IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Confessionem per interpretem non cadere sub praeceptum, quia istud forum est secretum ; favet Trident. sess. 14. cap. 5. Ita Cajet. v. Confessio. Sotus dist. 18. quaest. 2. art. 6. Navarr. cap. 21. n. 36. Quos sequitur et citat Vasq. 3. part. quaest. 91. art. 4. dub. 3. Doctor tamen videtur admittere praeceptum confitendi per interpretem obligare, quando non timetur revelatio confessionis ; in quo convenit cum D. Thom. hic quaest. 3. art. 4. ad penult. Docet non valere confessionem absenti per scriptum factam, et Clem. VIII. an. 1602. oppositum damnavit, ut falsum, scandalosum, temerarium, sed ante hujusmodi decretum, illud multi tenuerunt. De quo Vasq. supr. dub. 2. Suar. 4. tom. dist. 19. sect. 3. et disp 21. sect. 4. modo etiam multi tenent, agonizantem qui petiit vocari confessarium, ab eo posse absolvi, licet nihil ei confiteri possit, cum accedit, ex Araus. I. cap. 12. habetur 26. quaest. 6. c. Qui recedit. et Garthag. IV. cap. 76. Leo epist. 89. August. lib. 50. hom. 41. et de adult. conjug, cap. ult. Extant etiam authentica testimonia lllustriss. D. D. Card. Bellarmini, et Archiepiscopi nostri Armachani; quod Clemens VIII. declaravit se suo decreto non voluisse hunc casum comprehendi.
Ad (g) aliud dicitur, quod talis debet confiteri per interpretem, vel per aliqua alia signa a verbis, quae possunt esse nota sacerdoti. Secundum est bene concedendum, si aliqua talia signa sint communia confitenti muto, vel barbaro, et sacerdoti.
Sed primum non videtur necessarium, quia forum istud ex natura sua est secretissimum ; ergo non tenetur aliquis ad istud forum ut aliquo modo publicum; sed licet interpres velit celare, et teneatur celare, sicut sacerdos, tamen si velit malignari, ipse et sacerdos possunt esse testes contra accusatum, et ita ex natura hujusmodi accusationis haec accusatio potest venire in publicum, et ita non est poenitentialis.
Ex hoc patet, quod pluribus sacerdotibus simul non est confitendum necessario,ut melius judicent; quod si fiat, non est Sacramentalis confessio. Maxime autem videtur, quod non sit confitendum per interpretem, quando timetur ipsum non esse secretarium idoneum: et si in tali casu iste habet impossibilitatem confitendi homini idoneo, confiteatur Deo cum proposito confitendi homini opportunitate oblata.
Ad (d) aliud videtur quandoque confessio facienda per scriptum, ut legitur de Thoma Episcopo Cantuariensi, qui misit ad curiam pro absolutione. Sed hoc videtur esse contra rationem confessionis, quia omnis scriptura ex sui natura nata est esse publica ; quantumcumque enim aliquis conservet secrete apud se scriptum,tamen ex quo mittit illud, vel propter nuntium, vel propter illum ad quem mittitur, potest publicari, et semper ex sui natura est patulum cuicumque legenti, loquens quod ibi continetur.
Quilibet ergo scribens aliquid, facit in hoc quod est contra naturam signi idonei in confessione, et in ista scriptura tollitur verecundia, quae est poena magna in confessione, et hoc nisi confitens sit praesens, quando per scriptum confitetur: et ideo quod dicitur 30. quaest. 5. Qualis debeat, quod quis potest confiteri per scripturam, Joannes exponit, quando confitens est praesens, quia absens non potest licite: igitur absens expectet praesentiam cum proposito confitendi, ea habita.
Ad (e) aliud dico, quod simpliciter innocens a mortali et veniali, tenetur simpliciter non confiteri. Unde si Beata Virgo fuisset confessa Petro post ascensionem, peccasset confitendo. Sed si est tantum innocens a mortali, potest confiteri venialia, et potest non confiteri, ut dijtum est tertio articul. sig. De qua. Nec est incredibile multos esse in Ecclesia, qui per annum vivant sine mortali, imo per Dei gratiam multi multo majori tempore sine peccato mortali se custodiunt, et multa opera perfectionis exercent, de quorum meritis thesaurus Ecclesiae congregatur.