IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Quantum autem ad cui, videtur specificare per hoc, etc. Hic dicit Sacerdotem esse ministrum ex hac constitutione, qui sit ordinariae aut delegatae jurisdictionis ; est communis sententia, et patet ex Tridentino eum intelligi proprium, qui habet jurisdictionem absolvendi hoc modo, quod patebit magis infra dist. 18. et 19. ubi agetur de potestate Ministri hujus Sacramenti. In initio determinat jurisdictionem ordinariam Curatorum esse Juris Ecclesiastici et humani, quo unus uni Ecclesiae praeficitur, alter alteri; et idem dicendum de Episcopis, quantum ad potestatem jurisdictionis, et non Ordinis.
Probatur, quia multi sunt tituli sine ulla plebe aut Ecclesia, qui nullam habent in quemquam jurisdictionem absolvendi aut ligandi. Et idem de eo qui depositus est, suspensus, aut excommunicatus, aut renuntiavit acceptata renuntiatione. IIi tamen sunt veri Episcopi quoad ordinem ; ergo jurisdictio non est ipsis ex ordine.
Dices, Act. 20. Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, etc. Respondetur ibi multos fuisse, qui non erant Episcopi: et dato opposito, dici positos a Spiritu sancto ratione unctionis et Ordinis, non jurisdictionis. Secundo probatur conclusio: Illa jurisdictio esset particularis, aut universalis respectu omnium ; sed primum nequit dici, quia neque hujus determinatae personae, loci, aut populi. Non secundum, quia sic nequiret restringi ad particulare territorium, nam quod Jure divino et ex vi Sacramenti datur, est invariabile. Conclusionem hanc docent Cajetanus tom. 1. Opusc. tract. 1. c. 2. Medina tract. 2. de paenitentia quaest. 35. conclus. 4. Paludanus in 4. dist. 24. quaest. 6. arlic. 1. Durandus ibid. quaest. 5. art. 1. Valent. disput. 7. q. 16. puncto 3. asseri. 3. Henriquez lib. 6. cap. 3. licet contrarium doceat Petrus a Soto de confessione lect. 5. et alii quidam.
Objicies contra hanc conclusionem, quod sequeretur ex ipsa posse Pontificem in universum valide suspendere Jus omnium Episcoporum per Ecclesiam.
Respondetur negando consequentiam. quia licet potestas Episcoporum derivetur a Petro, tamen de Jure divino est, ut Ecclesia regatur per Hierarchas, non per alios.
Secunda conclusio : hoc ipso quod quis ordinetur aut constituatur alicujus loci Episcopus, aut Parochus, accipit Jus in omnes, qui sunt illius loci, est communis. Difficultas tantum est, quinam censeantur illius loci? Respondetur, alii fiunt subjecti ratione criminis patrati in loco, alii ratione domicilii, maxime si morentur majore anni parte ; de hoc Summistae. Tertia conclusio, qui habent titulum coloratum tantum, et alias sunt intrusi valide absolvunt. Ratio, quia Ecclesia in tali casu ob bonum populi dat ipsis jurisdictionem ad ejusmodi actus. Habere titulum coloratum censentur II, quibus datur aliquod officium,cui annexa est cura animarum invalide. Conclusio fundatur in lib. Barbarius, de officia Praetoris. Quo Jure utitur etiam Ecclesia.