore dixit, quod hominis proprium est, et post enumerationem partium corporis quam commemoratis pedibus terminasse videbatur, adjunxit, Non clamabunt in faucibus suis; lectorem vel auditorem fecit intentum, ut dum quaerit cur additum sit, admoneri se inveniat simulacris Gentium non tantum homines, sed etiam belluas se debere praeponere: ut si pudet adorare bestiam, quam fecit Deus videntem, audientem, odorantem, contrectantem, ambulantem, clamantem in faucibus suis, viderent quam pudendum esset adorare mutum, et carens vita sensuque simulacrum; cui ad hoc inesset similitudo membrorum, ut anima carnalibus sensibus dedita, quasi viventi atque animatae formae applicaret affectum, cum ea videret quae in suo corpore viva atque animata sentiret. Quanto ergo melius mures atque serpentes, et id genus animantium caetera , de simulacris Gentium, si ita dicendum est, quodammodo judicant, in quibus quia non sentiunt humanam vitam, non curant humanam figuram? Itaque in eis plerumque nidificant, et nisi humanis motibus deterreantur, nulla sibi habitacula munitiora conquirunt. Movet ergo se homo, ut viventem bestiam a suo deo deterreat; et illum non se moventem, quasi potentem colit, a quo meliorem deterruit. Deterruit enim videntem 1483 a caeco, audientem a surdo, clamantem a muto, ambulantem ab immobili, sentientem ab insensato, viventem a mortuo, imo deteriore quam mortuo. Mortuum quippe sicut manifestum est non vivere, ita manifestum est aliquando vixisse. Quapropter deum qui nec vivit nec vixit, profecto et mortuus antecedit.