CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad tertiam quaestionem, sententia Henrici est, Verbum dicere respectum proprium ad cre aturas, et simul respectum appropriatum. Hanc refutat Scotus, quia nulla persona divina habet respectum proprium ad creaturas, quia ad extra omnis respectus est communis tribus (de quo supra d. 18. de dono, qualiter conveniat Spiritui sancto.) Appropriatur tamen Verbo respectus ad creaturas, qui est declarantis ad declarata quaecumque, et convenit Verbo respectu sui, ex Augustino, quem Doctor citat, et respondet ad argumenta posita num. 3. Vide Scolum lale de hoc quodl. 8. maxime art. 3 et in Report. hic q. 6.
Ad tertiam (o) quaestionem dicitur, quod sic propter auctoritatem Augustini 83. q. 63. Ibi enim loquens de principio Evangelii Joannis ait, quod Graece AdminBookmark dicitur, Latine et verbum et rationem significat. Sed hoc loco melius verbum interpretatur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam, quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Additur etiam, quod Verbum dicit proprium respectum ad creaturas, quia Verbum ex ratione sui, est notitia declarativa ; ergo competit sibi ex ratione sui declarare. Appropriatur etiam Filio relatio ad creaturas ; appropriatio autem non fit nisi propter convenientiam talis appropriati ad proprietatem personae, cui illud appropriatur ; et declaratur (p) istud per simile de dono, eli simili modo ponitur sicut ibi quod donum, ut connotat relationem aptiludinalem, pertinet ad proprietatem Spiritus sancti ; ita Verbum, ut dicit relationem aptitudinalem non actualem nec habitualem, pertinet ad secundam personam.
Contra istud potest argui (q), sicut supra argutum est de dono, quia nullus respectus ad creaturam est proprietas personae divinae, nec per se intrinsece includitur in aliqua proprietate personae divinae, sicut probatur ibi, ita potest hic probari, , quod concedo. Tunc non est vis, nec contentio de re, nec de aliquo intrinseco personae divinae, sed solum de hoc nomine verbum ; formaliter enim respectus notitiae expressae ad exprimentem, alius est a respectu illius ad creaturam declaratam, quia ad alium terminum, et non solum hoc, sed etiam respectus verbi expressi ad exprimentem, et respectus ejusdem ut declarantis ad eumdem ut declaratum sunt duo respectus, quia primus realis et secundus rationis. Isti autem duo non faciunt aliquid unum per se, quia res vera et ens rationis nihil unum per se constituunt, ideo si ambo isti respectus uno nomine significentur, non propter hoc faciunt unum per se conceptum ; sed alter eorum praecise est proprietas secundae personae, scilicet expressio illa passiva, quae est respectus realis ; alter autem, scilicet respectus declarativi, est respectus rationis tantum, sive sit ad Patrem declaratum sive ad creaturam declaratam, quod aliqualiter tactum est supra per auctoritatem Aug. 7. de Trin. cap. 3, ubi vult quod verbum declarat se ; et idem 15. de Trin. c. 44. Proinde, inquit, tanquam seipsum dicens, Pater, etc. hoc est, seipsum perfectissime declarans, etc. Ex quibus duabus auctoritatibus patet quod idem potest ad se referri, ut declarans ad declaratum, et per consequens non est relatio realis.
Sed posito hoc de istis respectibus in se quod alter sit proprietas et alter non, quid dicetur de hoc nomine verbum, numquid significat utrumque vel alterum ?
Videtur quidem, quod verbum significet per se respectum istum realem, et primo, quia ejus abstractum, ut dictum est prius, significat eumdem ; sed quia connotat notitiam perfectam, quae notitia habet respectum rationis ad cognita per eam, ideo etiam connotat quasi adhuc remotius rationem declarativi. Et ita Verbum significabit proprietatem secundae personae, licet connotet aliquid absolutum in illa persona, quod est quasi terminus formalis productionis illius personae, et mediante illo quasi remotius connotat respectum ad omne illud ad quod illud absolutum potest habere respectum rationis, scilicet ad omnia declarata.
Ad Augustinum 6. de Trin, concedo quod Filius est ars. Ita etiam dicitur sapientia Patris et virtus, et tamen sicut Pater formaliter est sapientia et virtus, ita etiam formaliter est ars. Si autem Pater formaliter creat, et hoc ut artifex, creativa ratio formaliter est in Patre ; et ita ille respectus artis ad creaturas ut ad artificiata, est communis tribus, licet approprietur Filio, sicut sibi appropriatur sapientia propter convenientiam cum productione sua.
Ad illud (r) pro opinione de 83. g. q. 63. potest dici quod melius interpretatur AdminBookmark Graece per illud quod est verbum Latine, quam per illud quod est ratio, quia ratio non ita significat respectum ad Patrem sicut verbum, nec etiam ita connotat respectum ad declarata sicut verbum. Non autem vult Augustinus dicere quod Verbum dicat essentialiter relationem ad creaturam sub ratione declarativi, quia dicit, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam, quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Verbum autem non dicitur operativa potentia Patris, nisi sicut dicitur sapientia Patris et ars Patris, quae non sunt ejus, nisi secundum appropriationem. Aut si aliter (s) intendat quod hoc nomen verbum utrumque respectum significet, tunc non significat praecise proprietatem secundae personae, sed cum hoc alium respectum appropriatum, et tunc congrua est interpretatio AdminBookmark in verbum et non in rationem, quia ratio nec respectum proprium nec appropriatum ita significat. Vera est quidem interpretatio in verbum, propterea quod plus dicit quam proprietatem personae, nec Augustinus dicit interpretationem esse in aliquid, quod significat proprietatem personae secundae.
Cum additur postea, quod Verbum dicit respectum ad creaturas proprium sibi, hoc videtur multo falsius quam conclusio opposita ei quam teneo, quia non tantum ad creaturam relatio non includitur in ratione essentiali alicujus personae, sed nec aliquo modo potest pertinere ad aliquam, quin uniformiter pertineat ad totam Trinitatem, quia tota Trinitas uniformiter se habet ad omne aliud a se secundum quodcumque esse, sive secundum esse in re, sive secundum esse intelligibile. Et cum probatur per declarativum, dico quod intellectio actualis Patris est declarativa; nec declarativum est propria ralio verbi, sed notitiam expressam concomitatur declarativum, quia illa expressio est notitiae actualis vel in notitia actuali, et ideo sibi appropriatur declarativum, licet non sit proprium ejus.
Cum additur postea, quod appropriatio non sit nisi propter convenientiam cum proprio, non sequitur ex hoc quod appropriatum sit proprium, sed oppositum, et concedo quod proprium Filii, quod est exprimi, habet convenientiam cum sapientia et declarativo et cum arte, pro eo quod ista expressio est alicujus per modum intellectus et virtute intellectus, et talis expressio est notitiae actualis, cujus est declarare notitiam habitualem, de qua exprimitur.
Sed tamen haec est difficultas melior quam sit ista de ratione declarativi, scilicet utrum verbum exprimatur virtute intellectus paterni, non tantum de essentia divina, quasi objecto praesente intellectui Patris, sed de aliis intelligibilibus, ut sic habeat respectum ad creaturas non ut in se sunt, sed ut habent esse in intellectu paterno, prius ori--gine, ut videtur, quam verbum exprimatur, et tunc haberet ad illam relationem expressi ; esset enim tunc verbum expressum non tantum de essentia, ut objecta intellectui Patris, sed etiam de aliis intelligibilibus. Et de hac difficultate aliasa in quaestione de uniformi habitudine Trinitatis ad alia a se.