IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(u) Quoad quando, Ecclesia determinavit, etc. Conclusio haec communis est, et patet ex Jure communi in capitulo praefato: Omnis utriusque sexus. Quod confirmat Tridentinum sess. 14. c. 5. non solum autem praecipitur confessio propter Eucharistiam, ut videtur dicere Antoninus titulo. 14. cap. 19. sig. 3. quod est etiam D Thomae in praesenti dist. q. 8. art. 1. quaestiunc. 4. quodl. 1. art. 31. nisi forte intelligant de congruitate, quia tunc urget praeceptum Eucharistiae, et quis est in peccato mortali, quia eo casu tenetur confiteri, sive alias fuerit confessus, sive non ; praeceptum enim confessionis in specie, et per se obligat semel saltem in anno, ut patet ex utroque loco citato : Et illud semel, inquit Doctor, ad minus est circa Pascha.
Sed difficultas est, quomodo debeat computari annus ? Sotus dicit quod a tempore ultimae confessionis ; sed melius Vasquez, quod more communi intelligendo annum a Ianuario usque ad Decembrem, quia hic modus calculandi annos est in usu. Unde asserit, etiamsi quis confiteretur etiam saepius de venialibus tantum, teneretur in fine Decembris confiteri mortale, quod tamen commisit antequam expiraret adveniente Januario. Videtur hoc probabile, quia, ut diximus, praeceptum annuae confessionis est limitatio temporis ad satisfaciendum divino, quod tantum est de mortalibus. Caeterum computatur communiter annus confessionis spectata consuetudine de Pascha in Pascha.
Secunda conclusio, non tenetur quis confiteri in Quadragesima determinate, ex vi praecepti confessionis Ecclesiastici etiamsi sit in peccato mortali. Sequitur ex praecedenti, quam tenent Victoria in Sum. Soto in 4. dist. 18. Henriquez l. 4. de Sacramentis cap. 4. Vasquez 3. p. quaest. 90. art. 3. dub. 1. Contrarium tamen docet Petrus a Soto lect. 5. de confessione. Probari potest ex Tridentino sess. 14. cap. 5. cum mentionem fecisset praecepti quod tulit Concilium Lateranense de confessione annua, ac morem esse in Ecclesia confitendi circa Pascha vel in Quadragesima, quem morem, inquit, haec sancta Synodus maxime probat, ac amplectitur tanquam pium ac merito retinendum, etc. ergo non interpretatur esse sub praecepto.
Objicies, Sixtus IV. in Exlravag. de Tregua, et pace, etc. ut componat lites inter Parochianos et mendicantes, dicit quod desistant mendicantes praedicare quod Parochiani non sint obligati saltem in Paschate proprio confiteri Sacerdoti ; ergo supponit paschalem esse in praecepto.
Respondetur negando consequentiam, solum loquitur supponendo consuetudinem, de qua Trident. non inferens obligationem, solum autem prohibet praedicationem illius articuli ob scandalum, ut infra videbimus.
Objiciunt etiam Agathen. quod praecipit dari poenitentiam in Quadragesima. Respondetur loqui de publica, quae consuetudine introducta est ratione Eucharistiae per modum praeparationis necessariae, non ut adimpleretur praeceptum confessionis, quamvis congruum poenitentiae tempus sit Quadragesima.
Urgent tertio statuta provincialia id obtinuisse nunc dierum, ut puniant eos, qui non confitentur in Quadragesima. Unde Parochis imponitur praeceptum in Archiepiscopatu Toletano describendi nomina eorum qui confitentur.
Respondet Vasquez non esse illam auctoritatem penes Provinciales, ut determinent Jus divinum, sed hoc solum spectare ad Ecclesiam universalem et Summum Pontificem. Sed haec ratio non mihi placet, neque videtur quadrare antiquis Conciliis Provincialibus, quae ex propria auctoritate procedebant ad statuendum quidquid populo videbatur ipsis congruum. Unde non video quare etiam in praesenti id statuere non possent, cum nullibi id inveniatur reservatum a Pontifice, aut ab Ecclesia universali. Quin imo ipsa consuetudo pro lege servata illam obligationem inducere potest ; ergo ubi tale statutum est, esset servandum. Jam loquimur juxta praescriptum legis universalis.
Tertia conclusio: Praeterito anno tenetur etiam quis ad confessionem ; est communior Doctorum. Soto dist. 18. quaest. 1 art. 4. Medina de paenit. tractat. 2. quaest. 14. Navarrus in Summa cap. 27. Victoria de confessione, Vasquez art. 3. dub. 2. Contrarium tamen docet Sylvester verbo Eucharistia An. 2. part. tit. 9. cap. 9. sig. 3. Probari potest, quia non confitentes semel in anno incurrunt censuram seu excommunicationem, in qua semper manent, neque debent ab ea absolvi donec confiteantur. Ita colligit Vasquez fuisse intentionem Ecclesiae determinandi tempus praecepti confessionis, ut non expiraret obligatio confitendi, etiam elapso anno, ultra id quod etiam non confitens semel in anno peccet.
Objiciunt adversarii: Omittens Missam, horas canonicas, jejunium tempore assignato amplius non tenetur ad opus, quamvis pro tum peccet: sed hoc praeceptum est similis naturae, ergo. . Respondet Medina negando minorem et paritatem, quia illa opera ex fine praecepti determinantur ad certum tempus: eatenus enim praecipiuntur, quatenus vult Ecclesia opera fieri in cultum particularem illius diei, ut festi, audire Missam cujusque diei, ut Ecclesiastici orent pro Ecclesia, et idem de jejunio, ut in honorem venturi festi se disponant, etc. non ita in proposito.
Caeterum non video, quomodo praeceptum affirmativum possit extendi ultra tempus ab ipso praescriptum, quin sic transiret in naturam negativi. Ideo puto hanc obligationem non oriri ex natura praecepti, sed ratione censurae annexae, a qua nemo absolvitur nisi peracta confessione ; regula enim generalis est, poenam non tolli sine congrua satisfactione, quae in proposito tantum fuit completio operis. Neque convincit ulla ratio, quam alii adducunt prolongatae obligationis, instantes de voto et de restitutione, quia haec habent annexum praeceptum negativum saltem. Restitutio et votum ex affirmativo maxime obligat, quando est commoditas. Si sit de ingredienda Religione, quando homo commode potest, et acceptatur, et idoneus est Religioni, quia alias possit supervenire impedimentum distrahens. Unde rigorose satis sentiunt quidam obligationem praecepti confessionis post elapsum annum incurri singulis diebus, ut omittens toties peccet, quia sic esset negativum praeceptum, quod neque ex illo capite, neque ex forma praecepti colligitur. Nisi dicamus in particula illa saltem semel in anno, etc. subindicari negativum protrahendi confessionem extra annum, ut sensus sit per affirmativum obligari, ut semel in anno fiat; quod trahit secum negativum pro ulteriori tempore ex intentione Ecclesiae, quae indicatur per particulam saltem, etc. et sic facilis est conclusio; nec debet referri obligatio ad affirmativum, quod ultra tempus praescriptum universaliter loquendo non videtur extendi, alias transiret in negativum. Hoc ergo, vel priori modo colligitur fundamentum hujus obligationis, quamvis hoc ultimum videatur rigorosum, quia inde colligitur toties peccare mortaliter post annum elapsum, qui sic omittit confessionem data opportunitate confessoris. Haec videtur mihi intentio nostri Doctoris in littera praesenti, asserentis pro quocumque indeterminato intra annum tempore, obligare Canonem : Omnis utriusque sexus, etc. Videtur ergo supponere extra annum non se extendere affirmativum praeceptum confessionis.
Quarta conclusio : Praevidens periculum supervenientis impedimenti, pro reliquo tempore anni, tenetur praevenire illud, et confiteri oblata opportunitate. Haec videtur communis, probatur, quia praeceptum obligat determinate ad confessionem annualem ; ergo quamvis indeterminate pro quovis tempore anni, praeviso impedimento pro reliquo tempore, jam obligat pro praesanti. Eadem ratio est ac de habentibus reservata, si praeviderint defuturam commoditatem accedendi ad superiorem, tenentur ad captandam praesentem.
Dices, qui praevidet impedimentum communicandi in Paschate, non tenetur praevenire. Aliqui tenent contrarium hujus, ut Vasquez. Soto tamen, Medina et Victoria docent elapso anno non esse ejusmodi obligationem amplius communicandi, neque etiam praevenire, quia tempus statutum communionis Paschalis fuit in honorem Domini, et caenae, sed quidquid sit de hoc:
Contra, intra praescriptam quindenam communioni, si praevideatur impedimentum, tenetur quis praevenire ; ergo similiter de confessione, et universim quoad reliqua opera praecepta pro aliqua parte temporis determinati, indeterminate tamen, tenetur quis praevenire impedimentum, quod occursurum praevidet. Et idem dieendum erit de recitatione officii, quamvis id neget Canus, si impedimentum a natura, aut violentia fore sit praevisum ; secus si voluntarium, alias tamen legitimum. Rationem assignat, quia facultatem antevertendi, aut postponendi officium, censet esse favoris, non autem necessitatis. Sed eadem est ratio utrobique, et idem dicendum de auditione Missae ; hora autem recitandi officii determinata non inducit obligationem mortalem, personalem saltem, imo neque respectu communitatis, quin aliter ex causa dici possit. Tertius casus, quo quis obligatur ad confessionem, est periculum mortis, sed de hoc supra.
Quinta conclusio: Nunquam satisfit
. praecepto divino confessionis integrae, donec peccata remissa sint per directam absolutionem ipsorum. Haec est contra eos, qui dicunt dari confessionem validam informem. Probatur conclusio, quia semper manet obligatio confitendi peccati donec subjiciatur clavibus , praeceptum enim confessionis est in ordine ad absolutionem, et ex fine informationis requisitae, ut docet Tridentinum sess. 14. c. 5.
ergo donec informetur complete judex, non adimpletur. Idem docent plures de praecepto Ecclesiastico confessionis, ut
Soto dist. 18. quaest. 3. art. 3. Durandus dist, 17.quaest. 14. art. 2. Medina de paenitentia tractat. 2. quaest. 20. Navarr. in cap. 10. n. 4. Suarez 36. sect. 1. Sed non videtur mihi comprehendi praecepto Ecclesiae, quin is adimplerit jpraeceptum, quotiescumque bona fide suscepit Sacramentum, quia non praecepit confessionem. sed solum tempus adimplendi praecepti divini, ut interpretari videtur Tridentinum. Sed dici etiam potest ad hoc, quod accessorie praeceptum temporis determinat substantiam actus, quia non praecipit tempus, nisi ut in eo exercendus est actus.
Sed hoc etiam dato ad intentionem Ecclesiae sufficit, ut quis confiteatur valide. Ecclesia enim non praecipit, nisi substantiam actus, inquantum hic et nunc exigitur ad salutem ; omnis autem confessio,quae proponit materiam, circa quam exerceri potest clavium potestas, ad hoc sufficit, quamvis ulterius non sit integra ex oblivione naturali, quam bona fides supplet. Nihilominus manet obligatio confitendi ex praecepto divino recurrente memoria peccati. Unde si occurrat ipsi aliquod peccatum oblitum inculpabiliter, non putarem eum teneri ex praecepto Ecclesiae ad confessionem statim illo anno, sed alias tempore congruo, quamvis sub praecepto divino teneatur illud aliquo tempore confiteri ; ergo latius patet praeceptum divinum, quantum ad hoc.
Sed petes, utrum habens tantum peccata occulta teneatur ex praecepto Ecclesiae confiteri ? Ratio dubii superius expressa est, quia non praecipit mere occulta.
Respondetur affirmative, quia determinat exercitium actus praecepti divini sub quo cadit peccatum occultum. Confirmatur, quia Ecclesia praecipit sess. 13. cap. Tridentini accedenti cum conscientia mortalis ad celebrandum in necessitate,
et non habita copia confessoris, ut statim habita copia confessam teneatur illud confiteri ; ergo Ecclesia praesumit, et interpretatur se habere talem auctoritatem. Patet consequentia, quia neque ad occultum peccatum, neque ad externum, praeceptum limitat, utrumque comprehendens quantumlibet Celebrans habuerit contritionem de suo peccato.
Utrum habens reservata excusetur a praecepto pro tunc, quando non adest Confessarius habens auctoritatem ? vel an teneatur confiteri integre.
Quoad primum, communis Doctorum tenet, eum non excusari, si praeceptum instat, nec opportunitas recurrendi ad confessarium, qui potest in reservata: tunc enim tenetur lege, ne fructum ex peccato capiat. Quantum ad secundum punctum, dubium est, si sola illa peccata, quae non cadunt in jurisdictionem inferioris, confiteri Superiori possit, et absolvi sacramentaliter a solis reservatis, et remitti ad inferiorem quoad confessionem et absolutionem directam reliquorum. Quoad primum dubium, aliqui docent eum omittere posse peccata reservata, et confiteri reliqua, Alensis 4. p. quaest. 18. memb. 5. art. 2. ad ultimum quam probabilem tuetur Major in 4. dist. 17. quaest 5. ad ultim. Petrus de Soto lect. 10. de confessione asserens poenitentem posse sola non reservata tunc confiteri Sacerdoti inferiori, quia in ea sola habet jurisdictionem. Prima conclusio : Debet fieri confessio omnium peccatorum in eo casu ; ita communis Doctorum. D. Thomas in 4. d. 17. quaest. 3. art. 4. quaestiunc. 2. ad 4. Henricus quodl. 1. quaest. 29. et 30. Paludan. in 4. dist. 17. quaest. 5. art. 1. Joannes de Medina, Navarr. in cap. Consideret. Suarez disp 31. sect. 3. Vasquez quaest. 91. art. 3. dub. 9. citantes communem. Probatur, quia integritas confessionis est Juris divini, Trid. tess. 14. cap. 5. et tenetur Sacerdos agnoscere statum rei, ut judicet absolvendum vel ligandum ; et si posset esse judex ipsius eique providere, et injungere quod expedit, quia sententia a non suo judice lata est nulla. Ad rationem dubitandi, respondetur per accidens ex connexione ad alia peccata cadere reservata sub cognitione inferioris.
Secunda conclusio : Potest superior in aliquo casu absolvere a solis reservatis, remittendo poenitentem quoad alia ad inferiorem. Ita Cajet. v. Confess. Antoninus 3. part. tit. 14. cap. 19. Paludanus in 4. dist. 17. Petrus a Soto. Ratio hujus est, quia dicunt esse consuetudinem Ecclesiae Romanae. Haec opinio ad casum necessitatis reducenda est, ut quando necessarium esset Praelatum talem per se audire ; neque expediret committere eum aliis, neque posset omnia peccata audire ex alia urgente, gravique necessitate, neque poenitens posset exspectare, quia necessitas incumbit celebrandi aut quid simile. Idem tenet Suarez disp. 31. sect. 1.
Tertia conclusio : Extra casum necessitatis nullo modo licet. Ita Durandus dist. 17. quaest. 15. Gabriel dist. ibid, quaest. 1. art. 3. Suarez, et alii, quia poenitens tenetur ad integram confessionem, quae est Juris divini ; et confessarius ad cognitionem integrae causae, seclusa necessitate, confessio enim directe fit ad absolutionem, quam dare debet confessarius directe quoad omnia confessa, quae sub ejus jurisdictione cadunt ; neque contrarium est consuetudo Romanae Ecclesiae, nisi in absolutione tantum a censura reservata , quae absolutio non est sacramentalis. In priori casu plerique dicunt, eum teneri confiteri peccata reservata inferiori,
a quibus absolutus est ; sed hoc est falsum, quia absolutio fuit in casu legitima, et confessio formaliter integra, ideo ab omnibus fuit absolutus directe a non reservatis, indiracte a reliquis, quae tenetur solum confiteri, ut subjiciantur clavibus. Nunquam ergo incurritur obligatio confitendi denuo peccata semel legitime confessa, et directe absoluta, ex institutione hujus Sacramenti. Si tamen quis invalide sit confessus, si adeat eumdem confessorem, potest tantum repetere ea quae omisit, si is recordatur confessorum ; si alium, tenetur totum repetere.
(y) Et si dicas quod haec specificatio, etc. Objicit contra conclusionem praemissam, quod specificatio illa praecepti divini confitendi ab Ecclesia facta pro tempore ejus adimplendi intra annum, sit relaxatio, quia tenebatur statim confiteri, scilicet ex praecepto confessionis divino, habita copia confessoris ; nunc vero non ita usque ad Quadragesimam saltem. Hic non limitat obligationem praecepti Ecclesiastici ad Quadragesimam, sed tangit consuetudinem, secundum quam adimpletur, vel certe terminum illius temporis in quo obligat, numerando annum de Paschate in Pascha.
Respondet utrumque esse dubium, et tangit opiniones supra examinatas : An, scilicet praeceptum divinum poenitendi et confessionis obliget determinate statim post peccatum commissum, et habita opportunitate confessoris, ut dicunt aliqui cum Alensi; vel certe obliget tantum pro aliquo tempore indeterminato ante mortem, ut sentit D. Thomas. Sententiam utramque dubiam dicit ; sed hanc esse mitiorem, quia poenalia non sunt amplianda, neque onera aggravanda. De hoc alias dictum est. Dicit praeterea peccantem obligari ex praecepto negativo, ne habeat noluntatem confitendi ; illa enim esset impoenitentia positiva contra praeceptum negativum.
(z) Ad argumenta, etc. Ad primum, patet ex littera et alias dictis.
(a) Ad auctoritatem Augustini et Cassiodori, etc. Respondet ad secundum. Dicit contritioni annexum esse votum confitendi, nec deleri peccatum sine proposito confessionis, et quod votum confitendi judicatur pro confessione futura, requiri tamen confessionem futuram, sine qua non ponitur integra poena debita peccato, nempe experiri coram judice, et erubescentia, et satisfactio debita Ecclesiae; et si mutat propositum, seu voluntatem confitendi recidivat, et contemnit debitum. Hic expresse docet requiri votum explicitum Sacramenti seu confessionis ; de qua re est controversia inter Doctores, quam huc reinisimus cum Doctore.
Requiri enim votum confessionis ad remissionem peccati est doctrina Tridentini sess. 14. cap. 4. sess. 6. cap. 14. An debeat esse explicitum, an vero sufficiat virtuale, dubium est. Communiter affirmatur sufficere virtuale ; ita Vasquez 3. part. quaest. 84. art. 5. dubio unico, citans Richardum in dist. 17. art. 2. quaest. 1. Adrian. in 4. quaest. 1.- Gabrielem dist. 17. quaest. 1. art. 1. not. 2. Majorem dist. 14. quaest. 1. Idem docet Soto in 4. dist. 14. quaest. 1. art. 5. Haec sententia non aliter fundatur. quam supponendo quod separari possit tale propositum a contritione perfecta, vel per oblivionem, vel per ignorantiam ex defectu instructionis necessariae de hoc Sacramento ; hoc autem virtuale votum duobus modis explicari solet. Primo modo, ut non sit actus aliquis elicitus distinctus ab ipsa contritione. Secundo modo, ut sit in genere propositum servandi praecepta, sub quibus comprehenditur obligatio confessionis faciendae.
Conclusio prima : Ad remissionem peccati requiritur votum explicitum distinctum ab ipsa contritione. Haec est nostri Doctoris hic : Dico, inquit, quod illa contritio habet propositum, seu promissionem confessionis secuturae, et sic non deletur peccatum sine proposito confitendi, etc. quod probat auctoritate Cassiodori. Eamdem tenet Canus part. 5. reieci. de paenitentia post. 3. conclusionem. Supponit Joannes de Medina C. de confessione, Durandus, et Paludanus in. dist. 17. Ille quaest. 2. hic quaest. 1. Est etiam D. Bonaventurae in 1. part. ejusdem dist. art. 1. quaest. 4. ubi asserit repugnare aliquem justificari sine voto confessionis; loquitur autem de explicito, sic explicans plures auctoritates Sanctorum, qui docent non posse quempiam justificari sine confessione. Est eadem sententia Alensis 4. part. quaest. 8. membr. 2. art. 1. et videtur omnium antiquorum, etiam D. Thomae 3. p. quaest. 86. art. 6. et Magistri in 4. dist. 17. c. 2. et illa distinctio voti virtualis et formalis est magis celebrata a modernis, quam ab antiquis, licet pro ea citetur Richardus. Probatur ex Augustino et Cassiodoro super illud Psalmi 21. Dixi confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit, nondum pronuntiat ore. Si autem Deum aut in corde, quia ipsum dicere quoddam pronuntiare est; votum enim pro opere reputatur, etc. Prima hujus auctoritatis sunt Cassiodori usque ad illud dimiserit; reliquum est Augustini. Votum confessionis vocat ille promissionem; nomine voti intelligitur voluntas, seu desiderium confitendi, nam sic opponitur votum operi, seu voluntas facto in Jure saepissime quoad meritum aut demeritum. Patet ex dist. 1. de paenitentio, quaest. 3. ubi praefatus textus ponitur cap. 5. et alii subjiciuntur, quibus voluntas pro facto reputatur quoad paenam. Unde infra cap. 8. Quem paenitet, quod desumptum ex libro de vera et falsa paenitentia, cap. 10. Fit tamen dignus venia ex Sacerdotis desiderio, qui socio confitetur turpitudinem criminis, etc. Loquitur de confessione laica; desiderium autem Sacerdotis est votum explicitum confitendi, quod repetitur infra dist. 5. cap. 1. Qui vult. Huc spectat propositio damnata in Concilio Complutensi contra Petrum Oxomensem, Doctorem Salamantinum, quae talis est . Peccata mortalia quantum ad culpam et paenam alterius saeculi delentur per solam contritionem cordis sine ordine ad claves, etc.
Secundo probatur idem clarius ex Tridentino sess. 6. cap. 14. unde docendum est, inquit, Christiani hominis paenitentiam post lapsum, multo aliam esse a baptismali,eaque contineri non modo cessationem a peccatis, et eorum detestationem, aut cor contritum et humiliatum, verum etiam eorumdem sacramentalem confessionem, saltem in voto, et suo tempore faciendam, etc. Ergo votum Sacramenti suscipiendi est aliud a detestatione peccati, et requiritur ad paenitentiam hominis Christiani, et can. 29. damnat asserentes lapsum post Baptismum sine Sacramento paenitentiae resurgere posse, etc. Intelligit autem Sacramentum in re aut in voto, sess. vero 14. cap. 4. in principio, dicit contritionem in genere ita in homine baptizato praeparare ad remissionem peccati, si cum fiducia divinae misericordiae et voto praestandi reliqua conjuncta sit, etc. Sed certum est ad nihil magis obligari, quam ad confessionem et Sacramentum, ergo votum ejus requiritur ; et sicut fiducia divinae misericordiae est alia voluntas distincta ab actu detestationis peccati, utpote actus spei, ita etiam et votum Sacramenti requisitum. Deinde infra docens contritionem perfectam reconciliare Deo antequam Sacramentum actu suscipiatur : Ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine Sacramenti voto, quod in ipsa includitur, non esse adscribendam; ergo tale votum aliud est a contritione.
Dices intelligi tantum implicitum, quia loquitur de Sacramenti voto, quod in ipsa contritione includitur ; non includitur autem nisi virtualiter. Ita Vasquez interpretatur. Sed illa interpretatio est extra Concilii mentem, ut patet ex initio capitis, et sess. 6. cap. 14. in quibus exigit votum tanquam aliquid distinctum, nam illa particula in ipsa includitur non est intelligenda nisi moraliter, tanquam circumstantia bonificans actum, ad hoc ut sit sufficiens dispositio acceptata a Deo ad remissionem peccati, quod ipsi convenit moraliter, quatenus perfecte circumstantionata est, non physice ; sicut ergo recte dicuntur circumstantiae includi in actu morali, ita votum confessionis in contritione. Deinde simili forma verborum statuens loco proxime citato differentiam inter baptismalem et patientiam hominis Christiani ( loquitur autem de virtute), dicit in hac contineri cessationem a peccatis praeteritis, eorum detestationem, sacramentalem confessionem saltem in voto, absolutionem et satisfactionem, etc. qui actus diversi sunt, et tanquam diversificantes hanc ab illa numerantur, licet contineri dicantur in poenitentia, quod perinde est ac includi.
Tertio, inprobando eamdem solutionem, probatur conclusio principalis. Si sufficeret votum virtuale, quod est ipsa contritio ; ergo male exigeretur votum Sacramenti, tanquam necessarium ad remissionem peccati. Probatur consequentia, quia nihil facit ad remissionem peccati, quod non facit ad perfectionem actus formalem: est enim meritum de congruo acceptatum, et sub hac ratione praecise disponit ; ergo quod non facit ad meritum non facit ad remissionem; ad meritum autem facit bonitas tantum, quae desumitur ab objecto, fine et circumstantiis, quibus perficitur actus formaliter ; sed nihil virtuale inclusum in causa facit ad perfectionem ejus, sicut neque ad entitatem ; perfectio enim sequitur entitatem. Dixi in causa, ne mihi instetur de merito relato virtualiter per charitatem, aut de intentione remanente in electione, quia in his actus elicitus formalis et imperans praecessit tam meritum quam electionem, ex cujus motivo eliciantur, et in quibus manet deinceps tanquam in effectu, qui ab ipso dependent, non quatenus nunc est, cum desierit, sed quatenus praecessit determinans voluntatem ad ipsos eiiciendos effectus ; ergo sicut inclusum virtualiter in causa non communicat causae entitatem, ita neque perfectionem quatenus in ipso includitur virtualiter tantum; ideo enim includit, quia talis formaliter est causa in sua entitate, alias diceremus in Deo perfectionem importare, quod includat creaturas virtualiter.
Dices ergo quod contritio includit votum quatenus homo obligatur praecepto confessionis etiam contritus.
Contra, homo contritus obligatur praecepto Eucharistiae, sed hoc non obstante, non dicitur necessarium esse votum Eucharistiae ad remissionem peccati per contritionem, neque a Conciliis, neque a Patribus: ergo votum Sacramenti requisitum hic ad. remissionem peccati non est sola obligatio suscipiendi Sacramenti, quia haec est effectus legis, votum autem spectat ad dispositionem et voluntatem nostram.
Dices exprimi votum Sacramenti Poenitentiae, et non Eucharistiae, quia Sacramentum Poenitentiae, est institutum remedium peccati, non ita Eucharistia.
Contra, ex efficacia contritionis, si remittatur peccatum sine ullo ordine ad Sacramentum, nisi solius obligationis praecepti, sequitur praecise quod non magis Poenitentia in voto quam Eucharistia, aut observatio legis exigitur, cum eadem sit obligatio ; et sic omnia, quae definiunt Patres de necessitate Sacramenti in re, aut voto, facile elidi possunt, ne concedatur Sacramentum habere in se necessitatem medii Praeterea, obligatio suscipiendi Sacramenti non oritur ratione contritionis, sed peccati, et supponitur ad contritionem pro omni tempore, quo quis est in peccato, a quo non absolvit contritio, sive habeat explicitam, sive implicitam voluntatem ejus ajimplemdae, quin etiam manet cum contraria voluntate, ergo talis obligatio inaniter reducitur ad contritionem tanquam in ea inclusam, vel ipsi annexam, ex sua perfectione; ergo votum Sacramenti est aliud a dicta obligatione.
Si dicas contritionem, sicut est perfecta conversio in Deum, sic etiam esse votum implicitum observandae hujus obligationis: hoc jam impugnatum est, quia sic etiam se habet ad obligationem Eucharistiae, et quamvis aliam, neque aliter ad poenitentiam sub hac ratione reducitur; in voto tamen illorum non dicitur remittere peccatum, ergo aliquid speciale dicit tale votum respectu Poenitentiae Sacramenti praeter jam dicta. Accedit quod talo votum explicetur per desiderium explicitum sacerdotis, quod computatur a Deo ipso opere, ut patet supra. Confirmatur, si aliquis conteratur de peccatis praeteritis confessis, quae reipsa fuerunt remissa, nulla est in eo obligatio ad Sacramentum confessionis, cum eadem peccata bona fide subjecerit clavibus, et ponamus in Sacramento deleta: ergo falsum est contritionem includere votum implicitum confessionis ex natura actus, ut jam ab adversariis explicatur, quia neque sic inducit obligationem semper,neque voluntatem confitendi etiam cognito Sacramento: ergo neque ipsa in se est virtualis causa , quia causa virtualis naturalis reducitur in actum secundum positis requisitis: quod dicendum esset de contritione, si in se esset voluntas virtualis confitendi, nihil enim aliud requireret, quam praecognitionem Sacramenti ad concipiendum votum et opportunitatem confessarii; ergo praecise eatenus nunc est virtualis causa Poenitentiae, quatenus inducit affectum observandae legis, et excludit transgressionem contra quodcumque praeceptum, quam nequit compati, ergo sub hac ratione non magis remittit peccatum in voto Poenitentiae quam cujusque alterius rei praeceptae, ut Eucharistiae, cum aeque indifferenter fertur in omnem transgressionem sub ratione generali offensae; ergo, etc. Contritio itaque subordinatur Sacramento quoad effectum remissionis per aliquid distinctum a se, et obligatione confitendi, et illud est votum quod intendunt Patres. Sicut enim remissio peccati fit juxta legem praescriptam in ordine ad satisfactionem integram et vindicationem quam Deus voluit fieri, cujus pars est confessio et absolutio sacerdotis, ideo requirit, ut haec adsint in voto contritioni per modum circumstantiae, manente ulterius obligatione confessionis in opere. Ex hoc argumento patet quaestionem esse de contritione, ut remittit peccatum non confessum, quod alias bona fide non est subjectum clavibus, non de eadem, quatenus est de confessis.
Secunda conclusio : In casu ignorantiae, quando est defectus instructionis qui contingere potest, sufficit votum confusum Sacramenti, neque requiritur voluntas distincta. Haec conclusio videtur congrua divinae misericordiae et infirmitati nostrae, neque alioquin casus est impossibilis, sed qui frequenter accidere possit in iis qui minus instructi sunt. Votum hoc explico per hoc, quod habeat voluntatem adhibendi media necessaria , vel quae ordinata sunt in remedium peccati, quamvis in specie tale esse ignoret.
Probatur conclusio, quia tale propositum sufficit ut vere remittatur peccatum in ordine ad claves ; ergo aliud non requiritur. Probatur consequentia, quia alias facienti quod in se est ex fide et gratia Deus deesset ; hic autem aliud praestare nequit ex impedimento, quamvis habeat bonam voluntatem et perfectum dolorem. Deinde, ideo hac ratione voluntas Sacramenti pro opere reputatur juxta praemissa, ut in casu sufficienter provisum esset saluti. quae ratio currit in proposito, atque idem dicendum de ipsa contritione,quam Deus efficacem esse voluit in defectu Sacramenti, ut in casu remedium salutis non subtraheretur.
Tertia conclusio : Remissio peccati est per ipsam contritionem, ut hac circumstantia voti Sacramentalis affecta est, sine qua non remittit peccatum, neque est perfecta contritio. Probari videtur conclusio quoad primam partem ex Tridentino sess 14. cap. 4. Docet praeterea, etsi contritionem hanc aliquando perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, etc. ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam, etc. reconciliat ergo contritio, sed non sine Sacramenti voto, quod non per modum causae requiritur; ergo per modum circumstantiae. Probatur minor, quia votum Sacramenti non operatur nisi in virtute ipsius Sacramenti, hoc, est, quatenus in eo applicatur Sacramentum ipsum ad effectum ; sed nulla est efficacia Sacramenti nisi applicetur sensibiliter, quia est signum sensibile practicum. Deinde, nihil causat Sacramentum nisi ex opere operato ; remissio autem peccati per contritionem cum voto Sacramenti non est ex opere operato, Sacramentum per modum sententiae et judicii tantum remittit, non ita contingit per contritionem. Probari etiam potest conclusio ex omnibus locis, ex quibus remissio peccatorum tribuitur poenitentiae et charitati, de quibus supra. Et probatur amplius, quia hoc votum annexum est attritioni, et non remittit peccatum. Secunda pars conclusionis probatur,quod contritio non sit perfecta sine voto Sacramenti. Contritio est perfecta detestatio peccati, et voluntas efficax, qua destruitur ; ergo non potest abstrahere a mediis ordinatis a Deo ad ejus destructionem, nam velle destruere peccatum aliter, quam per media ordinata (quibus applicata est misericordia, et acceptatio divina, qua liberaliter et non ex debito remittitur) esset praesumptio. Ex his patet etiam quomodo intelligendum sit, quod Sacramentum in voto remittat peccatum qui est modus consuetus loquendi scholae, qui non abhorret a Tridentino sess. 6. cap. 4. et sess. 1. can. 4. in quibus asserit ad salutem necessarium esse Sacramentum in re aut voto ejus, intendit enim primam conclusionem, nempe sine voto et subordinatione ad Sacramentum nemini contingere salutem.
Dices : Ipsa contritio est tale medium.
Contra, hoc jam impugnatum est con-
clusione prima, quia sine ordine ad claves non remitit peccatura: hic autem ordo est ipsum votum Sacramenti. Sed demus etiam hoc ipsum, et probatur adhuc intentum. Ille non dicitur intendere efficaciter finem, qui non procedit per media efficacia sibi nota et certa, sed nemini potest esse certum si habeat veram contritionem, efficacia autem Sacramenti est certa fide divina ; ergo non est censendus perfecte detestari peccatum, hoc est, efficaciter, et super omnia, nisi habeat voluntatem applicandi Sacramentum ; quis enim prudenter et efficaciter dicitur in finem intendere, qui relictis certis mediis alia ignota assumit, de quibus adeo incertus est, ut nesciat si ea applicuerit si non applicuerit ? Adde ex necessitate satisfactionis praescriptae et completae exigi votum seu affectum Sacramenti.
Dices, contritio in lege naturae haberi , potuit sine tali voluntate ; ergo et nunc.
Respondetur negando consequentiam, quia nunc ordinata sunt media sensiblia et certa, ad quae homo ex cura etiam suae salutis necessaria tenetur, et quibus subordinatur contritio. Deinde, contritio non habet efficaciam remissionis peccati, ut quidam sentiunt, physice ex natura rei, sed tantum moraliter, ut dispositio necessitans tantum, inquantum acceptatur) Deus autem non acceptat eam de facto institutis aliis remediis, quibus applicatus est valor meritorum Christi, nisi cum subordinatione ad illa per votum et propositum, ut Canones definiunt.
Ex hoc facilis est responsio ad ea, quae objici possunt pro sententia adversariorum ex perfectione et efficacia contritionis, quia non debemus eludere Canones et regulas certas fidei torquere ad improprietatem sermonis, nisi ubi aliae cogunt linutandas ad ejusmodi sensum ; nihil tale in proposito occurrit, quia et ex natura rei supposita institutione Sacramentorum, et ex ordinatione divina probatum est circumstantiam voti Sacramentalis annexam esse de facto contritioni perfectae.
Quid dicendum de aliis votis seu propositis, ut observandi legem, satisfaciendi pro peccatis, requirunturne expliciti actus, et a caeteris distincti? Utrumque necessarium esse affirmat Sotus, quia in altero ponit, ut visum est, votum Sacramenti. Alterum vero etiam necessitate remissionis exigit, cum quo sentiunt alii, et ante eos fuit opinio Alensis 4. part, quaest, 17. memb. 1. art. 3. Oppositum tenet noster Vega in Tridenl. lib. 13. et Suarez citatus quaest, praecedenti, Navarrus requirit virtuale. Si loquamur de satisfactione sive hic, sive in Purgatorio, sufficienter ad eam determinatur voluntas per actum virtutis poenitentiae, quia vult in se punire peccatum poena lege statuta, superflueret aliud ; ergo, etc. Si loquamur de satisfactione poenitentiali injungenda a Sacerdote, si non teneatur poenitens eam acceptare (ut quidam docent, et infra videbitur) neque etiam propositum virtuale ejus requiritur. Tenendo vero sententiam communem, dicendum est votum Sacramenti sufficienter determinare ad satisfactionem, et reliqua praestanda, sine quibus consistere nequit, saltem quoad usum licitum. Quantum ad illud propositum legem et praecepta in specie, non requiritur talis, neque ex necessitate contritionis, neque ex necessitate Sacramenti quae limitantur ad praecepta, quae in reipsa transgressus est poenitens, sicut ad peccata contra haec commissa ; quantu m autem ad observantiam legis in genere sufficienter includitur in proposito emendationis qua offensa Dei vitanda proponitur, neque aliud videtur requiri. (b) Ad primam rationem dico, etc.
Docet hoc praeceptum, et reliquas caeremonias religiosas institutas a Deo reduci ad praecepta Decalogi, et esse Juris positivi, et non legis naturae, ut bene deducit; hoc est dicere, quantum ad rationem ex objecto et motivo reduci ad legem naturae late sumptam, prout haec lex comprehendit id, quod consonum est principiis primis practicis aut conclusionibus per se sequentibus ; quantum vero ad materiam institutam hic et nunc, esse praeceptum mere positivum, quia connexio aut limitatio cultus ad talem materiam est ex institutione, et praecepti positivo, ex quo patet facilis resolutio eorum, de quibus concertant moderni: An hoc praeceptum sit naturale, aut quomodo reducatur ad Decalogum? Supposito autem praecepto, jam confessio in re aut voto habet aliam necessitatem, nempe medii ad salutem, et sic cadit sub praecepto naturali salutis propriae procurandae, quae sine hoc medio sive in re, sive in voto (juxta varias opiniones) non attingitur regulariter, imo nunquam ab habente conscientiam peccati mortalis ; excipiuntur enim soli casus, in quibus quis bona fide per charitatem, martyrium, Sacramenta cum oblivione sui peccati justificatur.