IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) Continet etiam qualiter, etc. Hic primum de qualitate et circumstantiis confessionis tria determinat requisita : primum, ut fiat cum displicentia peccati commissi, per quam explicantur ea quae dicit in articulo primo hujus quaestionis, sig. Aliter ergo sic arguo, etc. quod est secundum medium, quo probat praeceptum divinum confessionis in replica contra responsionem adducta, dicendo probare tantum utilitatem confessionis, non necessitatem, quia sufficit contritio. Contra, inquit, hoc, nulla alia est ita facilis, et ita certa ; hic enim non oportet, nisi non ponere obicem ad gratiam, quod multo minus est, quam habere aliquam attritionem, quae per modum meriti de congruo sufficiat ad justificationem, ut dictum est supra d. 14. quaest. 2. Potest etiam aliquis esse magis certus, quod non ponat obicem, quam quod habeat attritionem sufficientem, quasi per modum meriti de congruo, quia probabiliter potest scire se tunc non peccare actualiter peccato interiori, et intendere recipere quod Ecclesia intendit in illo Sacramento conferre; non sic potest scire se habere attritionem sufficientem, ut meritum de congruo ad justificationem, etc. In quibus verbis loquitur de attritione perfecta, quae dicitur contritio, servando modum loquendi antiquorum, quo utitur, q. 2. d. 14. et in comparatione doloris sufficientis cum Sacramento, vocatur ab eo contritio simpliciter, et per modum meriti de congruo, quod se sola sufficit extra Sacramentum.
Non intendit ergo Doctor, ut quidam cum Sylvestro imponunt, quod sola voluntas suscipiendi Sacramenti valeat ad remissionem peccati sine ulla displicentia aut dolore, nam contrarium expresse hic dicit, et supra quaest. 4. dist. 14. ut ibi declaratum est ; sed agit de causa per se remissionis, quam distinguit in attritionem perfectam extra Sacramentum, et in ipsum Sacramentum re acceptum. Displicentia autem, vel attritio imperfecta non remittit sua efficacia peccatum ; sed (ut . dicit Trident. sess. 14. c. 4.) disponit ad impetrandum veniam in Sacramento, ideo Doctor cum hic ageret de praecepto divino, quo quis tenetur ad confessionem et Sacramentum necessitate medii, ex instituto tantum, ut dixi, egit de Sacramento confessionis: et comparatur ad aliud medium contritionis seu attritionis perfectae, quod se solo sufficit ad gratiam recuperandam, quatenus ex efficacia ipsius ad hunc effectum solvi posset argumentum, quod ipse proponit ex necessitate medii ad probationem praecepti confessionis.
In hac autem littera, qua tractat circumstantias confessionis sacramentalis, docet primo necessarium esse, ut fiat cum dolore seu displicentia peccati commissi. De natura autem hujus doloris egimus in praedicta dist. 14. quaest, citata, et q. 1, d. 15. et hic in praemissis aliqua incidenter juxta naturam currentis difficultatis. Superest tantum ut de proposito tam confitendi quam abstinendi a peccatis, utrumque requiritur ad Sacramentum ex Trident. sess. 14. cap. 4. et quia difficultas occurrit circa utrumque actum, ideo huc transferendam duxi resolutionem, quia in littera praemissa agit de proposito emendationis ; infra vero responsione ad secundum quod desumilur ex auctoritate Augustini et Cassiodori, ubi hanc difficultatem explicabimus, agit de proposito confessionis.
Quaeritur circa propositum emendationis, an debeat esse explicitum et formale ?
Affirmat Soto in 4. dist. 15. quaest 1. art. 2. putans oppositum, neque verum, neque tutum, neque in populum spargendum esse. Cui sententiae favere videntur antiqui, quamvis non adeo expresse loquantur, an propositum debeat esse formale, an solum virtuale. D. Thomas in 4. dist. 14. art. 4. Alensis 4. part. quaest. 17. memb. 3. art. 9. Palud. dist 17. quaest. 1. Durandus quaest. 2. Adrian. quodlib. 5. art. 3. Oppositum sentit Major in 4. dist. 14. quaest. 1. Vega libro 13. in Trid. cap. 21. Nav. in Sum. Vaquez 3. part. q. 86. art. 2. dub. 4. et videtur magis in usu apud modernos. Suarez disp. 4. sect. 3. admittit priorem opinionem veram esse ordinario, secundam vero in casu, ut quando quis non cogitat de futura vita.
Conclusio : prior opinio est magis conformis veritati et simpliciter tenenda juxta mentem Doctoris hic, qui superaddit propositum esse necessarium tanquam diversum actum, licet haec reconciliatio Suaris non videatur simpliciter spernenda, si casus sit possibilis. Probatur, quia est Magistri et antiquorum in 4. dist. 14. ex Ambrosio, qui definit paenitentiam esse mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere, etc. et habetur de paenitentia dist. 3. can Paenitentia ; Gregorius idem habet anteacta peccata deflere, et flenda non committere. Praeterea, Scriptura et Patres exigunt ad poenitentiam necessariam esse novam vitam. Ezechielis 18. Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, in quibus
praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum, etc. ubique enim Scriptura idem commendat ; et probatur speciatim ex Trident. sess. 6. cap. 6. Moventur, inquit, adversus peccata per odium aliquod, et detestationem, hoc est, per eam paenitentiam, quam ante Baptismum agi oportet ; denique dum proponunt suscipere Baptismum inchoare novam vitam, et servare mandata. De hac dispositione scriptum est, etc. ergo propositum novae vitae est dispositio necessaria ad Baptismum, et adjuncta poenitentia in adulto peccatore. Deinde cap. 14. docet paenitentiam hominis Christiani post lapsum non solum includere cessationem a peccatis, et eorum detestationem, sed confessionem sacramentalem saltem in voto, haec cessatio est propositum ; et sess. 14. cap. 4. Declarat, inquit, sancta Synodus hanc contritionem non solum cessationem a peccato, et vitae novae inchoationem, sed veteris etiam odium continere, etc. Infra loquens de contritione imperfecta, addit eamdem conditionem, ut sit fructuosa, nempe ut voluntatem peccandi excludat, quod est propositum habere non peccandi: et can. 5. definiens dolorem pro peccatis utilem esse, addit limitationem, cum proposito, inquit, melioris vitae.
Respondent adversarii intelligi debere propositum virtuale, non formale. Sed contra, haec distinctio ignota fuit antiquis in hac materia, et inferret doctrinae Conciliorum et Patrum superfluitatem et nugationem: et certe in Tridentino non habet locum, quia propositum virtuale nihil aliud est, quam odium ipsum et detestatio peccati, seu contritio formalis et perfecta, sed praeter odium et detestationem peccati exigit Concilium et Patres propositum tanquam quid omnino diversum, ut patet ex particulis restrictivis et adversativis, habentibus secum notam adversae sententiae, et non comprehensae, vel certe copulativis et cumulalivis ejus, quod ex integro requiritur: ergo non intelligunt propositum virtuale, sed formale. Unde non recte Vasquez asserit Sanctos et Scripturam parum curasse de hoc proposito, et solum verum dolorem commendare.
Deinde perfecta conversio in Deum per veram reconciliationem hoc ipsum confirmat, quia non tantum involvit satisfactionem de praeterito, sed ultra hoc voluntatem retinendae amicitiae et justitiae de caetero. Item, justitia vindicativa peccati intendit satisfactionem ad finem observandi legem pro futuro. Charitas, ex cujus motivo detestamur peccatum, sicut versatur absolute circa Deum praesens aut absens, non sub modo determinato, ita etiam fugit peccatum absolute pro quovis tempore, sive futuro, sive praeterito. Unde adversarii versantur in falsa imaginatione, quasi poenitentia obdormientibus nobis contingat, et tantum ex cogitatione praeteriti, non recordando de vita futura, quod plane existimo falsum, quia eadem fides, quae docet de praeterito dolendum, id docet quatenus etiam pro semper doceat vitandum peccatum: ergo nequit inesse ignorantia illa vitae futurae, imo quod amplius est, non censetur aliud argumentum veri doloris, nisi propositum emendationis. Deinde fides in homine Christiano et instructo, quae docet de peccato dolendum, docet esse confitendum, si nondum est confessum. Nec video quomodo detestatio status peccati, in quo primum se apprehendit peccator illuminatus fide (ut docet Trid. sess. 6. cap. 6.) praescindere possit a cognitione et voluntate fugiendi in posterum peccati.
Aliqui fingunt casum, si quis jam desperatus a Medicis, conteratur, non esse necessarium propositum ipsi vitae futuiae,
quae ipsi non est duratura ; sed hoc nihil L est, quia duratura est usque ad periodum, per tempus incertum quo ipse peccare potest voluntate, et damnari. Haec ergo distinctio propositi inventa est ad similitudinem ejus, qua contritio in virtualem et formalem distinguitur, sed diversa est ratio, quia amor Dei contingere potest sine memoria peccati, non ita tamen contritio sine proposito emendae, quia non videtur admitti casus oblivionis propositi faciendi ; si daretur autem casus, non esset negandum simpliciter hominem justificari, et interpretanda essent loca proposita de cursu ordinario, non in casu: quando autem illuminatur peccator ad poenitentiam perfectam, quae justificat, videtur semper illuminari sufficienter ad eliciendum propositum expressum, et detestatio perfecta peccati determinat ad illud voluntatem. Dato primo, concedunt adversarii peccatorem teneri ad propositum eliciendum expresse. Quod vero conclusio sit Doctoris, patet etiam ex diff. 14. quaest. 4. respons. ad secundum argum. ubi allritioni in Sacramento adjungit necessarium esse propositum evitandi peccati pro futuro, ad hanc justificationem in Sacramento obtinendam. Ex quo sequitur Fabrum in 4. dist. 16. num. 15. non recte ex sententia Doctoris asserere hominem reddi certum se habere contritionem, quando habet propositum explicitum suae emendae, quia licet argumentum sit perfecti doloris, et omnino requisiti, hominem habere tale propositum ; tamen neque admittit Doctor soli contritioni esse connexum, cum loco citato expresse loquatur de attritione, quae extra Sacramentum non justificat, neque dici possit ex loco citato Tridenl. sets. 14. neque certitudo rigorosa in hac materia admittenda sit, ex eodem Tridentino sess. 6. cap. ? . quo damnatur fiducia haereticorum ex incertitudine, quae oritui ex infirmitate nostra et indispositione ; si tamen praemiserit quis examen suae conscientiae, et orationem qua impetraret a Deo gratiam compunctionis, et verae poenitentiae, modo sentiat in seipso propositum firmum evitandi peccati cum confidentia in Dei adjutorio ac meritis Christi, non in seipso, argumentum erit a posteriori quietandi animum, et se fecisse veram poenitentiam, quia tale propositum oritur ex poenitentia tali tanquam causa, sive attritio sit, sive contritio.
Difficultas ulterius est, an sufficiat propositum generale cavendi peccata. Respondetur, si illud propositum sit absolutum et perfectum, ita ut secundum affectum includat formaliter, aut virtualiter propositum particulare, maxime circa peccata confessa, sufficere. Quid si propositum sit confusum, et in genere, ita ut ex efficacia sua non determinetur ad propositum in specie deserendi hujus aut illius peccati in specie, si ei applicetur per cogitationem? Respondent quidam sufficere tale propositum, neque debere confessorem in specie interrogare poenitentem an habeat propositum deserendi hoc peccatum confessum, aut non committendi illud de caetero, si viderit periculum esse ne ille complaceat magis in peccato, et dicat se non habere proposilum, quia alioquin id esset tentare poenitentem. Hanc sententiam audio a quibusdam practicari, nescio certe quibus auctoribus, aut quo fundamento; forte occasionem hujus praxis desumpserunt ex Sanchez lib. 3. Sum. cap. 7. num. 9. qui aliud agens de reo, qui illegitime negavit coram judice veritatem, dicit autem caute se debere confessarium gerere circa hoc propositum reorum falendae veritatis, si iterum rogentur. Si enim credat quod non sit interrogandus denuo, nil debet ipse interrogare de tali proposito, ne peccatores tentet de concipiendo proposito contrario, cum sit difficillimum negotium fateri proprium crimen, sed satis est, ut in genere proponant cavere in posterum peccata. Imo si credat fore, ut iterum rogentur, non debet interrogare de proposito, cum jam poenilens non sit in peccato mortali ; id enim jam transiit, et satis est in genere proponere emendam, quia si poenilens sit in bona fide, debet confessarius illum non reddere certiorem de hac obligatione confitendae veniatis, dato etiam quod teneretur eam confiteri.
Respondetur tamen, quidquid sit de obligatione confitendae veritatis, de quo dictum d. 15. q. ultima, quantum spectat ad propositum emendationis, et fugiendi peccati, meo videri hanc sententiam nec veram nec tutam esse, neque ullo modo trahendam in praxim. Probatur, de fide est odium veteris vitae, et inchoationem novae requiri ad fructuosam poenitentiam ; sed neque talis habet odium vitae prioris, neque inchoationem novae, neque dolet, neque emendatur de tali peccato ullo modo secundum propositum absolutum voluntatis ; ergo, etc. Major supponitur ex jam dictis, et patet ex auctoritatibus Patrum, quarum plures citat Magister dist. 14. Minor probatur, quia nullus efficaciter dolet de peccato commisso, aut proponit emendam et vitam novam, qui affectu manet conversus ad peccatum: sed quicumque ita dispositus est, ut in particulari interrogatus a Sacerdote, respondeat se non velle deserere tale peccatum, vere secundum affectum nec dolet de peccato, neque proponit emendam et vitam novam, quae necessario requiruntur, saltem quoad affectum, seu intentionem et propositum absolutum; ergo is non vere poenitet, sed ficte tantum et verbaliter. Dices illum habere propositum in genere,
quod virtualiter extenditur ad hoc peccatum, et id sufficere. Contra, haec evasio est, et omnino verbalis, quia nullus actus voluntatis virtualiter extenditur ad objectum, qui non est natus inducere determinate actum similem circa objectum, vel certe ex efficacia sua excludere actum contrarium. Dixi actum similem, nempe si est volitio, inducere volitionem, si est nolitio, nolitionem objecti, verbi gratia, intentio electionem medii, et similia. Sed propositum illud verbale in genere, si esset formale unius objecti, virtuale alterius esset natum inducere propositum formale illius, vel saltem aequivaleret illi, ita ut nullo modo admitteret actum contrarium ; ergo neque in genere est propositum formale, quod exigit poenitentia, nempe voluntas absoluta, et efficax quantum ad intentionem et affectum fugiendi illud peccatum, neque consequenter dolor, cui tale propositum inefficax est conjunctum, extenditur virtute ad detestationem illius peccati, de quo in specie interrogatus dicit se non velle fugere, ac proinde affectu et voluntate affectat peccatum.
Recte ergo Innocentius II, et habetur d. 5. de poenitentia : Admonemus fratres nostros, ne falsis paenitentes laicorum animas decipi, et in Infernum pertrahi patiantur;falsam autem paenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo paenitentia agitur, vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio, etc.
Si -quis vellet instare de contritione, quae efficax est, licet de uno peccato concipiatur ex pluribus, quae reus commisit; contra, illa contritio secundum affectum, seu virtute et implicite extenditur ad alia omnia mortalia, quae quis commisit, et quorum est reus, sed non ita se habet propositum, quod formatur juxta praesentem casum, ergo non est par ratio ; si enim propositum in genere sit tale, ut virtute extendatur ad omnia, illud sufficit, sed tale propositum non compatitur cum illa dispositione peccatoris, qua interrogatus de aliquo in particulari, diceret se nolle deserere tale peccatum.
Secundo, unum peccatum mortale nequit dimitti sine altero, quia non dimittitur, ut alias dictum est, nisi per reconciliationem peccatoris, et infusionem gratiae, quae non compatitur cum ullo mortali: ergo neque poenitentia de uno mortali, aut pluribus fieri potest valide ad effectum remissionis, nisi de singulis fiat virtute et affectu; hoc autem sequitur propositum de fugiendis omnibus per voluntatem absolutam et determinatam, quantum est ex parte actus, quae tollit illam dispositionem in contrarium. Si dicas Trident. sess. 14. cap. 4. ubi agit de attritione, seu contritione imperfecta, tantum requirere ut simul excludatur voluntas peccandi ; contra, secundum opinantes requiritur praeter dolorem, saltem propositum in genere quod consistit in aliquo positivo. Praeterea Concilium intelligit illam exclusionem non negative, sed etiam positive, juxta ea quae in initio capitis requirit ad contritionem in genere, ut communis est ad perfectam et imperfectam. Requirit cessationem a peccato, novae vitae inchoationem, et odium veteris, quae est communis sententia Patrum, quia illa ad reconciliationem peccatoris exigit ; quaedam enim impietas infidelitatis est (ut auctor lib. de vera et falsa poenitentia, cap. 9.) ab illo Qui justus, et justitia est, dimidiam sperare veniam, etc. nec Deus ad amicitiam admittit, nec in gratiam misericorditer acceptat, nisi qui avertit se a peccato, et habet voluntatem servandi justitiam per adimpletionem legis. Utrumque aeque requiritur in homine adulto : Nisi paenitentiam egeritis, omnes simul peribitis ; et : Si vis ingredi vitam serva mandata, etc. Matth.
19. officium enim Christiani est fugere a malo, et sequi bonum, et utrumque in dispositione sufficienti voluntatis requiritur, nam sunt media necessaria, quae ex voluntate efficaci finis tenetur quis absolute, et quantum est ex se efficaciter velle secundum affectum, nec sola simplex complacentia eorum sufficit, aut stare potest cum efficaci voluntate finis. Unde Trident. sess. 6. c. 14. explicat illud propositum per cessationem a peccatis, et sess. 14. can. 5. quod superius cap. 4. dixit, explicat absolute, et definit sub appellatione propositi melioris vitae.
Quod amplius est, demus sufficere cessationem a peccato, et propositum vitae melioris intelligi posse per voluntatem excludentem complacentiam actualem (quod neque in rigore Theologico, aut sermonis, neque secundum veritatem Scripturae aut Patrum dici potest); demus tamen, inquam, sufficere dolere de commisso, et excludere propositum committendi de caetero, saltem haec ipsa requiritur modo humano, et libere per suspensionem voluntatis de caetero peccandi, et hoc Ubere, et non mere necessario, et naturaliter seclusa attritione et reflexione. Sed quicumque est ita dispositus, ut interrogatus respondeat se non velle amplius non peccare pro futuro, neque propositum etiam hoc modo formatum habet, et tantum excludit voluntatem peccandi ex inadvertentia, non vero libere, et ex deliberatione; propositum autem novae vitae aut emendae se habet ut circumstantia requisita ad dolorem aut confessionem peccati; ergo moraliter debet afficere utrumque, ut sit circumstantia moralis poenitentiae.
Tertio, haec sententia minuit sollicitudinem salutis, et inducit contemptum Sacramenti, et licentiam peccandi, quia si sufficit propositum ita formatum, quisque potest licite absolvi et confiteri, modo interrumpat actualem complacentiam peccati, et aliquo modo ei displiceant commissa, et sic ex facilitate veniae contemnitur omnis disciplina vitae, et rigor Sacramenti, quod est perniciosum tam poenitenlibus quam etiam confessoribus, ut per se constat; nec indiget ulla ponderatione, quae facilis est ex Patribus, qui indulgentiam et facilitatem in hoc foro perniciosa esse docent, quod et ipsa experientia comprobat.
Quarto, facilius absolvi deberent qui causas proximas peccandi non excludunt, quam qui accedunt cum tali proposito, prout casus format. Sed communis docet, et veritas, tales non esse absolvendos, quia qui non est parat us causam et periculum proximum peccandi exscindere, censetur non velle emendare peccatum, neque sincere, et ut oportet ad salutem, poenitere deserendo peccatum. Antecedens patet, quia periculum proximum peccandi, et voluntas periculi illius est tantum voluntas interpretativa peccati in causa, modo velit periculum ex alio fine alias licito aut permisso, et non ex complacentia explicita peccati, sed qui interrogatus respondet se non habere voluntatem deserendi peccatum confessum, habet voluntatem perseverandi in peccato, alque adeo ipsius operis in se ipsa, et non solum in causa; ergo minus debet absolvi.
Dices totum esse verum, sed non debere interrogari, nisi in genere, an habeat propositum emendae, ne interrogatus in specie complaceat de novo in peccato.
Contra, ergo etiam neque tenetur, aut debet confessor exscindere causas, et periculum proximum peccandi, si viderit ex dispositione poenitentis eum non cessurum sed hoc nequit dici, ergo neque illud.
Quinto ad idem si confessor viderit eum sic interrogatum ita dispositum esse, ut respondeat non velle se emendare, non potest praesumere in eo sufficientem dispositionem ad Sacramentum, aut dolorem cum proposito ; sed confessor sine his nequit eum absolvere, aut committere se dubio nullitatis, contra debitam reverentiam Sacramenti, et in perniciem ipsius poenitentis, ergo si viderit dubiam esse ejus conversionem, non potest absolvere. Ita Doctor d. 19. resp. ad d. 18. sig. Sed numquid paenitentia, v. Breviter ergo dico, etc. Probatur consequentia, confessor est judex hujus fori, et tenetur inquirere de omnibus, quae essentialiter requiruntur ad sententiam validam, et an sit poenitens dignus, qui absolvatur, vel qui legetur. alque in primis non solum confessio est materia, seu quasi materia hujus Sacramenti, sed etiam contritio et satisfactio, ut docent Concilia, de quibus cognoscere ex officio tenetur confessarius tam ob validitatem et reverentiam Sacramenti, quam etiam ad ipsius rei salutem necessariam ; reus ergo primum debet esse poenitens, et ea poenitentia quae requiritur, ut satisfactio lege praescripta; haec autem est odium veleris vitae, et inchoatio novae secundum propositum efficax et absolutum, quantum est ex parte voluntatis. Si ergo confessarius dubitat modo dicto de veritate poenitentiae et propositi, tenetur inquirere sufficienter donec res ipsi constet: sed per se constat quod propositum illud, quod neque virtute, neque explicite excludit voluntatem perseverandi in hoc peccato confessio, non sit sufficiens propositum, aut aversio a peccato, neque dolor sufficiens consequenter habeatur cum tali proposito ; ergo tenetur ex tali praesumptione fundata interrogare in specie an talis velit se emendare circa tale peccatum, et si interrogatus responderit se non velle emendare, et confessor credat eum dicere veritatem, debet etiam judicare eum non esse dispositum, nec fuisse in eo veram poenitentiam aut propositum, cum viderit etiam ex sufficientibus indiciis et fundatis eum interrogatum sic responsurum ; debet etiam tunc judicare eum non esse dispositum sufficienter, neque retractasse tale peccatum, ut debet, nam praesumptio ejus non potest fundari in alio, nisi quia sic dispositum videt, ut nullo modo absolute intenderit emendam talis peccati.
Confirmatur, quia nullum periculum ei obtenditur ex tali interrogatione, quod non incurritur ex confessione actuali ipsius peccati ex natura rei ; vel ergo dum confitetur peccatum, complacet in ipso peccato, vel non complacet ? Si primum, confessio est sacrilega, imo dato quod non posset confiteri sine complacentia mortalis peccati, non teneretur ad confessionem ejus ; sed casus non subsistit. Si non complacet; ergo interrogando et examinando circumstantias particulares ipsius casus non incurrit tale periculum ; sed haec una est ex requisitis ut peccatum sit materia idona confessionis et absolutionis, nempe ut ipse se emendet, ergo necessario requiritur ; et ideo respondet se non velle emendare, non quia interrogatur, quia interrogatio est debita et juridica, sed quia nec dolet de peccato sufficienter, neque habet propositum ejus deserendi. prout confessarius antea praesumere debet secundum prudentiam et legem, cum certo praeviderit ita responsurum.
Secundo confirmatur, quia avarus obnoxius restitutioni et usurarius sic possint absolvi, non obligando, aut interrogando, an velint restituere in particulari, imo neque interrogari deberent, si praevideantur esse in tali dispositione, ut responderent se non velle restituere ; quare ergo similiter tenendo reum debere dicere veritatem, et juridice interrogatum, et praevidendo eum de novo interrogandum, verbi gratia, quia citatus est in diem: quare, inquam, non deberet interrogari a confessario, et obligari, ut respondeat veritatem, dato quod teneatur, aut certe eum non esse absolvendum, quia justitia non strictius obligat in materia particulari restitutionis inter privatos, quam in materia jurisdictionis spectante ad bonum publicum.
Dices, difficulter ullus confitetur suum crimen.
Contra difficulter avarus et usurarius restituit, difficulter lubricus corrigit vias suas ; haec autem difficultas non a confessario est, sed a lege inducente obligationem, quam quis tenetur servare ; illud debitum confitendae veritatis (supposita veritate sententiae, de obligatione confitendi veritatem secundum quam respondetur ad casum) incurritur ex crimine, quod ad notitiam fori deductum, non debet esse impunitum ; hoc debitum sibi debet reus imputare, et suo delicto, quod factum est notorium, si tale est in circumstantiis, ut teneatur fateri veritatem. Neque praetendi potest bona fides in proposito, quia si confitetur negationem veritatis, ut pecatum, scit et scivit esse peccatum, non potest ergo praetendi bona fides, sicut aliquando praetenditur ex ignorantia invincibili, verbi gratia, impedimenti occulti matrimonii, quod in re ipsa est nullum, si conjuges sunt in bona fide, neque timetur aliquod inconveniens ex silentio, sed gravia incommoda ex ejus revelatione, tunc confessarius recte, et secundum charitatem, licet sciat privatim nullitatem matrimonii, permittit conjuges in bona illa fide. Crediderim ita velle
Sanchem intendere in proposito, ex suppositione bonae fidei in reo, quamvis confiteatur se negasse veritatem coram judice interrogante, pro securitate conscientiae suae, ut quia dubitat, si fuerit mentitus, quamvis se putet non teneri ad veritatem dicendam, licet confessarius teneat sententiam oppositam, non debet tunc destruere bonam fidem ejus, si sit saltem fundata.
Caeterum satis confuse loquitur, quamvis non credam tantum virum fuisse illius opinionis, quae dicitur esse in praxi alicubi, etiam quoad omnia peccata in genere, quantumlibet gravia, et in ea dispositione poenitentis, qua praevidetur responsurus se non velle de hoc in particulari emendari. Quam doctrinam censerem erroneam in fide, et perniciosam Ecclesiae, et populo, et reipublicae, et saluti animarum, ac proinde dignam, quae auctoritate praelatorum exscinderetur, alioquin nullus est in mundo adeo perversus Christianus, quin sic posset confiteri, et sumere Sacramenta quotidie, quod nihil aliud est, quam ea prostituere, et profanare, et favere improbitati. Addo ulterius confessarium esse mediatorem inter Deum et poenitentem, ideoque secundum leges justitiae vindicativae, secundum quas procedit, debere exigere satisfactionem lege praescriptam, quae est poenitentia de peccato cum proposito emendationis.
(m) Intelligo, non quod oporteat eum velle poenam, etc.
Docet requiri propositum non solum abstinendi a peccato, sed etiam obediendi Ecclesiae in satisfactionem pro illo peccato. Duplex est satisfactio, quam praestare tenetur Ecclesiae. Prima est ipsius confessionis, subjiciendo peccatum clavibus. Secunda est satisfaciendi poenitentiae injunctae a confessario pro poena temporali debita peccato, si eam acceptaverit ;
dicit tamen eum non semper teneri ad acceptationem talis poenitentiae injunctae, sed sufficere ut acceptet poenam hic, vel in Purgatorio luendam. In hac ultima assertione est magna controversia, eam explicabimus infra dist. 19. in qua res. pondetur ad quaesitum dist. 18.
Objectio subjuncta cum responsione patet ex aliis dictis, quia cum satisfactio poenitentialis imponi debeat non pro peccato, aut poena aeterna, sed pro poena temporali, in quam illa commutatur, sequitur quando peccatum non est remissum manere semper obnoxium debito poenae aeternae, et non induci debitum poenae temporalis, quae ei succedit, ut patet ex Tridentino sess. 6. cap. 14. et sess. 14. cap. 8. ideoque pro illa non incurri debitum satisfaciendi.