In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Confessionem ex praecepto non faciendam laico, et dubium est an expediat, vel liceat ei fieri, quia si dicatur expedire ob quaerendum consilium, id potest haberi, proponendo factum in universali, sine revelatione proprii peccati, si tamen circumstantiae suadeant, rem aperire in particulari licet nec Doctor id negaret.
Si vero (t) quaeras, utrum de vi praecepti primi, et de ejus explicatione, quantum ad istum articulum cui, liceat confiteri laico ? Ad quod Magister videtur respondere in littera quod sic, et auctoritates sunt in Canone de paenit. dist 6. sig. Placuit. Respondeo, talis confessio potest esse materia Verecundiae, quae est una poena debita peccato, et in hoc confitens solvit aliquam poenam, quam solveret, si confiteretur Sacerdoti. Sed quia accusatio ad hoc ex praecepto fit, et non ad aliud, ut sequatur sententia, et laicus nullam habet isententiandi auctoritatem in isto foro, sequitur quod nullum praeceptum est de accusando se laico: et forte utilius esset non. accusare se illi, si posset aequalem verecundiam habere apud se recogitando eadem peccata, et sic aeque puniri.
Et si diceret aliquis quod necessarium est non confiteri laico, quia nulli licet diffamare se, nec prodere peccatum suum occultum, maxime quando ille cui prodit, non praesumitur celator secreti, nec scit melius consulero peccatori, quam ipsemet sibi; forte enim propter consilium requirendum, liceret alicui revelare peccatum suum alicui laico discretiori. Sed nec hoc patet, quia consilium posset inquiri, posito casu in universali de aliquo, absque revelatione peccati sui.
Quid igitur de malefactoribus damnatis confitentibus laicis ? Respondeo, simplicitas excusat eos, ne in hoc peccent, et humilitas eorum est meritoria eis pro quanto volunt illud, quod pertinet ad Sacramentum Poenitentiae supplere, sicut possunt. Sed viro discreto, qui bene sciret ad quid est confessio instituta, nec forte utile foret nec (sine forte) necessarium talem confessionem facere.