CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Pro resolutione primae quaestionis explicat tres acceptiones geniti. Significat enim primo et proprie productum per generationem. Secundo, extensive communicatum. Tertio, quomodocumque productum. Explicat etiam, occasione ly in, triplicem privationem. Prima est respectu subjecti apti secundum omnes circumstantias. Secunda est subjecti absolute apti secundum se, sed non quoad aliquam circumstantiam, ut caecitas in catulo ante nonum diem. Tertia est subjecti apti non secundum speciem, sed secundum genus, ut caecitas in talpa, irrationale in bove. Explicat deinde negationem duplicem. Altera est extra genus, ut non ens ; alia intra genus, et non differt a privatione secundum genus. His positis, resolvit ingenitum secundum usum Sanctorum esse negationem vel privationem secundum genus geniti tertio modo sumpti, quod idem est ac introductum, et boc sensu est proprietas Patris.
Quantum ad primum (a) dico quod omnis dictio composita ex aliquo multiplici et particula privativa, est dupliciter multiplex; tum ex multiplicitate affirmationis oppositae ; tum ex multiplicitate privationis, sicut patet per Philosophum 5. Metaph. cap. de Potentia, ubi impotentiam distinguit secundum multiplicitatem potentiae, et praeter hoc secundum multiplicitatem privationis, quae ponitur cap. de Privatione, eodem 5. et ita hoc nomen ingenitum est multiplex, et multiplicitate ejus, quod est genitum, et multiplicitate particulae privativae.
Quantum ad primum (b) genitum dicitur proprie productum per generationem, ut primus terminus ; extendendo autem genitum, dicitur genitum communicatum per generationem, quod est terminus formais generationis, sicut dicit Hilarius quod nihil nisi natum habet Filius. Tertio modo extenditur genitum ad productum sive ad praeexigens generationem, licet ipsum in se non sit terminus generationis, nec primus, nec formalis. Privatio (c) etiam licet multipliciter possit distingui, in privationem proprie dictam, puta, quando aliquid caret eo quod natum est habere, et quando, et ut oportet, etc. et in privationem communiter dictam, scilicet quando aliquid caret illo quod natum est habere, non tamen secundum conditiones praedictas, et adhuc communius quando caret illo quod ipsum natum est habere, non secundum se, sed secundum genus. Sicut talpa dicitur caeca, quia visio qua privatur per caecitatem, non repugnat animali secundum genus, licet repugnet talpae secundum se. Et isto modo, tanto generalius aliquid diceretur privatum, quanto habitus cujus est privatio, natus est competere communiori convenienti ipsi privato, puta communius diceretur privatum aliquid, quod non haberet illud quod natum est sibi competere secundum rationem corporis, quam cui natum esset competere secundum rationem corporis animati; et adhuc communius, quod natum esset habere secundum rationem substantiae quam quod natum esset habere secundum rationem corporis ; et communissime, si natum esset habere illud secundum rationem entis. Exemplum primi, si lapis dicitur esse inanimatus et privari anima, hoc est, quia convenit sibi secundum rationem corporis,
cujus animatum est differentia. Exemplum secundi, sicut Angelus dicitur incorporeus. Exemplum tertii, sicut omnis creatura dicitur imperfecta, non quia nata sit habere omnem perfectionem in suo genere, sed quia habere omnem perfectionem non repugnat enti, quia uni soli enti convenit esse simpliciter perfectum.
Negatio etiam (d) distinguitur per negationem extra genus, quae contradicit affirmationi simpliciter ; et ista vera est de quolibet, de quo falsa est affirmatio, sive de ente sive de non ente. Alia est negatio in genere, et ista praesupponit naturam generis de qua dicatur, et ista potest intelligi multipliciter, secundum multiplex genus communius et minus commune.
Ad propositum (e) igitur loquendo de multiplicitate importata per hanc particulam in, licet fiat altercatio, utrum importet negationem in genere, vel privationem, tamen videtur quod idem sit in proposito, accipiendo negationem secundum genus communissime, si natum est habere illud, et privationem secundum genus communissime, quia negatio in apto nato est privatio secundum Philosophum 4. Metaph. ita quod nihil addit privatio ultra negationem, nisi quod requirit naturam aptam in qua sit ; igitur negatio in genere, quocumque modo accipiatur genus, cum sit in apto nato aliquo modo, licet non secundum se apto, ipsa erit privatio aliquo modo secundum genus, licet non proprie in tali secundum quod tale. Et si objicias contra hoc (f), quia nulla est privatio in divinis, quia privatum est imperfectum :
Respondeo, quod hoc concludit de privatione secundum rationem propriam subjecti privati. Si enim ipsum carens aliquo, natum esset secundum se habere illud, imperfectum esset ; sed si natum sit secundum rationem generis, non autem secundum se habere illud, non esset imperfectum, licet careret ipso. Quod autem hoc modo multae privationes accipiantur in creaturis, patet non solum per illud Philosophi de talpa, sed etiam per communem divisionem communis in habitum et privationem, sicut animal in rationale et in irrationale. Irrationale quidem dicit privationem in bove, non ejus quod natum est haberi in bove secundum speciem, sed ejus quod natum est haberi in eo, secundum quod est animal. Genus quidem quasi commune habitui et privationi, est illud cui convenit aptitudo ad utrumque.
In proposito autem extendendo illud quod est genus, sive intelligamus pro privatione sive negatione secundum genus, (per quae ambo idem intelligo) possumus accipere quasi genus hic quod est commune ad tres personas ut persona sive subsistens ; et tunc dicamus Patrem privari aliquo secundum genus, vel quod in Patre dicatur negatio aliqua secundum genus alicujus quod natum est competere, non tantum enti, sed supposito, quod est commune Patri et Filio, et tunc hoc nomen ingenitum (g) poterit ad propositum quadrupliciter accipi. Uno modo propriissime prout significat carentiam propriam ejus, quod importatur per hoc nomem genitum, ut scilicet primi producti per generationem, et hoc modo non est in divinis, quia ibi nihil caret eo quod sibi natum est inesse. Secundo modo prout significat communiter carentiam ejus, quod significatur proprie per genitum, et tunc connotat subsistens sive personam, et significat carentiam geniti proprie sumpti, et hoc modo videtur competere de virtute sermonis, Patri et Spiritui sancto, quorum uterque est subsistens et non est genitus: non sic convenit essentiae, quia ipsa, licet sit ens et non genita, non tamen est per se subsistens et persona. Tertio modo, ut dicit carentiam secundum genus, et hoc geniti secundo modo sumpti, scilicet pro communicato per generationem, et hoc modo essentia non dicitur ingenerabilis, removendo aptitudinem ad communicationem ; sed ut in Patre potest dici non communicata, et ita ingenita, si hoc modo sumatur ingenitum. Quarto modo significat carentiam secundum genus geniti communissime sumpti, et tunc idem est ingenitum, quod subsistens non productum, et hoc modo accipitur a Sanctis, ita quod idem est ingenitum in divinis quod improductum proprie dictum. Quod patet per Augustinum 15. de Trinit. cap. 26. Pater enim solus non est ab alio, ideo solus appellatur ingenitus, et idem vult ad Orosium secundo. Dico igitur, quod ingenitum secundum usum Sanctorum, prout scilicet significat negationem geniti communissime sumpti, scilicet producti, connotando subsistens in natura divina, sic convenit soli Patri, sicut patet per auctoritatem Augustini jam praeallegatam.