Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum ingenitum sit proprietas ipsius Patris ?
Alensis 1. part. quaest. 63. membr. 1. et 3. D. Thom. 1. part. quaest. 33. art. 4. et hic. quaest. i. art. 1. D. Boiiavent. hic quaest, 1. art. 2. et 3. Richard. art. 2. quaest. 1. 2. Capreol. quaest, i. art. 1. Durand. quaest. 1. Suarez 1. part. 3. lib. 8. cap. 2, et lib. 5 . cap. 10. Mayron. Me.
Circa istam distinctionem vigesimam octavam, in qua Magister agit de proprietatibus constitutivis, tria quaeruntur.
Primo quaero : Utrum ingenitum sit proprietas ipsius Patris ? Quod non, primo sic : Nulla proprietas dicitur formaliter -de essentia. Hoc probatur per rationem, quia tunc ipsa distingueretur. Patet etiam exemplo, sicut essentia non dicitur formaliter generans nec genita, spirans nec spirata, sed essentia, ut videtur, est formaliter ingenita, ergo ingenitum non est proprietas alicujus personae. Spiritus sanctus etiam est ingenitus formaliter, ut probabo; ergo esse ingenitum non est proprietas Patris. Probatio assumpti, quia essentia non est genita, ergo est non genita. Consequentia patet per Philosophum 2. Perihermenias, quia affirmativa de praedicato infinito sequitur ad negativam de praedicato finito, et e converso cum constantia subjecti, et ulterius ; ergo est ingenita. Haec consequentia probatur per Augustinum 5. de Trinit. cap. 7. qui dicit quod idem est ingenitum et non genitum. Consimiliter argui potest de Spiritu sancto, si non est genitus, ergo est non genitus, et ultra, igitur est ingenitus.
Praeterea, omnis proprietas personalis est relativa, quia quidquid ad se dicitur commune est tribus, ex 5. de Trinit. ingenitum autem non dicit relationem, ut probabo ; ergo, etc. Probatio minoris, quia si sic, igitur omne ingenitum est relatum. Haec etiam est vera : omne genitum est relatum, hanc converto per contrapositionem ; ergo omne non relatum est non genitum. Tunc arguo, omne non genitum est relatum, omne non relatum est non genitum ; ergo omne non relatum est relatum, conclusio impossibilis ; ergo aliqua praemissarum, non ista quae sequitur ex vera per conversionem per contrapositionem; ergo alia.
Item, si innascibilitas esset proprietas Patris, ergo inspirabilitas esset notio Patris et Filii, et ita essent sex notiones, quod negatur communiter.
Praeterea, Ambrosius 4. de Spiritu sancto, noluit uti hoc nomine ingenito, sicut Magister dicit in littera.
Oppositum, Augustinus ad Orosium 2. Non duos esse ingenitos certa fides declarat.