IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ecclesiam determinasse praeceptum confessionis ad semel in anno, nec nunc neo olim obligasse statim post commissum peccatum. Ita communis contra Alens. 4. quaest. 77. memb. 4. art. 2. Vide Suar. d. 35. sect. 3. quod ait, ante Ecclesiae determinationem solum obligasse pro aliquo quando ante mortem, docent D. Thom. hic q. 3. art. 1. quaestiunc. 4. Durand. quaest. 3. Gab... art. 3. dub. 1. Richard. 2. quaest. 9. Palud. quaest. 2. art. 5. Forte tantum volunt, nullum esse tempus determinatum hujus obligationis ante mortem, si tollas Ecclesiae praeceptum,non tamen negant obligare pro aliquo tempore ante articulum mortis ; et hoc puto secundum Scot. et veritatem tenendum hic, et in aliis praeceptis affirmativis, charitatis, fidei, spei, etc.
Quoad (u) Quando, Ecclesia determinavit praeceptum, scilicet semel in anno: et illud semel videtur ad minus esse circa Pascha, quo tempore secundum illud capitulum, debet quilibet Christianus communicare, nisi in casu.
Et si dicas, (y) quod haec specificatio est laxatio, quia prius tenebantur statim confiteri habita opportunitate confessoris, nunc autem non tenentur usque ad Quadragesimam: respondeo, utrumque est dubium aliquibus, quibusdam dicentibus quod et tunc, et nunc tenentur statim habita opportunitate confessoris confiteri: quibusdam dicentibus quod nec tunc, sed tantum in voto confiteri pro aliquo tempore ante mortem, nec nunc, sed pro voto confiteri semel in anno.
Secundum videtur esse mitius, quia praecepta poenalia non sunt amplianda, sed restringenda ; nec invenitur quando praeceptum istud affirmativum liget vel obliget, nisi ad aliquando; et illud quando ante specificationem Ecclesiae, fuit indeterminatum ad quodcumque quando ante mortem ; sed post specificationem, est indeterminatum ad quodcumque quando unicum in anno ; semper tamen oportet habere voluntatem confitendi tunc pro quando praeceptum obligat, hoc dico sic quod pro nunquam noluntatem habeat.
Ad argumenta (z). Ad primum potest dici quod tempore. negationis Petri Sacramentum Paenitentiae non fuit institutum, sed post resurrectionem, quando Christus dixit discipulis suis : Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis, etc. et ideo non tenebatur pro tunc ad confessionem, nec post institutionem Sacramenti adhuc tenebatur, quia jam ante resurrectionem per aliud remedium fuit peccatum suum deletum.
Et consimiliter responderi potest de infidelitate omnium discipulorum in passione Christi, quod non tenebantur post ad confessionem, quia post resurrectionem poenituerunt ante institutionem Sacramenti Poenitentiae, et hoc bene confirmat, quod confessio non erat de lege naturae, nec Mosaica.
Sed ad illa verba Ambrosii: La crymae lavant delictum, quod voce pu dor est confiteri, non sunt sic intelligenda, quod sine confessione pudorosa in actu, vel in habitu, lavetur delictum: sed contritio potest esse tanta, quod in ea etiam ante confessionem deleatur peccatum, quod tamen est ita grave, quod confessio ejus sequens est pudorosa.
Ad auctoritatem (a) Augustini et Cassiodori super Psalm. 31. Dixi confitebor, dico quod illa contritio habet propositum, seu promissionem confessionis secuturae, et sic non deletur peccatum sine proposito confitendi. Quod patet per finem auctoritatis Cassiodori, ubi subdit, votum pro opere judicatur, quasi diceret votum vel voluntas confitendi judicatur pro confessione futura ; nec tamen sequitur ex hoc quod sine confessione futura, peccatum deleatur quantum ad poenam debitam, quia illa confessio est una poena, et si illa non solvatur hic, si sit tamen voluntas solvendi, solvetur alibi. Si autem mutetur voluntas solvendi illam, jam recidivat a vera poenitentia, et peccat mortaliter, ut dictum est supra de baptizato Baptismo flaminis, contemnente postea Baptismum fluminis.
Ad primam (b) rationem dico, quod omnes caeremoniae tam veteris legis quam novae, reducendae sunt ad aliquod praeceptum Decalogi, et possunt ad illud reduci: Audi Israel, Deus tuus unus est, vel ad aliud : Memento ut diem sabbati sanctifices ; sive enim per primum, sive per secundum praeceptum dicamus Deum praecepisse se honorandum ut Deum, sequitur quod illae caeremoniae, quibus se vult coli, cadant sub illo praecepto, sicut conclusio sub praemissis.
Si arguitur contra, quia tunc illae caeremoniae essent de lege naturae, respondeo, ex majori de lege naturae, et minori de lege positiva, non sequitur conclusio nisi Juris positivi. Major ista: Deus est colendus, est de lege naturae, saltem quia est valde consona legi naturae ; sed haec minor, vult sic coli, est mere de Jure positivo. Variatur autem pro alio et alio tempore. Ergo conclusio, scilicet sic colendus est, est mere de lege positiva, quia semper conclusio sequitur conditionem praemissae imperfectioris.