In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Impugnat Richard. asserentem ex praecepto Ecclesiae venialia esse confitenda, quando quis non habet mortalia ; et resolvit nec contritionem, attritionem vel confessionem requiri pro venialibus. Navar. cap. 2. num. 9. Ledesm. art. 5. dub. 6. Henriq. 1. 4. c. 4. sig. 1. et 10. Cano relect. de poen. p. 5. cum Richard. sentit Alm. hic art. 2. et Ang. v. Confessio 2. sig. poen. quoad Religiosos, sed sine fundamento, quia Trid. sess. 14. c. 5. et can. 8. generaliter negat obligationem confitendi venialia.
De (n) tertio articulo dico, quod Ecclesia praeceptum istud, quantum ad aliqua praedictorum, non speciflcavit, et quantum ad aliqua speciflcavit. Praecipua autem specificatio hujus praecepti invenitur in illo capitulo Extra de paen. et remiss. Omnis utriusque sexus. Quantum (O) ad quis speciflcavit, quia peccator adultus, postquam scilicet ad annos discretionis attigerit, etc. et nihil aliud est quam adultus, secundum intellectum prius assignatum.
Quantum (p) ad quae, dicunt quidam, quod si habet mortalia, tenetur praecise ad confessionem illorum, et non venialium. Si autem habet sola venialia, propter praeceptum Ecclesiae tenetur in illo casu ad illorum confessionem. Hoc non intelligo, quia in illo capitulo dicitur, omnia peccata sua, aut fit ibi distributio de peccatis venialibus, aut non? Si sic, ergo habens mortalia per virtutem illius praecepti, tenetur ad confessionem venialium. Si non, ergo non habens mortalia, sed tantum venialia, non tenetur ad confessionem illorum, quia simpliciter non cadunt sub illo quod dicitur ibi omnia peccata sua. Unde videtur contradictio ponendo eumdem intellectum vocabulorum istorum omnia peccata sua, dicere istum obligari ad confessionem venialium, et non istum.
Item, esto quod aliquis vixit sine peccato mortali usque ad medium Quadragesimae, si tunc confiteretur, ut impleret praeceptum Ecclesiae, per te, teneretur confiteri venialia, quia illa sola habet: peccet illo die mortaliter velit post implere praeceptum Ecclesiae de confessione, per te, non tenetur confiteri venialia illa, quae prius habuit ; ergo per commissionem mortalis, absolutus est ab aliqua obligatione, scilicet a confessione venialium, quod videtur irrationabile.
Dico (q) igitur quod quantum capio ex statutis Ecclesiae generalibus, nullus tenetur ad confessionem venialium in quocumque casu, nec in hoc Ecclesia specificavit praeceptum de confessione; et hoc rationabiliter, quia ipsa utitur Sacramento Poenitentiae tanquam tabula secunda contra naufragium, quod non est in venialibus.
Nec (r) aliquis tenetur ad aliquam contritionem de venialibus, imo in actuali voluntate vel actu venialis moriens, salvabitur, vapulabit tamen ; non videtur autem, quod aliquis teneatur ad secundam partem poenitentiae, quae est confessio, de quo non teneatur habere contritionem vel attritionem. Hoc etiam patet ex alio, quia (sicut supra dictum est) venialia delentur totaliter quantum ad culpam et poenam, quandoque sine aliquo opere speciali, sicut per actum ferventem contemplationis in Deum, quemadmodum gutta consumitur a flamma vehementi.
Si quaeras, quomodo ergo Sacerdos cognoscet vultum pecoris sui, si ille qui dixit se vixisse innocenter, non tenetur confiteri venialia sua ? Respondeo, si quis sibi confiteretur, et solum venialia, ex quo cognoscet ipsum non fecisse nisi sola venialia ? ex nullo nisi ex confessione sua. Unde Extra. de offic. ordinarii, cap. Significavit: Confitenti paenitentialiter in omnibus credendum est, quia non est verisimile, quod quis sit immemor suae salutis; ergo sibi eodem modo credat venienti et dicenti: Domine, regratiorDeo, quia ex quo fui ultimo confessus, non habeo conscientiam de peccato mortali, date mihi Eucharistiam; et in ista poenitentia tantam habet cognitionem vultus pecoris sui, quantam si narrasset venialia sua per duos dies: nec aliam certitudinem posset habere de propriis venialibus, si confiteretur, quam modo habet de innocentia ejus, scilicet per proprium testimonium ejus. Quantum igitur ad Quae, Ecclesia circa illud praeceptum non speciflcavit.