IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) De tertio articulo dico, etc. Hic agit de praecepto Ecclesiastico confessionis. Circa hanc materiam primum occurrit, quantum se extendat Ecclesiae potestas praeceptiva ?
Utrum Ecclesia potuerit praecipere confessionem peccatorum ?
Communis opinio est Ecclesiam non habere potestatem in actus mere internos, id est, quorum malitia vel bonitas mere in interiori perficitur in anima, neque per modum causae aut dispositionis habent connexionem cum actu externo. Hanc universaliter de omni lege humana docuit S. Thomas 1. 2. q. 91. art. 4. et q. 100. art. 9. Gabriel, in Can. Missae lect. 62. Palud. in 4. d. 17. q. 7. Sotus d. 22. q. 2. art. 3. et 10. de Justitia et Jure, q. 5. art. 5. Castro de justa haereticorum punitione lib. 2. cap. 18. Navarr. in Summa. cap. 11. et multi alii.
Hac ratione Durandus in 4. dist. 17. q. 8. tenet non posse Ecclesiam praecipere confessionem peccatorum occultorum Jure mere humano, seu potestate sibi tradita ordinaria, sed praecepisse auctoritate, quam specialiter recipit ad hoc a Christo. Ex hoc aliqui interpretantur Durandum asseruisse confessionem non esse de Jure Ecclesiastico, sed tantum sub consilio, quod tamen non recte deducitur.
Secunda sententia tenet ex eodem fundamento, Ecclesiam eatenus posse praecipere confessione, quatenus limitare possit tempus praecepti divini de hac facienda. Ita Sotus in 4. d. 18. q. 1. art. 1. Canus in reiectione de paenitentia part. 5. probat, quia sicut Ecclesia non potest instituere Sacramenta, sic etiam neque usum praecipere. Secundo, quia quando supponitur, praeceptum divinum non limitans aliquod tempus, potest Ecclesia praecipere tempus adimplendi praecepti ; et hoc communiter vocant Theologi (inquit Cajet. in 3. primo tomo Opusc. tract. 5. q. 1. limitationem Juris divini). Quem loquendi modum videtur amplecti noster Doctor in dist. 27. in simili de obligatione charitatis, quatenus limitata est per praeceptum observandi festa: quod insinuare videtur etiam hoc articulo infra in fine, quatenus praeceptum Ecclesiae vocet explicationem praecepti divini, quod magis postea explicat Trid. sess. 14. cap. 5.
Conclusio est affirmativa. Probatur, de facto praecepit cap. Omnis utriusque sexus; ergo, etc.
Dices, ex potestate extraordinaria recepta a Christo sic praecepisse.
Contra, haec non asserenda sine speciali revelatione, quae neque ex traditione aut explicatione Ecclesiae suppetit.
Probatur secundo, Ecclesia in tali praecepto utitur potestate ordinaria, neque significat se aliter procedere, nisi ex clavibus: ergo. Tertio, supposita institutione hujus Sacramenti per modum Tribunalis, et necessitate ejus ad remissionem peccati, jurisdictione concessa Sacerdotibus in peccata, quoad hoc forum, et quaecumque cadunt necessario in poenitentiam Ecclesia habet potestatem activam quoad confessionem internorum peccatorum praecipiendum, sicut quisque judex ordinarius quoad materiam sibi subjectam: ergo, etc.
Dices : Non potest discernere si vere confiteatur, necne. Contra, sic etiam neque judex novit discernere certe, si testis vere vel ficte deponat, nescit Ecclesia si minister Sacramenti habeat veram intentionem, et sic in omnibus, ad quae requiruntur actus interni, ut sunt contractus, electiones, transactiones, tamen lex humana ad haec omnia obligat ; ergo, etc. Ex quo patet ad rationem in oppositum, quia peccata interna suppositis institutione Sacramenti, praecepto divino, potestate clavium data Sacerdotibus, spectant per se ad forum externum Sacramentale. Unde ex institutione et necessitate, ac potestate clavium, colligit Tridentinum praeceptum divinum confessionis.
Sed quaeres, si non esset tale praeceptum, utrum posset Ecclesia obligare ad usura Sacramenti ?
Respondetur affirmative, quamvis neget Solus et alii ex fundamento praemisso, nempe quia limitat tantum tempus praecepti divini. Probatur tamen responsio ex praemissis, quia omnis jurisdictio includit coactivam potestatem, et hac ratione Theologi colligunt Pontificem et Ecclesiam habere potestatem condendi legem obligintem Christianos, sed tunc Ecclesia supposita institutione Sacramenti, quamvis nulla esset necessitas ejus suscipiendi ex praecepto, haberet potestatem ordinariam remittendi peccatum: ergo quando videret hoc esse in utilitatem fidelium, ut propriae dispositioni non permitterentur, aut reverentiae Sacramenti ac honori Dei, posset confessionem praecipere. Hoc patet ex Tridentino sess. 21. cap. 2. Praeterea declarat hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire judicaret, etc.
, Ex quibus verbis patet ad rationem primam Soti, neque videtur mihi tam scrupulose loquendum, ut praeceptum hoc dicatur tantum limitare divinum praeceptum quoad tempus, nam cujus est praecipere tempus ex potestate ordinaria non subordinata, ejusdem est praecipere substantiam actus, cum tempus accessorie ad actum praecipiatur, tanquam ejus circumstantia. Unde non video cur Ecclesia non haberet hanc potestatem indirecte saltem, sicut habet potestatem indirectam praecipiendi, temporalia, quando ad finem spiritualem necessaria sunt.
Caeterum non est contemnendus modus ille, quem ponit Doctor, et docet Solo quod Ecclesia praeceperit tempus de facto confessionis faciendae, non ipsam confessionem, quae fuit de Jure divino, sic videtur mihi Concilium Tridentin. sess. 14. cap. 5. interpretari praeceptum Ecclesiae: Pieque enim, inquit, per Lateranense Concilium Ecclesia statuit, ut Christi fideles confiterentur, quod Jure divino necessarium et institutum esse intellexerat, sed ut praeceptum confessionis saltem semel in anno ab omnibus et singulis, cum ad annos discretionis pervenissent, impleretur, etc. Aliud ergo est, an Ecclesia possit praecipere confessionem, aliud an praeceperit, quia potest praecipere aliquid quod Jure divino est praeceptum, ut solvere votum, ut patet in Religiosis; praeceptum ergo divinum confessionis non obstat, quin Ecclesia eam praecipere posset.
Dices, quod divina lex permittit liberum, Ecclesia non potest praecipere.
Haec responsio falsa est, ut patet in consiliis Evangelicis, orationis, jejunii, etc. quae libera sunt, tamen Ecclesia ea praecipit. Potest etiam praecipere confessionem venialium, ut infra patebit, quod perinde probat conclusionem praemissam.
(O) Quantum ad quis, specificavit, etc.
Docet pueros comprehendi hoc praecepto, sicut superius dicit de praecepto divino. Idem tenet Richardus articulo secundo, quaest. 4. Gabriel. quaest. 1. concl. 2. Navarr. cap. 21. num. 33. Corduba quaest. 60. Suarez disput. 36 sed. 2. Vasquez quaest. 90. art. 11. dub. 4. et probatur, quia comprehenduntur praecepto divino, cujus determinatio est praeceptum Ecclesiasticum quoad tempus. Deinde, quia lex neminem excipit ; necessitas autem est in pueris, ut in aliis peccantibus mortaliter. Tertio patet, quia Felix Papa 3. Epistola cap. 2. de his qui ex industria bis baptizantur, comprehendit etiam pueros sub poena legis, mitigata tamen poena, et jubet eos aliquamdiu teneri sub manus impositione, id est, poenitentia, per quam reconciliati restituantur communioni: movet ergo eos prius reconciliari. Quarto denique ideo in textu dicitur cum ad annos discretionis pervenerint, id est, discernendi inter bonum et malum, ita ut peccare mortaliter possint ; ergo eos comprehendit.
Sotus in 4. dist. 12. quaest. 1. art. 2. dicit pueros ratione aetatis non obligari hoc, aut aliis Ecclesiae praeceptis ante annum duodecimum aetatis, sicut neque censuris, et dist. 18. art. 7. idem dicit. Primum illud falsum esse patet ex dictis. Secundum ex cap. Pueris, etc. de delictis puerorum, patet, quamvis aliqui excipiant quosdam casus ; sed melius interpretamur benignitatem Ecclesiae, quae teneram aetatem non vult tam rigoroso praecepto punire, nisi pueros includat expresse, quod vix fieri contingit.
(p) Quantum ad quae, dicunt quidam, etc. Hanc sententiam tenet Alens. 4. part. quaest. 18. mem. 4 art. 2. D. Bonaventura in hac dist. part. 4. art. 2. q. 1. in corpore, Richardus eadem d. art. 2. q. 4.
(q) Dico igitur, quod quantum capio ex statutis. Tenet conclusionem oppositam,
quae est communis aliorum ; D. Thomae in hac dist. q. 3. art. 1. quaestiunc. 3. ad 3. Durandi q. 2. Paludani q. 2. tenet Major q. 2. Soto et alii Doctores, quos supra citavimus. Probat bene Doctor, quia illa particula omnia peccata, vel comprehendit venialia et mortalia simul, pro quibus distribuit, vel sola mortalia. Non primum, quia alias etiam, si quis haberet mortalia ex vi hujus praecepti, teneretur simul confiteri venialia, quod negant auctores primae sententiae ; si secundum, ergo obligatio praecepti reduci debet ad sola mortalia, et confirmatur, praeceptum Ecclesiae est determinatio praecepti quoad tempus, in quo debet exerceri ; sed praeceptum divinum, ut patet ex Tridentino supra, non obligat ad confessionem venialium, ergo neque Ecclesiasticum. Paerterea, venialia possunt remitti, et per alia media, et a Sacerdote simplice, ut infra videbitur: sed confessio, quae hic praescribitur, non potest fieri, nisi proprio Sacerdoti aut alteri de ejus licentia, juxta statutum legis, non intendit lex confessionem venialium. Quarto, quia confessio venialium ex fine Sacramenti, quem respicit hoc praeceptum, non est necessaria, neque consequenter capax poenae hic injunctae, quae exigit peccatum mortale. Quidquid sit, an confessio haec possit injungi sub gravi obligatione ex fine religionis, aut alterius virtutis in hoc aut illo statu particulari, verbi gratia, religionis, saltem praeceptum Ecclesiae ex fine intrinseco et necessitate Sacramenti positum nequit obligare in materia veniali gravius quam compatitur ipsum divinum praeceptum, et natura materiae, ut dicit ordinem ad Sacramentum. Quinto, quia, ut bene Doctor, Ecclesia utitur hoc Sacramento, qua institutum est tanquam secunda post naufragium tabula. Sexto, quia de veniali non requiritur contritio aut attritio ; ergo nec confessio, quia haec necessario supponit dolorem.
Disputatur a modernis fusius, an Ecclesia possit praecipere confessionem venialium, vel an unquam praeceperit? Ratio dubitandi, quia nequit mutare materiam Sacramenti, sed si posset praecipere confessionem venialium, faceret de libera necessariam. Hanc negativam sequitur Solo in 4. dist. 18. quaest. 1. art. 3. Opposita pars est verior, et de facto id fecisse probabilius est, Clement. Ne in agro Dominico, etc. in qua praecipitur Benedictinis, ut singulis mensibus confiteantur; teneri autem illos singulis mensibus confiteri venialia, si alia non occurrant, docent Canus reiectione de paenitentia, part. 5. Navarrus cap. Placuit, etc. de paenitentia, dist. 6. Ratio hujus est, quia confiteri venialia est actus virtutis ergo potest cadere sub praecepto. Conducit etiam ad bonum commune et disciplinae. Secundo, quia si quis voveret se confessurum singulis mensibus, teneretur confiteri, etiamsi non haberet alia peccata quam venialia: ergo non est contra naturam Sacramenti aliquem astringi ad confessionem venialium. Ex quo patet ad rationem in oppositum, quia hos non est mutare materiam, quia non extenduntur claves ad id quod ipsis institutione divina non subest solvendum, et confessio ipsa est capax talis praecepti.
Dices, non potest praecipere sine necessitate ; hic nulla esset, quia venialia possunt per alia remedia tolli.
Respondetur sufficere profectum et conservationem talis status pro fine praecepti, cultum et reverentiam ipsius Sacramenti, ne usus ejus aboleatur. Praeceptum tamen hoc obligaret ex natura materiae tantum ad veniale peccatum, ratione vero alicujus gravis damni emergenlis ad mortale. Ratio est, quia obligationis mensura debet ex materia desumi. Ita aliqui. Sed magis dicendum est praeceptum esse grave ratione ipsius confessionis tanquam exercitii Religionis Monasticae necessarii ; si enim ex usu Religionis nemo confiteretur, nisi conscius mortalis, omnes absterreret, ne se proderent, ideo ne talis contemptus perniciosus invalescat, ipsa confessio facienda est materia gravis in talibus circumstantiis. Hinc intellige illa verba Doctoris : Ex statutis generalibus nullus tenetur ad confessionem venialium, etc. quia id verum est quoad Jura, quae Doctorem praecesserunt, qui mortuus est 1308. ante Concilium Viennense.
(r) Nec aliquis tenetur ad ullam contritionem, etc. In hoc puncto variae sunt opiniones, et plures impugnant sententiam Doctoris, sed dissertalionem remittimus ad distinct. 21. infra, ubi ex proposito de remissione venialis agemus. Littera sequens est clara et recte fundata.
Petes, quale peccatum sit mendacium in confessione circa peccatum veniale ?
Respondent quidam esse peccatum veniale. Ita Solo in 4. dist. 18. quaest. 9. art. 4. Navarrus in Summa cap. 21. num. 37. et 38. Sylvest. Angelus verb. Confessio, Vasquez dub. 7. Contrarium affirmat Cajetan. 2.2. q. 69. art. 2. quamvis inSumma, strictius loquatur de veniali, quod proponit confiteri. Casum exponunt Doctores de mendacio circa materiam liberam, quando ea sola non subjicitur confessioni, ut recte Navarrus excipit. Ratio hujus est, quia non fit injuria Sacramento notabilis, neque mutat judicium confessarii notabiliter, neque habet jus exigendi rigorose rationem actorum in materia mere libera. Sed revera haec sententia non videtur mihi absque scrupulo praclicanda, quia quidquid subjicitur clavibus, debet absque fictione fieri, et videtur sequi exceptione illa posita a Navarro, nam quod alia materia accedat veniali in confessione, per accidens est, cum ipsum subjiciatur clavibus et judicio confessarii cognoscendum, legitime autem interrogatus in judicio circa causam tenetur respondere ; ergo quamvis alias sit libera materia, tamen confessioni subjecta non est amplius libera. Ideo Paludanus in 4. dist. 21. art. 1. quaest. 2. art. 3. Richardus art. 3. D. Bonaventura artic. I. quamvis indistincte loquantur, videntur tenere cum Cajetano. Et ratio est, quia mentiri in materia per se Sacramenti, et necessaria secundum alios op-
. positum sentientes, est peccatum mortale, sed (quidquid sit de veniali confesso) ipsa confessio est materia proxima poenitentiae, et necessaria; ergo.
Secundo, si quis adjungeret hostiam ex materia non consecrabili aliis ad consecrationem, esset peccatum mortale sacrilegii ; ergo eadem ratio currit in proposito. Negat Vasquez consequentiam, disparitas, inquit, est, quia forma Eucharistiae est demonstrativa, et indicat quod praesens est: non ita poenitentiae, quae vage profertur, non determinando haec aut illa peccata, imo extenditur ad mortalia et venialia ; si quis tamen confiteretur cum mortalibus venialia, quorum non haberet contritionem, non remitterentur ei. Haec responsio plura continet, quae ex occasione facile possunt impugnari; quidquid ergo sit de modo verificandi formam Eucharistiae, sive demonstrative, sive aliter, de quo consuli potest Doctor supra dist. 8. quaest. 2. forma absolutionis cadit super materia proposita judicio per modum sententiae ; ergo determinat explicite et efficaciter omnia et singula confessa, de quibus poenitet reus, et ligatur ; ergo non vage. Ad illud quod ulterius addit de contritione, est impugnatum superius; coincidit cum sententia D. Thomae, quam ipse impugnavit. Ultimam sententiam confirmant illae conditiones vulgares confessionis, ut sit pura, fidelis.