IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Ad aliud dicitur, quod talis debeat, etc. Resolvit quid dicendum sit de muto, aut externo, quem nequit confessarius intelligere, an is teneatur confiteri per interpretem, et aliter per signa. Hi casus comprehenduntur argumento tertio et quarto ad oppositum pro parte negativa conclusionis.
Respondet posse fieri confessionem per signa, si aliqua sint communia poenitenti et sacerdoti. Resolutio non solum vera est de poenitente muto, sed etiam barbaro, id est, peregrino, modo non adsit aliquis interpres, quia in eo casu, quando non suppetit alius modus confitendi, debet absolvi ; signa autem communia esse possunt tam muto, quam etiam barbaro, lacrymae, genuflexio, suspiria, tunsio pectoris, et hujusmodi naturalia et certa. Quod autem Doctor dicat moefo signa aliqua sint communia, etc. intelligit iis esse utendum maxime quoad mutos respective, ad specificam et determinatam peccatorum confessionem, quia qui muti sunt a nativitate, et habent usum rationis, specialissime habent assistentiam in hoc quoad familiares et consuetos, ut perinde per signa conceptus manifestent quoscumque: sicut alii per verba. Plurima hujus rei exempla habemus in Hibernia, ubi plerumque casus iste contingit de mutis a nativitate, qui et doctrinam Christianam per signa discunt et frequentant Sacramenta cum maximo fervore et prudentia,
et quidquid ad directionem conscientiae spectat, optime callent et expedite familiaribus et domesticis suos conceptus significant.
Quin etiam audivi a quodam Patre nostro, viro valde erudito et probo (qui magnos fructus in illa vinea per Dei gratiam congessit, et etiamnum in iisdem laboribus desudat), in Conacia se novisse virum illustrem, qui mutus a nativitate saepissime ei confessus sit, interprete suo fratre, et cum maxima claritate conscientiam aperiebat, et sacram communionem cum omni fervore sumebat ; sed iste praeterea habuit assistentiam specialem, qua sacerdotem nunquam visum, licet vestitu simulato et saeculari, ut ibi moris est ob pericula, accedentem statim ex vultu cognoscat primo intuitu, licet nullus alius eum sciat esse sacerdotem, fratrem suum, et alios statim admonet, ipse genuflexus recipit ejus benedictionem et curam gerit, ita ut nullis famulis domesticis permittat ei inservire, sed omnia obsequia ipse, et in mensa, et in cubiculo, et ad altare solus in persona obeat, assistente tantum ad Missam suo fratre viro illustri, qui respondeat ad Missam, ille autem omnia ministeria perficit, et post mediam noctem altare, et paramenta omnia praeter calicem et corporale, componit. Deinde accito fratre suo ante Missam per signa confitetur, et opposita particula sub Missa communicat.
In aliis familiis etiam illustribus in eodem regno hujusmodi exempla eliamnum hodie cernuntur. Quod dixerim magis ad commotionem parentum, ut si quos edant filios, aut filias mutas, curam eorum gerant in iis, quae Dei sunt, quos ipse Deus alia via dociles facit, et idoneos ad salutem, quando organum auditus vel subtrahit, vel causa naturali permittit impediri, unde deveniant muti,quia verba addiscere nequeunt, sed praestant per signa quod voci deest. Ad haec exempla alludit Doctor, frequentia sunt in Hibernia, quando dicit mutum debere confiteri, si habeat signa communia sibi et sacerdoti, et idem de barbaro, et hoc secluso interprete, quando Sacerdos capit illa signa.
Sed quid si interpres necessarius sit, ut confessio in particulari fiat? Respondet eum non teneri per interpretem confiteri, maxime quando timetur ipsum non esse idoneum, aut secretum. Non negat autem eum posse confiteri, si velit, sed negat eum obligatum coniiteri per interpretem. Quod tenet Tridentinum sess. 14. cap. 5. ubi negat Christum praecepisse confessionem publice faciendam, aut Ecclesiam, neque consulte praecipi posse peccata secreta confitenda publice. Admittit tamen aliquando fieri posse, ut patet ex illa restrictiva clausula, qua dicit non esse confitendum per interpretem, quando timetur non fore idoneum secretarium. Eodem modo dicit non esse obligationem confitendi pluribus Sacerdotibus simul, quia illa confessio non est secreta ex natura actus, quod requiritur ad confessionem Sacra mentalem. Non esse autem obligationem divini aut humani Juris ad confitendum peccatum secretum publice, satis declarat Tridentinum loco citato. Quid ergo?
Respondet confitendum esse peccatum Deo cum voto confessionis Sacerdoti data opportunitate ; hoc dicit quantum ad impletionem praecepti divini et humani confessionis, quod non obligat ad confitendum pluribus ; agit enim Doctor de eo quod praecise oritur ex obligatione praecepti.
Dicerem tamen juxta primam viam, et prout mox declarabitur in casu sequenti in his circumstantiis, quando non adest interpres, vel si adsit, non est idoneus ad secretum Sacramenti, eam tum confiteri debere per nutus et signa, et absolvi pos-, se, et talem confessionem idoneam esse, et integram formaliter, prout praesens casus et circumstantiae ferunt ; sufficit autem ad legitimam confessionem, et absolutionem Sacramentalem integritas confessionis, quae compatitur cum praesenti statu poenitentia, quae aliter fieri nequit. Unde si ex confessione integra peccatorum timeatur, ut supra diximus, ex parte ipsius Sacerdotis periculum aut damnum poenitenti, non obligat confessio integra quoad illud peccatum ; valet tamen confessio integra formaliter, sic etiam quando timeretur periculum aut damnum ab interprete, valet confessio per signa et lacrymas, et tunsionem pectoris, non confessis peccatis alteri ex impedimento legitimo, quale est, ne quis cogatur peccatum suum publicare interpreti, aut aliis a confessario, nisi in casu quo jam illa eidem interpreti essent nota. Idem patet ex aliis casibus, in quibus confessio integra non exigitur, ut supra ostendimus ex simili motivo.
Caeterum aliqui impugnant rationem hanc, ad quam recurrit Doctor, nempe non esse de ratione confessionis Sacramentalis, ut fiat secrete, nam plures citat in oppositum Suarez d. 21. sed. 2. quam partem ipse tenet, existimans post Tridentinum loco citato rem certam esse. Deinde quia ad Sacramentum non requiritur nisi confessio, et accusatio poenitentia facta reo; deinde, neque hoc est intrinsece malum ; adducit praeterea hunc casum de interprete. Item, quando aliquis est ita infirmus, ut non possit confiteri nisi alta voce, ita ut alii eum audiant. Tertio, quando confessarius non sit sufficienter instructus, potest alteii communicare peccata de licentia poenitentia, et personam.
Respondetur tamen hanc sententiam Doctoris esse magis communem, ut patet ex illis conditionibus confessionis communiter receptis.
Sit simplex, humilis, confessio, para, fidelis, Atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata, Fortis et accusans, quae sit parere parata.
Duodecima conditio est, ut ait secreta. Probatur autem ex Tridentino, postquam praemissa illa ex quibus certitudinem oppositae sententiae deducit Suarez, in quibus dicitur Christum non prohibuisse, quin aliquis publice sua delicta confiteretur, neque etiam praecepisse, subdit: Non est hoc divino praecepto mandatum, nec salis consulte humana aliqua lege praeciperetur, ut delicta, praesertim secreta, publica essent confessione aperienda. Unde cum a sanctissimis et antiquissimis Patribus magno, unanimique consensu secreta confessio Sacramentalis, qua ab initio Ecclesia sancta usa est, et modo etiam utitur, fuerit semper commendata ; manifeste refellitur inanis calumnia, qui eam a divino mandato alienam et inventum humanum esse, et a Patribus in Concilio Lateranensi congregatis initium habuisse. docere non verentur, etc. Ex quibus verbis sic argumentor: Confessio secreta ita est secundum institutionem hujus Sacramenti, ut inconsulte Jure humano aliud praeciperetur, nempe publica peccatorum secretorum ; sed quod inconsulte praeciperetur, obstat alicui commodo paenitentis,aul reverentiae Sacramenti, aut utrique,quia aliunde nequit temeritas talis inconsulta ordinationis colligi,nisi ex ipsa institutione, quatenus esset in oppositum, et nihil contra eam praecipi posset valide aut licite. Si prima duo dicantur, ergo institutio Sacramenti intelligenda est fuisse, ut confessio fieret secreta,et ob cultum Sacramenti et facilitatem, ne fieret odiosum et ob securitatem poeniteuiis, ut patet ex Leone Papa supra citato epist. 91. Secundo, Patres unanimi consensu commendarunt confessionem secretam, usa est eadem semper ab initio Ecclesia ; ergo ex regula cognoscendae traditionis Apostolicae data ab Augustino, et recepta. Initium hujus ordinationis referendum est ad institutionem Christi, qui non solum confessionem praecepit, dans potestatem ligandi et solvendi, sed etiam modus ejus saltem regularem definivit. Unde Concilium infra dicit hoc non esse inventum humanum, quia et Patres unanimi consensu confessionem secretam commendarunt, et ea usa est Ecclesia ab initio ; ergo insinuat Concilium ideo non esse inventum humanum, ac proinde per traditionem Aposto licam emanasse talem usum ex ipsa institutione Sacramenti.
Secundo probatur principaliter idem ex natura actus, et ex eo quod Concilium referat Christum non praecepisse confessionem publicam, supposito quod Christus, ut dicit Concilium, non praecepit confessionem publicam, et praecepit confessionem, sequitur eum intendisse confessionem secretam. Probatur sequela, supposito quod non induxerit poenitenti obligationem confitendi publice sua peccata secreta, manet ei obligatio legis naturalis integra, qua tenetur non se infamare sine necessitate salutis, aut debito ex obligatione medii ad salutem. Sed per solam confessionem secretam salvatur illa . obligatio ; ergo confessio ut compatitur cum tali obligatione, fuit ei praescripta ; in qua obligatione neque major necessitas, neque praeceptum procurandae salutis per Sacramentum, neque Christus dispensavit. Confirmatur, praeceptum correctionis fraternae obligat ad correctionem secretam, corripe inter te et ipsum; ergo etiam obligat tale praeceptum confessarium,
ut poenitentem tantum audiat circa peccata secreta inter se et ipsum, hoc est, secrete, in ordine ad emendationem ejus; et consequenter ex hoc capite indirecte intelligitur confessio secreta instituta esse. Unde ex verbis Christi ad Petrum interrogantis, quoties dimittendum esset peccatum fratri, an septies? respondet, usque septuagies septies, ubi transitur de correctione fraterna in genere, ad hanc, quae est ex potestate clavium.
Tertio, ex confessione oritur sigillum Jure divino in hoc Sacramento, non solum ex natura secreti, et lege, sed etiam ex speciali lege et institutione Sacramenti ; sed sigillum non oritur ex confessione publica, sed tantum ex secreta, ergo ea institutione qua ordinatur, seu fundatur sigillum, etiam ordinatur confessio secreta. Confirmari potest ex dictis supra, quia alioquin nisi usus Sacramenti esset secundum confessionem secretam, non esset tolerabile, neque frequentatum, et plura alia incommoda ex eo sequerentur: ergo Christus praecipiens confessionem et usum Sacramenti intendit eum modum quo homines regulariter fiant capaces.
Ultimo tandem Ecclesia non habet potestatem praecipiendi confessionem publicam peccatorum secretorum, sed potest omnia, quae lege divina aut naturali non vetantur: ergo regulariter manet usus confessionis publicae talium peccatorum illicitus: ergo usus confessionis secretae est, qui regulariter et de lege divina sequitur ad praeceptum confessionis, et intenditur per institutionem ejus. Probatur consequentia ex Concilio in initio ipsius capitis quinti, ubi probat ex potestate data ligandi et solvendi Apostolis et successoribus intelligi praeceptum latura de confessione peccatorum secretorum, quia alioquin illa potestas esset inutilis, neque possit sententiam ferre circa ignota: ergo similiter ex praecepto confessionis, quod non comprehendit publicam, nec tollit Jus fundatum in lege naturali de conservanda fama apud alios, quibus poenitens non subditur, neque habent illam potestatem absolvendi, sequitur eum non debere subdi nisi ei soli, qui habet illam potestatem. Sed ille nequit ob praeceptum strictissimum sigilli eum diffamare apud alios ; ergo sequitur, inquam, confessionem faciendam esse apud solum Sacerdotem ex institutione hujus Sacramenti, quantum ad institutionem Christi, et eo modo faciendam quo manet obligatio sigilli, et quo reus subditur iudici secreto, quia accusatio in ordine ad absolutionem fit, et absolventem, et tantum ad eum, ut est sacramentalis, dirigitur ; ad alios autem, ex quibus sumit differentiam aut denominationem confessionis publicae, non dirigitur qua est confessio sacramentalis: inde c. Omnis utriusque sexus, etc. docet soli Sacerdoti faciendam. Bene ergo Doctor hanc differentiam statuit confessionis , sacramentalis a non sacramentali et publica ; nihil enim facit ad Sacramentum, ut quis se apud alios accuset praeter Sacerdotem. Unde supra cum Doctore confessio Iaica non est sacramentalis; ergo similiter confessio publica, qua talis non est sacramentalis.
Confirmatur, quia nulla est potestas humana, cui subjicitur peccatum secretum, quod soli Deo reservatur judicandum, et Sacerdoti, qui Vicarium ejus in hoc foro secreto agit; ergo ex institutione hujus tribunalis debet peccatum manere secretum omnibus, praeter solum judicem, qui potestatem ejus solvendi ad fructum et salutem poenitentis habet, quod et usus et praxis Ecclesiae, et Canones pro differentia utriusque fori praescripti aperte significant, sicut et modus procedendi in utroque foro diversus est. Itaque accusatio et denuntiatio fori secreti debet esse secreta, in foro autem publico requiritur confessio publica rei, aut probatio criminis, vel notorietate facti, aut per testes et indicia, quia regitur scientia publica, praxis autem et usus Ecclesiae recte interpretantur modum institutionis Sacramenti.
Ad fundamentum petitum ex Concilio, respondetur haberi contrarium ejus, quod praetenditur. Caeterum quoad modum confitendi secreto apud solum Sacerdotem, et si Christus non vetuerit, quin aliquis in vindictam suorum scelerum, et sui humiliationem, cum ob aliorum exemplum, tum ob Ecclesiae offensae aedificationem delicta sua publice confiteri possit, non est tamen hoc divino praecepto mandatum, nec consulte, etc. Docet Concilium unde modus confitendi secreto evenerit in verbis sequentibus, prout supra explicu i mus. Hic autem verbis praemissis ostendit confessionem publicam scelerum cum illis circumstantiis factam in vindicationem peccatorum, sui humiliationem, exemplum aliorum et Ecclesiae, quam offendit, aedificationem, non contineri divino praecepto, neque vetari. Haec autem confessio non est sacramentalis; et Concilium approbat factum aliquorum poenitendum, qui publice sua peccata confitentur ob illos fines laudabiles, quorum nullus est sacramentalis.
Dices, ergo Concilium aequivocat in verbo Confessionis.
Respondetur negando consequentiam, sed confessionem in genere, quae est accusatio suiipsius facta a peccatore, distinguit in publicam et secretam, docens publicam esse licitam ex tali fine factam; confessionem secretam esse usum Sacramenti, et in ordine ad absolutionem, et soli Sacerdoti faciendam, ut dicit Canon Lateranensis, quem approbat ex communi sensu Patrum, et usu Ecclesiae ab initio. Fines autem praescripti a Concilio, ex quibus declarat confessionem publicam licitam, ut quandoque fuit in praxi, vel etiamnum fit, non respiciunt Sacramentum, nempe punitio voluntaria peccatorum per talem excessum, et humiliatio suiipsius, et exemplum proximi, et aedificatio Ecclesiae, quae omnia redundant ex confessione illa, ut. notificat peccata aliis publice, qui non habent potestatem judiciariam absolvendi, et non in ordine ad absolutionem. Unde absolutio, quae accedebat tali confessioni per expleta opera satisfactoria omnia, quibus tales poenitentes subjiciebantur post tempus praescriptum, erat tandem ipsa reconciliatio per Sacramentum, et mox admissio ad communionem, si loquamur de poenitentia publica, ut fuit olim in usu Ecclesiae ; si vero loquamur de casibus extraordinariis, quibus aliqui spiritu compunctionis, et ex praedictis motivis sua peccata secreta propalant, non contingit etiam proxime in ordine ad absolutionem, quam alias forte impetrarunt. Unde sicut Concilium determinat motiva justificantia talis confessionis, quae raro concurrunt, ita sequitur intentum, nempe insinuare confessionem secretam tantum esse ex fine et institutione Sacramenti, et regulariter.
Dices, saltem si Sacerdos absolvat sic confitentem, fiet Sacramentum ; ergo erit valida, et Sacramentalis confessio.
Respondetur confessionem sacramentalem esse accusationem suiipsius in ordine ad absolutionem sacramentalem, ac proinde requirere intentionem submittendi se absolutioni Sacerdotis, quia ille actus esset ex intentione suscipiendi Sacramentum. Quod si deficiat illa intentio, non erit materia proxima absolutionis. Quod si habeat intentionem recipiendi Sacramentum, poterit absolvi, et tunc confessio qua publica est, per accidens se habet ad
Sacramentum, quia in tantum respicit Sacramentum, inquantum praecise est accusatio rei apud judicem ;; quod vero fiat apud alios, similiter est impertinens ad Sacramentum. Imo illicite regulariter fit in ordine ad Sacramentum, quod quaerit informationem secretam, ex qua oritur sigillum, neque illa responsio est contra Doctorem, quia ipse intendit tantum illum actum ex natura actus, ut est accusatio publica, ordinari ad forum publicum, sicut ordinatur ad scientiam publicam, qua regu latur per se tale forum ; non autem esse confessionem sacramentalem quantum ad modum, licet in substantia possit esse, qua includit informationem judicis in substantia, et cum intentione recipiendi absolutionem. Intendit itaque non obligari reum ad confessionem publicam peccati secreti ex praecepto confessionis, neque regulariter esse licitam, ut supponit consuetudo Ecclesiastica, secundum omnes, quod sufficit, ut dicatur non esse confessionem Sacramentalem quoad modum ad quem obligat praeceptum. Deinde dubia potest esse illa materia publice proposita, quia incertum esse potest, an poenitens omnia et singula peccata sua proponat integre, plura enim non potest proponere ordinate, ut illa ex quibus sequitur scandalum et infamia aliorum. Itaque quoad examen integrum et inquisitionem judicis, requiritur ulterius inquisitio secreta de poenitente.
Advertendum praeterea duplicem esse confessionem publicam, aliam per se, et de hac loquitur Tridentinum supra, ex qua intenditur aedificatio aliorum et Ecclesiae. Alia vero per accidens, ut quando quis ex necessitate confessionis apud Sacerdotem ob defectum linguae, aut alium ita confitetur Sacerdoti, ut licet intendat quantum potest secretum, tamen per accidens, ex impedimento praesenti, peccata ejus veniunt in notitiam alterius, ut interpretis, vel eorum, qui non longe distant, et haec confesssio magis ordinatur ad absolutionem quam prior ; fieri autem potest quandoque, sed non tenetur poenitens ad eam ex ullo praecepto, neque Sacerdos consequenter eam exigere. Sed potest in eo casu, intelligendo signa poenitentiae, et peccata, seu materiam in genere, et dispositionem poenitentis, qua petat absolutionem, et est paratus confiteri, si posset in specie, aut expediret, et obedire Ecclesiae, tunc eum absolvere ; ad aliud non tenetur ex praecepto, quia illa confessio in genere ratione impedimenti, cum voto confessionis in specie, quando primum datur opportunitas, est confessio integra formaliter in hoc casu, verum etiam est posse poenitentem pro securitate medii, et suae salutis renuntiare suo juri, et confiteri, licet alii ex casu eum audiant, qui etiam obligantur ad secretum, quia illam scientiam non alia via acceperunt, quam per viam Sacramenti, licet per accidens audiverint aut per se, si velut interpres quispiam adfuit, quia, ut Tridentinum supra docuit ,si potest facere quandoque confessionem publicam ex motivis praescriptis, a fortiori poterit hanc ex simili motivo vindicandi sui peccati, et ob reverentiam Sacramenti, et securitatem animae suae. Non dicit autem Doctor hanc confessionem non esse sacramentalem, quasi esset nulla, sed quia ad eam non tenetur ex praecepto Sacramenti, neque ex modo ejus adimplendi, neque alias esset licita in aliis circumstantiis, aut admitti deberet a confessario. Ex quibus sequitur responsio ad alia quae adduxit Suarez , duo enim ad Sacramentum requiri confessionem secretam, quantum ad modum, quo debeat fieri confessio, licet per accidens in determinatis cicumstantiis haberi possit confessio m substantia sufficiens, quae non esset secreta, quamvis forte non primo modo sumpta confessione publica, ut dictura est, sed secundo modo, loquendo de publica secundum quid et per accidens ; quin etiam neque hoc etiam modo, nisi in determinatis circumstantiis necessitatis, quibus seclusis illa confessio esset peccaminosa; quin etiam in circumstantiis necessitatis abstinendum esset a peccatis, eorumque confessione, ex quibus sequitur scandalum aliis. Confessio autem, quae est illicita, non est materia Sacramenti, loquendo de illicita ex peccato gravi. Non valet ergo consequentia : licet quandoque ex necessitate confessio publica hoc modo ; ergo confessio secreta sola non est confessio sacramentalis, ad quam obligat praeceptum, et institutio Sacramenti ; vel etiam haec: ergo confessio publica regulariter ordinatur ad Sacramentum ex divina institutione, aut fieri potest in ordine ad Sacramentum ; sicut non valet haec consequentia, licet quandoque absolvere agonizantem sine confessione verbali, aut confitentem per nutus et signa; ergo etiam haec confessio regulariter est sacramentalis, et passim valida.
Item patet ad tertium, quod dicit hoc non esse intrinsece, et per se malum.
Respondetur esse intrinsece malum seclusis illis circumstantiis et iis positis etiam esse intrinsece malum, quando videtur scandalum aliquod inde proveniens. Ad casus, quos proponit, patet ex dictis, quamvis tertius non faciat ad propositum, quia revelatio facta alteri non est confessionalis, sed naturalis secreti ex licentia poenitentis. Ultimo tandem, ut patet ex dictis, illa sola debet dici sacramentalis, quae regulariter exigitur, et non illa quae tantum in casu necessitatis permittitur, et non aliter ; quia inquantum servat substantiam, sufficit in casu quo nequit observari modus: neque auctores,
quos citat Suarez, ita absolute conclusionem ejus tenent ; neque fundamentum hoc confessionis secretae, quod conatur infringere ( connivendo illi sententiae, quam plures docuisse constat de confessione per litteras, et in absentia ) elidi patitur decretum Clementis VIII. quod processit non solum de absolutione in absentia data, sed etiam de confessione per litteras, et in absentia, quia illa non est sacramentalis, ut in responsione sequenti Doctoris patebit.
Interim quaeritur: An absolvi potest paenilens agonizans, qui nullum peccatum confitetur?
Casus est de moribundo, cui supervenit confessarius, quando amisit usum rationis et loquelae, an possit absolvi. Solo in 4. dist. 18. quaest. 2. art. 5. can. p. 5. relect. de paenitentia, Abutens. super caput. 16. Matth. quaest 78. Ledesm. 2. p. 4. quaest. 9. art. 5. Navarr. in Summa cap. 26. asserunt non esse ulla ratione absolvendum. Canus autem asserit se non adeo repugnare oppositae sententiae. Haec sententia fundatur in Tridentino sess. 14. cap. 5. ubi dicitur necessariam esse confessionem ad informationem judicis et causae debitam cognitionem, in casu proposito talis haberi nequit ; ergo, etc.
Conclusio est affirmativa, si talis antea petierit poenitentiam, dum fuit compos sui et hujus voluntatis supersit testimonium. Hanc docet Antonin. in Summ. 3. part. 10. cap. 2. Joann. de Medina C. de confessione quaest, de absolutione circa finem, Cordub. quaest. 30. de Indulg. dub. 3. op. 2. Angelus v. Confessio, Vasquez 91. art. 2. dub. 10. Sylvester Paludanus et alii: estque magis pia, et communior apud Modernos. Probatur ex
Araus. 1. cap. 11. Subito obmutescens ( prout statutum est ) baptizari, aut paenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habeat, aut praesentis in suo nutu, etc. quo scilicet dolorem de peccatis significet. Carth. III. cap. 34. Ut aegrotantes, qui pro se respondere non possunt, cum voluntas eorum testimonium sui dixerit baptizentur, similiter et de paenitenlibus agendum est. Carthaginense IV. cap. 67. Iis qui paenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum Sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuerit vel in phrenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat paenitentiam, et si omnino creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori ejus Eucharistia, etc.
Respondent adversarii cum glossa in cap. Is qui 26. quaest. 6. haec Jura loqui de reconciliatione a censuris.
Contra, quia comparant Baptismum poenitentiae ; ergo intelligunt Sacramentum. Deinde loquuntur de poenitentia, quae requiritur ad dignam sumptionem Eucharistiae ab iis, de quorum statu nescitur ; haec autem est Sacramentum. Idem expresse docet Leo Papa Epistola 91. ad Theodorum Episcopum Foroliviensem. Ratio conclusionis est, quia alias non superesset remedium talibus per attritionem dispositis. Deinde, judex sufficienter informatur de statu rei quantum licet in eo statu. Tertio, quia confitetur in genere se habere peccatum petens confessarium, sed hoc in casu sufficit, quia ut supra probatum est, integritatem confessionis in casu non obligat. Quarto, si nutu signum faceret, esset secundum plerosque adversariorum absolvendus; ergo similiter in proposito, quia voluntas illa prior moraliter adhuc censetur remanere. Accedit quod Rituale Romanum praecipiat talem absolvi. Ex eo patet ad rationem in oppositum, quia confessio integra in casu non obligat, et judex sufficienter informatur spectato statu paenilentis. Frivole quidam huic conclusioni objiciunt decretum Clementis VIII. de confessione in absentia et absolutione, quia casus diversus est, ut idem Pontifex respondit anno 1608. 16 Aprilis, interrogatus super hoc a Cardinale Bellarmino, et Domino Petro Lombardo Archiepiscopo Armachano.
(d) Ad aliud, videtur quandoque confessio facienda per scriptum, ut legitur, etc. Hic dicit confessionem per litteras factam absenti non esse Sacramentalem, nec validam, quia scriptura ex natura sua ordinatur ad informationem publicam et accusationem, per se loquendo ; deinde, quia minuit erubescentiam, quae est pars satisfactionis per confessionem. Secunda ratio patet ex dist. 1. de paenitentia cap. Quem paenitet; ubi haec verba habentur ex auctore de vera et falsa poenitentia cap. 88. Praecipit, inquit, Dominus mundandis, ut ostenderent ora Sacerdotibus, docens corporali praesentia confitenda peccata, non per nuntium, non per scriptum manifestanda, etc. Et infra: Qui per vos peccastis, per vos erubescatis, erubescentia enim ipsa partem habet remissionis, etc. Et postea: In hoc enim quod per se ipsum dicit Sacerdoti, et erubescentiam vincit timore offensi, fit venia criminis, etc.
Tertio probat ex glossa Joannis Andreae super 4. quaest. 5. cap. 4. in fine, qui negat confiteri posse aliquem in absentia, aut in absentia posse absolvi a peccatis.
Objicit Solus dist. 18, quaest. 1. art. 6. quod in illo capitulo non agatur de poenitentia, aut confessione Sacramentali ;
ergo non facit haec probatio ad propositum.
Respondetur Doctorem nihil probare ex illo capitulo, sed ex expositione Joannis in ipsum ; et forte verba etiam illius capituli ad propositum facere possint, etc.
Hanc tandem sententiam tuentur omnes post decretum Clementis VIII. qui anno 1602. in Congregatione sanctae et generalis Inquisitionis, re mature ac diligenter considerata, hanc propositionem, scilicet licere per litteras, seu internuntium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri, et ab eodem absente absolutionem obtinere, ad minus uti falsam, temerariam et scandalosam damnavit, ac prohibuit, praecepitque ne deinceps ista propositio publicis, privatisque lectionibus, concionibus, et congressibus doceatur, neque unquam tanquam probabilis defendatur, imprimatur, aut ad praxim quovis modo deducatur. etc. Ita habet decretum Pontificis, de quo supra egimus dist. 14. quaest. 4. quoad absolutionem in absentia ; hic agendum erit quoad confessionem, an illa facta absenti per scriptum sufficiat.
Advertendum est aliquos non recte interpretari Doctorem quoad casum de confessione per interpretem, quasi negaret esse validam ex eo quod non videatur sacramentalis. Aliqui ex hoc eodem loco, ut moderni cum Suarez et Vasquez dicunt eum dicere non posse perfici Sacramentum per confessionem publicam, quia conditio essentialis, per ipsum, est, ut confessio sit secreta. Sed utrumque horum nec asserit Doctor, neque sequitur ex ejus textu in responsione illa ad tertium et quartum quia, tantum ibi loquitur de confessione poenitentiali, ut est in praecepto, et sic negat obligari aliquem ad confessionem peccati secreti publicam
( sive per se, sive per accidens publica sit, juxta distinctionem supra datam) ex vi hujus praecepti divini et Ecclesiastici ; agit enim praecise de necessitate confessionis, ut est in praecepto, ex quo praecepto dicit illam habere tantum necessitatem medii per se ex natura rei, licet forte quoad operantem esset alia via necessaria, quia magis certa. Unde sumit praecise confessionem poenitentialem, ut ad eam obligat lex divina et Ecclesiastica, quia hoc ejus institutum est declarare vim praecepti Ecclesiastici et divini. Ex hoc non sequitur eum requirere hanc conditionem ut essentialem. Unde dicit :
Ex hoc patet, inquit, quod pluribus
sacerdotibus simul non est confitendum necessario, ut melius indicent, etc. necessario, inquit, supple ex vi praecepti
. confessionis, quod si fiat, non est sacra- , mentalis confessio, id est, ad quam obligat praeceptum poenitendi, et quae ex necessitate praecepti est facienda : Maxime autem videtur quod non sit confilendum per interpretem, quando timetur non esse secretarium idoneum, etc. Non negat ergo confitendum per interpretem, si est secretarius idoneus, quamvis neque ad hoc obligat praeceptum, sed permittit, quando est idoneus ; censet ergo confessionem esse validam, quae fit per interpretem, licet non sit ex necessitate praecepti, qua ratione negat esse sacramentalem respective ad modum secretum confitendi, cum quo obligat praeceptum affirmativum Sacramenti, et sive quo non obligat. Ex quo patet falsitas interpretationis, neque argumentum ex Tridentino, aut confessione publica, ut olim fuit in usu Ecclesiae, ut supra probavimus, quidpiam facit contra Doctorem, quia non negat quod alii praetendunt, et quibus supra responsum est, nam neque illa poenitentia publica, ut fuit in usu Ecclesiae, et secundum Canones poenitentiales, fuit sacramentalis, aut reconciliativa, sed satisfactoria. Unde pro qualitate delictorum aliquando per unum, duos, tres annos durabat juxta praescriptum tempus per Canones, et modum poenitentiae exactae ; tum demum reconciliabantur per manus impositionem, et admittebantur ad communionem vel laicam, vel in suo gradu, si erant Ecclesiastici.
Demus ergo illam reconciliationem fieri per Sacramentum ; aliquando enim reconciliatio ad alia se extendebat, ut patet ex epistola Cypriani 17. et fiebat quoad absentes ; et quandoque in absentia Presbyteri per diaconos. Sed quidquid dicatur, non refert; fiebat aliquando per absolutionem sacramentalem, sed valde absurdum e3t per duos, aut tres annos poenitentiae et segregationis ob peccata publice confessa, tantum illos tum admitti ad sacram communionem, et absolvi non facta inquisitione secreta, si aliqua peccata haberent confitenda, quae nec publice confitebantur, neque tenebantur ea confiteri, neque consulte confiterentur ; ergo ex hoc non recte impugnationem desumunt adversarii.Adde quod aliquando confessio secreta praecedebat, et absolutio a peccatis, sed poenitentia publica indicebatur quoties opportunum erat aut congruum, ante communionem, et peracta poenitentia secundum formulam communem reconciliabantur ad communionem. Neque enim idem modus in omnibus Ecclesiis et locis servabatur, ut patet ex variis Ritualibus.
Hac ratione Petrus Arcudius docet Graecos Sacerdotes potissimum absterreri a confessione sacramentali facienda, ne ex sententia confessarii experirentur cum suo aliquo dedecore rigorem Canonum poenitentialium, et sui status: non recte ergo considerant praxim consuetam servari in poenitentia publica, qui utuntur hoc argumento, nam licet confessio peccatorum erat publica quoad aliqua, ex quibus subjiciebantur satisfactioni, non tamen quoad omnia, et quando absolvebantur a peccatis publicis sacramentaliter, semper praecedebat confessio integra et secreta de aliis vel de his ipsis, antequam poenitentiae publicae se offerrent. Quamvis haec superius dixerim, placuit hic denuo replicare ob controversiam circa praemissum decretum, ejusque interpretationem veram. Faventinus videtur illum modum interpretandi Doctorem secutus, sed Scholiastes nobiscum sentit, et ipse textus Doctoris exigit interpretationem datam.
Decretum Clementis, quod in favorem ejus adduximus, non favet juxta interpretationem Suarez disp. 19. sect. 3. in fine, ubi docet mentem Pontificis fuisse damnare absolutionem in absentia datam confitenti per scriptum in absentia, ut prohibitio referatur ad ipsam absolutionem ; cujus rationem in corpore sectionis eam esse ostendit, quia absolutio de rigore form : et institutionis exigit praesentiam poenitentis, quia definivit modum quo jud x debet, et in praesentia tantum dare absolutionem. Confessio tamen, quae requiritur ex parte poenitentis, nonhabet modum determinatum ex institutione divina, quia consecutive praecipitur; et sufficit ut conscientia per eam aperiatur modo morali, ut potest. Hoc idem supponere videtur Vasq. quaest. 19. dub 2. quamvis dub. 3. videatur oppositum probare.
Dico hoc tenendum esse in re, et secundum rigorem hujus decreti extendi ad confessionem in absentia ; et ita supponit Doctor in praesenti littera. Et probatur propositio, quam damnavit Pontifex, est haec: Licere per litteras, seu internuntium eonfessario absenti peccata sacramentaliter confiteri, et ab eodem absente absolutionem obtinere, etc. Haec propositio est copulatava, et includit duas categoricas, nempe licere absenti confiteri sacramenliter, et per internuntium: et hanc: ab absente absolutionem obtinere, etc. Sed ad veritatem copulativae requiritur, ut utraque pars sit vera, ut in hac: Petrus scribit, et loquitur ; et ad falsitatem ejus absolutam, quando comprehendit duas propositiones (ut haec comprehendit) requiritur ut utraque sit falsa; ergo damnatio et censura Pontificis, qua judicat esse falsam, referenda est ad utramque propositionem categoricam, quam includit ; censura enim de rigore refertur ad totum antecedens, ad quod referri de rigore debet, quia alioquin esset valde confusa, si veram propositionem copularet cum falsa, ita ut censura ad alteram tantum referretur.
Dices, forte explicationis gratia, et ad declarandum casum, ut in praxi erat, vel esse possit, et docebatur, addere primam propositionem, non vero ut materiam censurae.
Contra: In materia doctrinali et definitionibus Ecclesiae illa superfluitas non est admittenda, neque particulae declarativae ita adduntur, ut imperfectum sensum et explicitum non faciant: hic autem Pontifex non per modum explicationis addit illam propositionem, alias id insinuaretur, sed per modum membri propositionis damnatae ; ergo cadit sub censura. Patet consequentia, quia propositio integra, ut constat ex duabus copulativis categoricis, non facit diversum sensum a copulatis praeter copulationem ipsam, et per conjunctionem copulatam, particulam illam exprimentem, expressam ; ergo similiter sicut in sermone conjunguntur duae propositiones per solam copulativam, ut faciant unam, et respective ad censuram, quae explicat qualitatem ejus, ita etiam afficit totum, quod supponitur ex parte subjecti.
Confirmatur, quia si intentio Pontificis esset tantum damnare absolutionem datam in absentia, et non confessionem factam absenti sacramentaliter, solum perstringeret illam concipiendo seorsim, et in recto materiam censurae, verbi gratia, absolvere absentem confitentem per litteras, aut internuntium ; quia ergo in recto comprehendit utramque propositionem directe, et sub eodem tenore praemisit censurae tanquam membra ejus copulativa diversa, sequitur utramque propositionem comprehendisse, et non unam solam.
Si dicas, comprehendisse etiam confessionem in absentia modo dicto factam, sed in ordine ad prohibitionem, et non ad censuram.
Contra, hoc nequit dici, quia prohibitio oritur, seu adjicitur ipsi censurae, et ratione ejus; ergo non refertur ex natura sua absolute apposita neque ex rigore sermonis, neque ex intentione Pontificis in re tam mature considerata, nisi ad subjectum censurae, quasi vero Pontifici defuissent verba, quibus intentionem expressisset, aut in re tam mature considerata et discussa, et subjecto gravis censurae (contra doctrinam quae praetendebatur plurium Doctorum, et quae alioquin in casu extremae necessitatis praetendebat pietatem) quibus suam mentem, si alia esset, expressisset, aut dubium ambiguae interpretationis sustulisset.
Secundo probatur illam confessionem non esse in substantia sacramentalem, quia materia sacramentalis et forma perinde requirunt ex communi institutione Sacramenti determinatam praesentiam, cui non derogat ratio particularis hujus aut illius Sacramenti, verbi gratia, poenitentiae, ut in materia judiciali ordinata est. Et ratio est, maxime in sententia ipsius Suarez, qui docet haec constituere integrum signum, et totale, ac proinde debent simul poni moraliter. In sententia etiam nostra requiritur saltem illa praesentia, quamvis confessio se habeat ut circumstantia et determinatio requisita ex parte absolutionis, ut fundet significationem sacramentalem, sine qua limitatione nequit eam fundare, sicut nec lotio Baptismalis, aut forma seorsim posita sunt signa sacramentalia, sed lotio in ordine ad formam, et e contra. Ita similiter neque confessio ulla est sacramentalis, licet alias possit esse sacramentalis, si adessent requisita, nisi illa quae proxime et immediate, quantum est ex natura actus, est capax absolutionis; neque e contra absolutio est sacramentalis, nisi illa quae supponit confessionem sacramentalem, cui immediate possit applicari per se absolutio, ab habente jurisdictionem, et servata approximatione requisita et determinata.
Sed absolutio in absentia ex natura sua, et institutione divina non est sacramentalis ; ergo neque confessio in absentia per scriptum aut internuntium facta est sacramentalis magis quam confessio facta laico, quae alias esset sacramentalis et valida, si fieret confessario ; non est tamen sacramentalis, quia nequit fieri in ordine ad absolutionem, quam ille nequit dare, cum non sit judex, ideoque confessio illa est extrajudicialis, non vero judicialis, sed perinde nequit Sacerdos in absentia absolvere, sicut nec laicus praesens; ergo confessio in absentia facta Sacerdoti est extrajudicialis, et nullo modo judicialis, neque consequenter sacramentalis .
Dices cum Suarez loco citato Pontificem non declarare, si absolutio data in absentia esset valida, saltem in casu necessitatis, quamvis putet hoc etiam voluisse Pontificem.
Sed de hoc non est dubium, neque locus interrogationis, quia et casus ipse, et praxis ejus ex communi Doctorum importat casum necessitatis, quia nulli dubium est non licere alias contra consuetudinem et praxim Ecclesiae ; et hoc non indigebat declaratione Pontificis, cum praxis ipsa in adminiculum necessitatis et articuli fuerit supposita.
Dicit ergo Pontifex illam propositionem esse falsam quae censura refertur ad valorem actus, alioquin si in necessitate valere tactus in necessitate etiam non esset illicitus, quia haec tollit obligationem legis positivae in mediis necessariis ad salutem, et periculum illius praxis non ex absolutione in absentia, si alioquin esset valida, oriebatur, sed ex natura confessionis, quae potuit tali modo per scriptum aut internuntium publicari in praejudicium poenitentis, sed hic potest, secundum ipsos, cedere suojuri, et confiteri etiam publice, maxime in articulo necessitatis, et pro securitate suae salutis ; ergo casus ille supposito valore confessionis et absolutionis non esset illicitus in illis circumstantiis, in aliis vero nemo dicebat licuisse cum ullo fundamento contra consuetudinem Ecclesiae.
Dices confessionem in casu, quem supra exposuimus, quando nempe agonizanti supervenit Sacerdos, qui in sensu constitutus voluit confiteri, eum posse absolvere alienum a sensibus, et non sine confessione aliqua, quia illa voluntas, de qua praesentes testimonium perhibent, reputatur pro facto, et supplet confessionem ; quae tamen in absentia Sacerdotis fuit habita, et reputatur pro confessione in absentia.
Contra, hoc ipsum confirmat, conclusionem. Quia illa voluntas ut in absentia habita, atque quando fuit usus sensuum et rationis, ideo reputatur pro confessione,
quia praesumitur praesens, et non revocata, nam ille est status praesens agonizantis extra sensum constituti, qui fuit ejus, quando fuit in sensu, quamvis alioquin non sit confessio in re, sed in voto tantum. Unde sibi restitutus tenetur confiteri in re ipsa, ideo ergo sacerdos praesens absolvit, quia et illam voluntatem invariatam manere cognoscit et praesumit ; ergo etiam idem dicendum de confessione per scriptum facta, aut internuntium non esse sufficientem, ut Sacerdos praesens absolvat, nisi ipse poenitens eam ratificet et declaret se in ea perseverare, et nihil immutatum esse quoad statum, et petat absolvi. Patet consequentia, quia antiqua decreta in priori casu statuentia non permittunt absolutionem dari poenitenti ex testimonio aliorum, si ipse per se respondere potest, etiam per nutum aut signum, quamdiu compos est, licet nequeat loqui, ideo ergo voluntas ejus prior, quando respondere nequit extra sensum constitutus, valet pro confessione, seu substituitur, quia reputatur praesens. Ex hoc etiam casu sumi potest confirmatio dictorum contra primam responsionem de nullitate Sacramenti, quia Concilia Africana, aut decretum Leonis nulla ratione permittunt aut supponunt eum posse absolvi in absentia; ergo insinuant eum tantum posse valide absolvi a praesente Sacerdote, quod confirmat etiam voluntatem ejus, ut habita est in absentia Sacerdotis, non sufficere, nisi praesumatur jam praesens, et in ea perseverasse, et perseverare moraliter, dum absolvitur a praesente Sacerdote. Atque hinc etiam liquet, quod si confessio per scriptum aut internuntium facta absenti esset sacramentalis, posse supervenientem Sacerdotem ex ea sola procedere ad absolutionem, quod omnino est falsum, quia saltem requiritur ratihabitio ejus a poenitente, quae retrotrahit actum praeteritum, ut jam fiat praesens, ac si tum primum in praesentia Sacerdoti eam porrigeret, et ut est praesens hic et nunc, habet rationem confessionis sacramentalis.
Unde demus casum, superveniente Sacerdote poenilentem agonizare, non potest ex illa confessione habita per scriptum eum absolvere, nisi quatenus subest voluntati praesenti, et praesumptae poenitentis, cujus testimonium dicta confessio praefert.
Tertio, ut probatum est alias, non solum confessarius debet cognoscere de peccatis per confessionem, sed debet etiam cognoscere de statu rei, et dispositione seu dolore, quem habet, et de proposito emendationis ; est enim absolutio non solum sententia satisfactoria, sed etiam medicinalis ordinata ad salutem infirmi, ad quam ipse per dolorem et detestationem peccati disponitur ; sed hic dolor ejus ex modo ipsius confessionis, et signis conjunctis cognosci tantum postest, et examinari, dum praesens confitetur quae per scripta ad absentem nequeunt sciri. Et quidquid sit de hoc, saltem incertum erit confessario, si poenitens interim non apposuit obicem absolutioni antequam datur. Oportet ergo ut cognoscat statum ejus, quando absolvit, ne committat Sacramentum nullitati, ex quibus patet confessionem in absentia factam non esse validam, aut sacramentalem. Rationes in oppositum ex confessione publica, vel ex confessione per interpretem non probant contrarium, ut jam alias responsum est. Argumentum ex materia judiciali et usu Scripturae in judiciis et contractibus etiam inter absentes, hic non habet locum, ut patet, quia in illis Scriptura aliquando ex lege exigitur, et voluntas per Scripturam ratam ex ordinatione legis habetur firma et stabilis, ut retractari non possit, ut in contractibus, non ita contingit in confessione sacramentali. Quod praeterea dicit Suarez ex institutione directa quasi determinari modum absolutionis, non vero confessionis, quia consecutive colligitur ex data potestate clavium, nihil probat, quia confessio sacramentalis ex divina institutione, sicut et contritio seu dolor de peccato, exigitur: unde ergo constat non requiri confessionem debere fieri praesenti ? Imo ex hoc fundamento recte colligitur ita debere fieri, quia absolutio necessario respicit omnia peccata, ideo necessario exigi confessionem omnium docet Concilium ad valorem Sacramenti, ita ut omissa ejus integritate, non esset sacramentalis, aut valida, quia nempe unum mortale Deus non remittit sine alio, cum non remittat sine gratia reconciliante in amicitiam Dei, quae nequit esse ad peccatorem in peccato lethali existentem; si recta, ergo est ex consecutione rei interpretatio Concilii quoad hoc, similiter recte sequitur, si absolutio in absentia ex defectu potestatis sit invalida, et contra divinam institutionem, ita etiam confessionem respective ab absolutionem in absentia factam non esse sacramentalem, quia non est accusatio in ordine ad sententiam, aut judicem competentem, et habentem potestatem, sed extrajudicialis, ut dictum est in secundo argumento.
Deinde, finis divinae institutionis, qua determinavit modum absolvendi, potest colligi a posteriori ex natura hujus judicii, et actuum tam absolventis quam confitentis.
Petes an possit poenitens saltem confiteri praesenti Sacerdoti per scriptum. Id supponere videtur Doctor cum Joanne Andrea, sed ulterius requiritur etiam quod licite fiat, ut accedat necessitas seu impedimentum, nempe ut sit mutus, vel ob vehementiam doloris et singultuum non possit uti voce, aut aliquod simile impedimentum excusans a confessione verbali, quae tum suppletur per nutus, et per scripta, et crebas responsiones poenitentis, ut potest, respondentis confessario. Plura de hac re Doctores. Vide Vasquez dub. 4. (e) Ad aliud dico, quod simpliciter innocens a mortali et veniali tenetur, etc. Docet innocentem ab omni peccato, sicut fuit B. Virgo, non posse suscipere hoc Sacramentum, cujus ratio assignata est supra dist. 14. ubi actum est de significatione hujus formae. Subdit multos in Ecclesia Dei per annum cum Dei gratia esse sine peccato mortali, qui proinde non obligantur hoc praecepto confessionis annuae, et habent plura merita, ex quibus Thesaurus Ecclesiae congregatur, etc.