IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(t) Si vero quaeras utrum laico, etc. Confitendum esse laico in necessitate, consulit auctor libri de vera et falsa paenitentia; et ex eo Gratianus cap. Quem poenitet, dist. 1. de paenitentia, et dist. 6. cap. Qui vult confiteri peccata. Ex eodem Magister in hac distinctione, quem sequuntur plures antiqui, ut Alens. 4. part. quaest. 19. memb. 1. a. 1. D. Thomas in praesenti dist. quaest. 3. art. 3. quaestiunc. 2. ad primum. D. Bonaventura 2. part. dist. art. i. q. 1. et Paludanus eadem dist. Nemo dicit horum hanc confessionem esse Sacramentalem, aut veram confessionem, quia, ut bene Doctor, nequit accusatio fieri nisi in ordine ad absolventem, et eum qui potest absolvere. Illi dicunt causa instructionis, et consilii posse fieri, quod admittunt etiam moderni ; sed Doctor dat modum, nempe proponendo casum in persona tertii, ita ut sibi salvet famam. Attendendae sunt circumstantiae, et an utilitas in periculo et ecessitate suae famae praeponderet, et persona cui aperit suam conscientiam, sit omnino discreta, et prudens, et secre. ta, quae possit ipsum instruere, et dirigere, et excitare ad veram poenitentiam agendam ; quo casu judicarem id consultissime agere et debere contemnere famam in necessitate salutis, ubi nihil aliud damni sequitur, et certa spes emolumenti subsistat.
Caeterum quia casus iste dependet a circumstantiis incertis, magis judicat Doctor in genere non esse consultum id passim agere, quia quis posset se diffamare sine ulla commoditate. Non ergo semper est consultum hoc facere, sed in determinatis circumstantiis et necessitate auxilii, quod praestari potest a tali persona ; multi enim et consulte suas conscientias et tentationes viris spiritualibus et exercitatis, consilii et auxilii causa denudant. De malefactoribus, qui publice confitentur aliqua crimina sua, dicit Doctor excusari ob simplicitatem. Sed etiam hic ritus potuit alio modo et via induci, nempe quoad aliqua crimina ab ipsis commissa, ne forte alii innocentes in crimen ob illa delicta, aut suspicionem traherentur. Doctor ergo dicit confessionem laico factam causa consilii foret esse licitam, sed negat semper esse licitam fieri cuicumque, minus vero ad hoc obligari quempiam necessitate aut praecepto Sacramenti, quia illa confessio nihil facit ad Sacramentum. Auctor vero de vera et falsa poenitentia, qui docet confessionem illam faciendam laico in absentia Sacerdotis, videtur causa erubescentiae et desiderii confitendi Sacerdoti vero ministro ad humiliationem sui, et in poenam peccati esse approbandam. Et forte quando ex vehementia doloris, et desiderio salutis ita fieret, non esset reprobandum et ad manifestationem veri doloris, et satisfactionem Ecclesiae, et aliis, secluso scandalo, quia, ut dicit Doctor, illa accusatio, licet non esset sacramentalis, esset quaedam poena satisfactoria, et haberet eamdem erubescentiam, quae connexa est confessio sacramentali. Et habemus sanctum Apostolum Paulum, qui et suas infirmitates, et persecutionem contra Ecclesiam factam saepius confitetur, ut superexaltet gratiam Dei. Et adduci possint varia exempla Sanctorum qui in contemptum sui ipsius saepe sua peccata, de quibus poenitentiam egerunt, publicabant. Novissime tandem Tridentinum sess. 14. cap. 5. approbat exempla eorum, qui ad confusionem sui ipsius, et aedificationem Ecclesiae sua peccata publice confitebantur, quamvis secreto possint confiteri,neque hoc Christus praecepit aut vetuit.