In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Nomine Sacerdotis proprii, quantum ad cui facienda sit confessio, intelligi omnem Sacerdotem habentem jurisdictionem ordinariam, vel commissariam, sive hoc sit ex determinatione Ecclesiae, sive non ; est communis. Vide Suarez 4. tom. disp. 25. sect. 2. et disp. 26. sect. 1. et 2.
Quantum (s) autem ad cui, videtur specificare per hoc quod ait, proprio Sacerdoti, nam ex prima institutione Ecclesiae non videntur fuisse distincti proprii Sacerdotes. Quando enim Apostoli hinc et inde ibant praedicando verbum Dei, nec fuit iste Sacerdos istius gentis, nec illius, et nec iste, nec ille, sed post sunt dioeceses distinctae et Parochiae, et Sacerdotes in Parochiis: et pro tunc tamen possunt et poterant dici proprii Sacerdotes quicumque habentes jurisdictionem ordinariam vel commissam, vel soli habentes jurisdictionem ordinariam contra Gommissarios, vel strictissime soli habentes immediatam jurisdictionem, et proximam ordinariam. Et secundum hos intellectus possunt fieri altercationes hodie inter Ordinarios et Commissarios de intellectu illius capituli. Siquidem Ordinarii et proximi et inferiores non altercantur contra superiores, ut ipsi soli sint proprii, et non alii ; non enim ita faciliter audent Curati resistere Episcopis, sicut pauperibus privilegiatis.
Si tamen ponderaretur virtus vocabuli, proprio Sacerdoti, proprius qui solus, et non alius, vel proprius isti, quia isti et non alii; neutro modo obligatur aliquis ad confitendum proprio Sacerdoti, quia si multi ex aequo praesunt alicui Parochiano, uterque ex aequo absolvit. Idem etiam ex aequo absolvit multos Parochianos: igitur intelligitur pro habente jurisdictionem ad immediate absolvendum istum.
Nec in hoc tunc specificatur praeceptum, quia in generali erat de cui, scilicet Sacerdoti habenti jurisdictionem. Et si aliquis possit committere illam immediatam jurisdictionem uni, quam alius habet ordinarie, quod ipsi non negant Papam posse, igitur secundum istum intellectum, Commissarius potest fieri proprius: non igitur illud proprio Sacerdoti specificat cui, ut includitur in praecepto primo, nisi dicatur quod in primitiva Ecclesia, quilibet Sacerdos habuit jurisdictionem supra quemlibet poenitentem, et nunc singulis sunt determinati singuli poenitentes ut subditi, et tunc quilibet erat proprius cuilibet, hoc modo, scilicet, quod habens jurisdictionem ordinariam super quemlibet, sed non proprius, id est, determinatus sibi, vel Parochiae suae, sicut modo est proprius: sed ista proprietas nullam potestatem specialem tribuit proprio, quam non habuisset ille, sed tantum limitat aliquos aliquibus.