CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(o) Ad tertiam quaestionem. Dicit Henricus in sententia, quod Verbum divinum non tantum includit relationem realem ad Patrem, sed etiam includit relationem ad creaturas, quia dicit respectum declarantis ad creaturam declaratam.
(p) Declaratur istud. Cum dicit de dono, vult dicere quod Spiritus sanctus ex quo dicitur donum, relatio ipsius aptitudinalis pertinet ad proprietatem Spiritus sancti, non actualis, sic pariformiter de Verbo.
(q) Contra istud potest argui. Hic intendit probare Doctor, quod nulla persona includit aliquem respectum ad creaturam ut sibi proprium ; et quod dicit de dono, vide infra in additionibus d. 18. ibi : Tamen propter auctoritatem Augustini est sciendum, quod donum potest multipliciter accipi. Similiter ibidem : Respondeo primo ad rem in se. Secundo ad intentionem Augustini, et ibi clarum est quod hic dicit Doctor.
Non est ergo difficultas re, de an scilicet Verbum dicat aliquam relationem propriam ad creaturas, quia in re omnis respectus Dei ad creaturam est communis tribus, et singulariter Doctor hoc probat in d. 1. q. 1 . est ergo vis de hoc nomine verbum, an, supple formaliter significet respectum ad creaturam, et hic dicit multa. Primum, quod relatio verbi expressi ad exprimentem est alia a relatione verbi declarantis ad rem declaratam. Prima est realis ; secunda tantum rationis. Sive verbum dicit respectum declarantis ad creaturam declaratam, sive ad exprimentem declaratum, sive ad seipsum, ut declarantis ad declaratum, et semper est relatio rationis. Secundum, ex quo relatio rationis et realis non faciunt unum conceptum per se, verbum, ut dicit hanc duplicem relationem, non significat unum conceptum per se. Tertium, Verbum divinum proprie significat relationem realem expressi ad exprimentem, et connotat notitiam. Et quia talis notitia est communis tribus, et ipsa est declarativa omnium objectorum, quae cognoscuntur per illam, verbum ex consequenti connotat hujusmodi relationem rationis. Et sicut connotat illam notitiam essentialem non ut proprium, sed ut appropriatum, sic etiam connotat illam relationem rationis, non ut proprium, sed ut appropriatum, et hoc est quod intendit hic Doctor.
(r) Ad illud pro opinione. Dicit Doctor, quod melius interpretatur AdminBookmark Graece, per verbum Latine quam per radonem, quia verbum proprie divinum (ut dixi) significat relationem expressi ad exprimentem, et connotat relationem rationis ad declaratum, ratio autem non, et ideo melius interpretatur AdminBookmark per verbum quam per rationem, et sic tantum habetur quod verbum significat et connotat modo praeexposito. Et quod non dicat relationem rationis ad creaturam sibi propriam, ut dixit Henricus, et haec est intentio Augustini, cum dicit quod per verbum non solum significatur respectus ad Patrem, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt operativa potentia, id est, mediante potentia operativa, ut principio formali productivo. Et cum dicitur hic, quod etiam significatur respectus ad illa, etc. debet intelligi sic, quod Verbum significat respectum ad Patrem, et connotat respectum ad illa, etc. Et potentia operativa Patris non dicitur proprie verbum, ita quod Pater ipso Verbo, ut potentia operativa, dicatur operari, quia sic Pater est potentia operativa sicut et Verbum, sed debet intelligi, quod verbum sit potentia operativa Patris appropriate tantum, et de hoc in secundo d. 1. q. 1.
(s) Si autem aliter, scilicet intendat, etc. Vult dicere quod si etiam Augustinus intendat quod Verbum significet istum duplicem respectum, dicit Doctor quod etiam hoc admittendo, verbum significabit primum respectum, scilicet relationem ut proprietatem Filii, et alium respectum tantum significabit ut appropriatum.
Contra aliqua dicta Doctoris in q. 1. d. praesentis, videlicet contra hoc, quod verbum nostrum sit actualis intellectio objecti. Et arguit sic Joannes Anglicus Bacchonis : Verbum secundum omnes, est terminus actus dicendi, sed intelligere vel actus intelligendi non est hujusmodi, quia actionis terminus non est actio, ut patet a Philosopho 5. Physic. text. cora. 10.
Item, quicumque intelligit actu intelligendi intelligit ; si ergo intelligere esset verbum, Pater in divinis intelligeret verbo, et ita esset, ut deducit Augustinus?. Trin. c. 9. de parvis.
Respondetur ad Joannem, et conceditur quod verbum est terminus actus dicendi, et negatur quod intelligere in nobis non sit hujusmodi, imo verbum quod est actualis intellectio dictione dicitur, nam ipsum praecedit productio, quae ut terminatur ad intelligam dicitur dictio. Et hoc patuit supra a Scotoaf. 3.q. ult. respondendo ad ultimum argumentum principale, et hoc idem patet in quodl. q. 13.
Ad secundum, concedo quod actu intelligendi intelligimus, et per consequens verbo. Cum infertur, ergo Pater in divinis intelligit verbo, dico quod si accipiatur verbum pro intelligere, illo intelligit formaliter, ut supra patuit. Si vero accipiatur pro persona producta, quae dicitur verbum, Pater tali verbo non intelligit, et sic debet intelligi Augustinus.
Item, idem Joannes ubi supra, arguit, probando quod intelligere non sit qualitas absoluta, ut dicit Scotus in- 1. d 3. q. 9 et in quodlibet. q. 13.
Primo arguit ex dictis Scoti, quia supra d. 3. q. ult. dicit Doctor quod intelligere non est proprie actio de genere Actionis, quia deficit sibi ista conditio, scilicet habere terminum productum cum sit finis ; eadem ratione dicetur quod non est qualitas, quia habet unam conditionem, quae non convenit qualitati, scilicet habere objectum circa quod.
Secundo, si ex hoc non est actio, quia non habet terminum productum ; ergo Philosophus 9. Metaph. text. com. 16. male dividit actionem in actionem cujus est aliquid operatum, et in actionem cujus non est aliquid operatum, sed ipsa est finis. Probatur consequentia, quia utrumque dividentium includitur in natura divisi.
Tertio Philosophus 10. Ethic. c. 3. dicit quod non sequitur si delectatio non est qualitas, propter hoc non est bonum, ut quidam inferebant, quia nec operationes virtutis sunt qualitates nec felicitates, et tamen sunt bona. Unde Commentator ibidem com. 3. quaedam bona non entia qualitates induxit, sed non virtutem ; operationes autem bonae quidem sunt, qualitates autem non sunt.
Specialiter arguit, quod non .sit in prima specie Qualitatis (ut tenet Scotus in quodl. q. 13.) Quia in prima specie ponuntur tantum actus primi, patet, quia si ibi essent actus secundi, superflue Philosophus 7. Physic. text. cora. 17. probaret speciali processu quod ad ea quae sunt in prima specie Qualitatis non est motus, cum speciali processu in 5. Physic. text. com. 10. probavit quod ad actum secundum, scilicet actionem, non est motus, sed una esset probatio utriusque.
Respondeo ad primum, quod intelligere non includit formaliter et quidditative relationem ad objectum ut ad terminum, licet concomitanter ; et ideo intellectio absolute sumpta, erit verum ens absolutum, actio vero formaliter et quidditative includit hoc quod est esse ad terminum productum, et sic non est simile. Et quod intellectio non includat formaliter talem relationem ad objectum, patet in quodlib. quaest. 13.
Ad secundum. Dico quod Aristoteles non dividit actionem proprie dictam in actionem cujus est aliquid operatum, et in actionem cujus non est aliquid operatum, tanquam superius in inferiora, sed magis aequivoci in aequivocata. Accipit ergo actionem cujus est aliquid operatum pro factione proprie dicta, et non pro actione proprie dicta, ut patet ibi in textu et in commento : aedificatoria, inquit, est in illo quod aedificatur, et textoria in illo quod texitur ; omnia vero quae non habent aliam operationem praeter actionem, actus est in eis, ut consideratio in considerante, etc. Et Commentator idem expresse.
Ad illud de 10. Ethic. dico quod intendit ibi tantum de qualitatibus in esse quieto. Cum dicit neque virtutis operationes qualitates sunt, ut glossat Scotus in 13. quodlib. vide ibi circa finem tertii articuli, ubi ostendit quod Philosophus tantum intelligat de qualitatibus permanentibus in esse quieto.
Datur alia responsio, quod operationes virtutis dicuntur actiones elicitivae operationum proprie dictarum, et illae actiones bonae sunt, quia generatio boni est bona. Illae autem operationes actiones non sunt qualitates, sed proprie sunt de genere Actionis, et hoc patet a Commentatore sic dicente : Siquidem operatio motio, motio autem non est qualitas : haec ille. Haec responsio ponitur a Scoto ubi supra.
Ad illud, quo probat quod non sit in prima specie Qualitatis, dico quod ista est falsa, quod actus secundus non sit ibi, quamvis sit immanens. Et quomodo tales actus dicuntur in prima specie Qualitatis, vide Scoti (ubi supra) expositionem textus Philosophi, et omnia ibi erunt clara et aperta, etc.