CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad primum dico, quod Aristoteles 5. Metaph. text. com. 17. assignat multiplicitatem potentiae. Primo in abstracto. Secundo in concreto. Nam potentia primo accipitur pro potentia activa sive transmutativa. Secundo, pro potentia passiva, qua aliquid natum est transmutari. Tertio, pro potentia benefaciendi sive bene agendi, nam differunt agere et bene agere. Quarto, pro potentia, qua aliquid est potens resistere, sicut patet de corpore forti, quod est potens resistere infirmitatibus. In concreto applicatu : et sicut potentia sive potens his quatuor modis accipitur, ita impotens, ut est privatio potentiae potest accipi his quatuor modis.
Dicit ergo Doctor quod dictio composita ex aliquo multiplici et particula privativa, sicut impotentia, quae componitur ex potentia et privatione, est dupliciter multiplex, patet, omnipotentia accipitur quadrupliciter ; et similiter impotentia, sive privatio illa quadrupliciter, et tunc applica ad ingenitum, nam quot modis potest accipi getum tot et ingenitum. (b) Quantum ad primum, etc. Hic dicit Doctor quod genitum potest capi tripliciter. Primo, pro termino adaequata generationis propriae sumpto, et sic Filius proprie dicitur genitus in divinis. Secundo, pro termino formali communicato per generationem, et sic essentia divina potest dici genita, quod idem est quod communicata. Tertio, prout est terminus adaequatus alicujus productionis, et sic productum potest dici genitum, et hoc modo Spiritus sanctus ut est terminus adaequatus productionis, potest dici genitus.
(c) Privatio etiam, etc. Hic dicit Doctor quod privatio potest capi tripliciter. Uno modo ut est negatio in subjecto apto nato secundum omnes circumstantias requisitas, ut puta in tempore determinato, et hujusmodi. Secundo,ut est negatio in subjecto apta nato, sed non secundum omnes circumstantias, ut puta ante tempus determinatum, et sic catulus ante novem dies, hoc modo potest dici caecus. Tertio modo, ut est negatio in subjecto apto nato, non secundum se, id est, secundum naturam propriam, sed secundum genus cui privatio et habitus possunt inesse, ut patet de talpa, et haec privatio secundum genus habet gradus secundum magis et minus commune, et sic intelligit Doctor et ponit exempla clara.
(d) Negatio etiam distinguitur. Negatio proprie extra genus est propria negatio esse, sicut non ens, et affirmatio extra genus erit ipsum ens. Negatio vero in genere est illa, quae determinat sibi aliquod subjectum, sicut cum dico:Homoestnon asinus, ly non asinus, est negatio in genere, nam supponit affirmationem in genere, putahominem esse rationalem et hujusmodi ; et haec negatio in genere habet gradus secundum magis et minus commune, etc.
(e) Ad propositum igitur loquendo. Vult Doctor quod loquendo de negatione et de privatione in genere, quod sint simpliciter idem, intelligendo tamen sic, quod negatio in genere non dicatur de illo secundum rationem propriam, nam cum dico: homo non est asinus, si accipiatur illa negatio pro privatione secundum naturam hominis, haec est falsa, nam sensus est quod homo secundum naturam propriam esset aptus natus esse asinus. Si vero accipiatur secundum genus, puta secundum naturam animalis, quod est commune homini et asino, sic non differunt, quia homini ut animal, non repugnat quod sit asinus, et hoc est quod dicit.
(f) Et si objicias contra hoc, etc. Hoc clarum est, et dicit quod etiam in divinis potest esse privatio aliqua secundum naturam alicujus communis ut patet. Nam ingenitum potest competere Patri, ut est negatio in subjecto apto nato, et hoc secundum hoc commune quod est persona, et tunc hoc est verum quod Patri in divinis non repugnat generari, non ut Pater est, sed ut persona, quia personae ut persona, non repugnat generari ; quia si sic, tunc cuilibet repugnaret, et sic persona Filii non posset generari, sicut animali ut animal, repugnat quod sit lapis, ita cuilibet animali repugnabit.
(g) Et tunc hoc nomen ingenitum, poterit ad propositum quadrupliciter accipi. Primo propriissime, et sic important carentiam geniti proprie sumpti, et hoc secundum naturam propriam ? Et hoc modo non est ingenitum in divinis, quia quod est aptum natum generari secundum naturam propriam estibiactugenitum. Secundo, accipitur ingenitum ut dicit carentiam geniti proprie sumpti connotando subsistens sive personam in communi, et sic Pater dicitur ingenitus et Spiritus sanctus. Quod potest dupliciter intelligi : uno modo, quod sit ibi negatio secundum genus quod est persona, et sic est negatio in subjecto apto nato secundum rationem personae in communi. Vel ut est negatio hujus, quod dico genitum, non in subjecto apto nato secundum rationem personae in communi, sed ut est negatio hujus, quod dico genitum ; non in subjecto apto nato secundum naturam illius subjecti, et sic Pater potest dici ingenitus, id est, nullo modo genitus, sicut homo dicitur non lapis. Hoc idem dico de Spiritu sancto, et sic essentia divina non potest dici ingenita, quia licet ibi sit negatio ingeniti, non tamen illa negatio connotat personam sive subsistens in natura, patet, quia essentia divina non est persona. Tertio, ut dicit negationem terminiformalis communicati per generationem, et sic essentia divina non dicitur ingenerabilis, ut ly ingenerabile removet aptitudinem ad communicari, sed bene ut in Patre potest dici ingenita. Quarto, accipitur ingenitum ut dicit negationem producti, et sic Pater est ingenitus sive improductus. Quod potest dupliciter intelligi, vel secundum genus personae, et sic illa negatio erit in subjecto apto nato secundum genus personae ; vel secundum naturam propriam Patris, et sic Pater ut Pater, est simpliciter improductus, et repugnat sibi posse produci. Et hoc modo debet intelligi quod ingenitum est proprietas Patris, accipiendo ingenitum pro improducto, et hoc secundum naturam ipsius Patris, non autem secundum commune quod est persona communis tribus, quia ut sic, etiam Filius potest dici improductus ut persona, quia personae ut persona, non repugnat sibi esse improductum, quia tunc cuilibet repugnaret, ut dixi supra.