CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad secundam quaestionem respondet, Verbum divinum in concreto (ejus abstractum est verbatio) significare expressionem passivam alicujus de intellectu, quatenus denominat suppositum. Unde sicut filius connotat naturam viventem, in qua est talis relatio, ita verbum connotat notitiam genitam, in qua est. talis relatio expressionis passivae, et est proprietas Filii, contra Durandum supra solvit argumenta allata supra n. 2.
Ad secundam quaestionem dico (1), quod idem per se significat abstractum et concretum, licet alio modo significandi, sicut Filius et filiatio, quia sicut filiatio significat relationem de genere Relationis, ita et Filius. Per modum tamen denominantis suppositum relativum, etsi accipiatur substantive, idem significat cum tali subsistente ; ita igitur idem significat verbum et abstractum ejus. Abstractum autem ejus si esset nominatum, esset verbatio, quae notat relationem formaliter ; idem enim significat, quod expressio passiva alicujus de intellectu. Sed sicut Filius connotat naturam viventem, in qua est talis relatio, ila verbum connotat actualem notitiam, cujus est talis expressio. Igitur cum in divinis intellectualiter exprimi sit proprietas secundae personae, sequitur quod verbum sit ibi mere personale, et significet proprietatem personalem. Patet etiam, quod ratio gignendi verbum non est Pater ut actu intelligens, sed Pater ut memoria perfecta, scilicet ut intellectus habens objectum actu intelligibile sibi praesens, sicut declaratum est supra dist. 2. quaest, de productionibus. Patet etiam, quod verbum non potest habere aliquid de quo producatur, ex dist. 5. quia si principium productivum habeat virtutem sufficientem ad producendum per se subsistens, producit tale, et maxime si tale non sit natum alicui inhaerere, notitia autem ista expressa non est nata alicui inhaerere ; igitur est nata per se subsistere, et principium productivum ejus est sufficientis virtutis, quia est infinitum ; igitur, etc.
Ad argumenta, cum primo (m) arguitur secundum Augustinum de Trinitate Id. Verbum est cum amore notitia, dico quod per hoc quod dicit cum amore, circumloquitur in nobis notitiam genitam, quia amor non habet causalitatem respectu verbi, nisi ut imperat intellectui gignitionem ipsius, sicut dictum est quaestione praecedenti. In divinis autem verbum est notitia naturaliter expressa, quia quod voluntas in nobis habeat causalitatem respectu verbi gignendi per imperium ejus, hoc est, imperfectionis in intellectu, quia non statim habet verbum perfectum, et de hoc quomodo differenter voluntas se habeat in Deo et in nobis, dictum est dist. 6.
Ad aliud 15. de Trin. (n) concedo in Patre intelligentiam formaliter, sed nego istam, quod omnis actus intelligentiae formaliter est verbum, quia hoc non est verum nisi de intelligentia illa, quae potest habere aliquem actum genitum vel notitiam genitam ; talem actum non potest intelligentia habere ut Patris est, quia Pater est a se, et nihil habet per generationem ; tamen potest concedi quod intellectio actualis Patris est quasi genita virtute memoriae ut in Patre, sed non vere genita, quia non distincta.
Ad tertium dico, quod non sunt duo propria, sed idem, quia eamdem relationem per se significant Filius et verbum, licet alia connotent, quia Filius naturam viventem in communi, et verbum notitiam intellectualem actualiter expressam. Ista connotata non semper sunt eadem, sed relatio passiva significata semper est eadem.