CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
De his quae proprie dicuntur de Deo secundum relationem seu proprietatem non personalem, quae est innascibilitas. Praeterea considerare oportet, quod non tantum tres praedictae proprietates sive notiones in personis sunt, verum etiam aliae, quae aliis notantur nominibus. Nam etiam hoc nomen ingenitus relative dicitur de Patre tantum, et aliam designat notionem quam Pater vel Genitor. Non est enim idem esse Patrem et esse ingenitum, id est, non ea notione Pater dicitur, qua ingenitus. Pater enim, ut praedictum est, dicitur secundum proprietatem generationis, ingenitus autem secundum proprietatem irascibilitatis. Differt ergo Pater a Filio auctoritate generationis, differt etiam proprietate innascibilitatis, id est, quia ingenitus. Unde Augustinus, distinguens inter proprietatem, qua dicitur Pater, et illam qua dicitur ingenitus, lib. 5. de Trin. sic ait : " Non est hoc dicere ingenitum, quod est Patrem dicere ; quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet dicere eum ingenitum. Et si gignat quisque Filium, non ex eo ipse est ingenitus, quia geniti homines gignunt alios. " Non ergo ideo dicitur Pater quia ingenitus , ideoque, cum " de Deo Patro utrumque dicatur, alia notio est, qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus. Genitor enim dicitur ad genitum, id est, Filium. Cum vero ingenitus dicitur, non quid sit, sed quid non sit, dicitur. Hoc exemplis planum faciendum est. Quod dicitur, ingenitus, hoc ostenditur, quod non sit Filius ; sed genitus et ingenitus commode dicuntur, Filius autem Latine dicitur, sed ut dicatur infi-lius, non admittit loquendi consuetudo ; nihil tamen intellectui demitur, si dicatur non-Filiua; quemadmodum etiam, si dicatur nongenilus pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Ideo non est in rebus considerandum, quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo jam tantum dicamus ingenitum, sed etiam nongenitum, quod tantum valet. Nunquid ergo aliud dicimus , quam non-Filium ? Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, eadem praeposita, substantialiter dicatur ; sed id tantum negatur, quod sine illa aiebatur, sicut in aliis Praedicamentis, cum dicimus : homo est, substantiam designamus. Qui ergo dicit : non homo est, non aliud genus praedicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicutergo secundum substantiam aio : homo est, sic secundum substantiam nego, cum dico : non homo est. At si tantum valet quod dicitur genitus, quantum valet quod dicitur Filius, tantumdem ergo valet quod dicitur nongenitus, quantum valet quod dicitur non-Filius. Relative autem negamus dicendo non-Filius, relative igitur negamus dicendo nongenitus. Ingenitus porro quid est nisi nongenitus ? Non ergo receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore sit ; ita, cum dicitur ingenitus, non ad se dicitur, sed quod ex genitore non sit, ostenditur: Utrumque tamen relative dicitur. Quod autem relative pronuntiatur non indicat substantiam. Quamvis ergo diversum sit genitus et ingenitus, non tamen indicat diversam substantiam, quia sicut Filius ad Patrem, et non-Filius ad non-Patrem refertur, ita genitus ad genitorem, et nongenitus ad nongenitorem referatur necesse est. " Ecce evidenter ostendit, quod ingenitus, relative dicitur, et de solo Patre accipitur, aliaque notio est, qua dicitur ingenitus, alia qua Pater. Atque tantum valet, cum dicitur ingenitus, quantum nongenitus, vel non Filius.
An sicut solus Pater dicitur ingenitus, dici debeat nongenitus vel non-Filius ?
Ideo solet quaeri : Utrum, sicut solus Pater dicitur ingenitus, ita ipse solus debeat dici nongenitus vel non-Filius, ut nec etiam Spiritus sanctus possit dici non-Filius vel nongenitus ? Quibusdam videtur,
quod Pater solus debeat dici nongenitus vel non-Filius ; Spiritus vero sanctus, sicut non dicitur ingenitus, ita (inquiunt) non est dicendus nongenitus vel non Filius. Debet quidem dici et credi Spiritus sanctus non esse genitus, vel non esse Filius, sed non debet dici esse nongenitus vel non-Filius. Aliis autem videtur, quod cum Spiritus sanctus non possit dici ingenitus, potest tamen dici nongenitus vel non-Filius. Quod vero Augustinus supra ait, tantum valere, cum dicitur ingenitus, quantum cum dicitur nongenitus vel non-Filius, etymologiam nominis ostendendo eum hoc dixisse dicunt, non ratione praedicationis.
Quae sit proprietas, secundum quam dicitur Pater ingenitus ?
Si autem vis scire, quae sit proprietas, secundum quam Pater dicitur ingenitus, audi Hilarium ipsam vocantem innascibilitatem 4. lib. de Trin. ita aientem : " Est unus ab uno, scilicet ab Ingenito Genitus, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Significata ergo in Scripturis personarum intelligentia, et distinctio innascibilitatis nativitatisque sensu, solitarius Deus non est opinandus. Discretio ergo vel distinctio personarum in Scripturis posita est, in nullo autem naturae distinctio. "
Ariani nitebantur probare alterius substantiae Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus, iste genitus ; quibus respondens Ambrosius dixit se
hoc nomen in Scripturis divinis non legisse. Illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare nitebantur, alterius substantiae esse Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus, et iste genitus dicitur, cum diversum sit esse ingenitum, et esse genitum. Unde Ambrosius eorum quaestioni respondens dicit, se in divinis Scripturis hoc nomen, scilicet ingenitus, non legisse, ita inquiens in libro de Incarnationis dominicae Sacramento : " Cum dudum audierint quidam, dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus est, Patri, qui generavit, inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generavit, quia generatio non potestatis, sed est naturae, adversus quidem illam quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam, sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt, ut putent, mutationem fieri quaestionis mutatione sermonis, dicentes : Quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae ? Ergo ut respondeam mihi propositae quaestioni, primo omnium in divinis Scripturis ingenitum nusquam invenio, non legi, non audivi. Cujus ergo mutabilitatis sunt homines hujusmodi, ut nos dicant ea usurpare, quae non sunt scripta, cum ea quae sunt scripta dicamus, et ipsi objiciant quod scriptum non sit ? Nonne ipsi sibi adversantur et auctoritatem calumniae suae derogant ? " Attende, lector, quoniam hoc nomine ingenitus nolebat uti Ambrosius propter haereticos. Ita et nos subticere quaedam oportet propter calumniantium insidias, quae catholicis ac piis lectoribus secure credi possunt. Sunt etenim quaedam, quae non tantae sunt religionis et auctoritatis, ut eis non oporteat semper confitendo ac recipiendo inservire, verum silentio praeteriri queunt aliquando ; nec illius tamen sunt perversitatis, quin, cum opportunum fuerit, eis uti liberum habeamus.
An diversum sit esse Patrem et esse Filium ?
Praeterea quaeri solet, cum supra dictum sit, quia aliud est dicere ingenitum, aliud Patrem, et quod diversum sit genitus et ingenitus, utrum similiter diversum sit esse Patrem et esse Filium, an idem? Ad quod dicimus, quia ex eodem sensu quo dicitur diversum genitus et ingenitus, et quo dicitur, non esse idem dicere genitum et ingenitum, potest dici, non esse idem, sed diversum esse Patrem et esse Filium, vel esse Spiritum sanctum, quia non ea notione Pater est Pater, qua Filius est Filius, vel qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus. Ideoque ex hoc sensu concedimus, quod aliud est esse Patrem, et aliud est esse Filium, quia alia notio est, qua Pater est Pater, alia, qua Filius est Filius. Sed si transponas, ut dicas, aliud est Patrem esse, aliud Filium esse, variatur intelligentia ; et ideo non conceditur. Est enim sensus talis, ac si dicatur, aliud est, quo Pater est, non quidem Pater, sed est: aliud, quo Filius est, non quidem Filius, sed est, quod penitus falsum est. Eo enim Pater est, quo Pater Deus est, id est, per essentiam vel naturam ; at Filius eo Deus est, quo Pater est Deus ; eo igitur Filius est, quo Pater est, et ita idem est Patrem esse et Filium esse ; sed non est idem esse Patrem et esse Filium. Unde Augustinus 5. lib. de Trin. ait: " Quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium, non est tamen diversa substantia, quia non hoc secundum substantiam dicitur, sed secundum relativum ; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. " Ecce diversum esse dicit esse Patrem et esse Filium ; quod juxta rationem praedictam accipi oportet, quia scilicet alia notio est, qua est Pater, alia, qua est Filius. Non enim secundum essentiam Pater dicitur Pater, vel Filius Filius, sed secundum relationem.
Quomodo dicatur sapientia genita vel nata : an secundum relationem, an substantiam ?
Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius dicitur Verbum vel imago, ita etiam ipse solus dicitur sapientia nata vel genita. Et ideo quaeritur utrum hoc relative dicatur, et si relative dicitur, an secundum eamdem relationem, qua dicitur Verbum et imago ? De hoc Augustinus 7. lib. de Trinit. ita ait: Id dici accipiamus cum dicitur Verbum, ac si dicatur nata sapientia, ut sit et Filius et Imago ; et haec duo cum dicuntur, id est, nata sapientia, in uno eorum, eo quod est nata, et Verbum et Imago et Filius intelligatur, (et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur) at in altero, quod est sapientia, etiam essentia demonstretur, quoniam et ad se dicitur. Seipsa enim sapiens est, et hoc est ejus esse quod sapere ; unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una essentia. " Cave, lector, qualiter hoc intelligas, quod hic dicit Augustinus. Videtur enim dicere, quod cum dicitur nata sapientia, ibi sapientia essentiam significet, et nata relationem notet. Quod si ita est, cogimur dicere, essentiam divinam esse natam, quod superioribus repugnat. Sed ad hoc dicimus, quod in altero, id est, in eo quod nata est, eadem notio intelligitur, quae notatur cum dicitur Verbum et imago. In altero vero, scilicet sapientia, demonstratur essentia, id est, demonstratur, quod Filius sit essentia, quia sapientia secundum essentiam dicitur. Et ideo cum dicitur nata sapientia, intelligitur, quod ipse, qui natus est, essentia est. Ibi tamen sapientia non pro essentia, sed pro hypostasi facit intelligentiam, ut, sicut quando dicitur Verbum vel Filius, intelligitur hypostasis cum sua proprietate, ita, cum dicitur nata sapientia, idem intelligatur, id est, genita hypostasis. Ideo vigilanter ait, idem esse intelligendum, cum dicitur Verbum, et cum dicitur nata sapientia, id est, eadem relatio eademque hypostasis, cui inest illa proprietas. Et ex hoc adjuvatur illud quod supra diximus, scilicet quod cum dicitur Pater vel Filius vel Spiritus sanctus, non tantum illae proprietates significantur, ut cum dicitur paternitas, filiatio, sed etiam hypostases cum suis proprietatibus.
Quod imago aliquando dicitur secundum essentiam.
Illud etiam sciri oportet, quia cum supra dictum sit, imaginem relative dici de Filio, sicut verbum vel Filius, interdum tamen reperitur secundum substantiam dici. Unde Augustinus, libro de fide ad Petrum, dicit, quod una est sanctae Trinitatis essentialiter divinitas et imago, ad quam factus est homo. Hilarius etiam 5. lib. de Trinit. sic ait : " Homo fit ad communem imaginem. Nomen non discrepat, natura non differt. Una est enim ad quam homo creatus est species. " Ex his verbis ostenditur, quod imago aliquando essentiae intelligentiam facit, et tunc ad se dicitur et non relative.
(Finis textus Magistri.)