IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De remissione, quam praestat Sacerdos.
Hic quaeri solet, si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a Sacerdote? Video enim quo vinculo eum ligat, scilicet temporalis poenae, sed non a quo eum absolvat: et ideo quaero. Ante poenitudinem quippe cordis anima rei maculam habet et faetorem peccati atque aeternae ultionis vinculo ligata existit. Si vero ante confessionem per cordis contritionem Deus per seipsum sine ministerio Sacerdotis et debitum omnino relaxat et animam interius purgat a contagione et faetore peccati; quid ergo mundat ? quid dimittit Sacerdos ? Ubi sunt claves illae, quas Dominus tradidit Petro et successoribus ejus dicens : Tibi dabo claves regni caelorum ; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Ut autem praemissa quaestio plenius explicari valeat, quasi altius ducto reti, de his clavibus et usu earum disseramus.
De clavibus.
Claves istae sunt non corporales, sed spirituales, scilicet " discernendi scientia et potentia judicandi " id est, ligandi et solvendi, qua " dignos recipere et indignos debet excludere a regno " ecclesiasticus Judex, qui sicut habet jus ligandi, ita et solvendi. Unde Ambrosius : "Dominus par jus et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet." Et infra: "Certum est, quod Ecclesiae utrumque licet, haeresis utrumque non habet: jus enim hoc solis permissum est Sacerdotibus. Recte igitur Ecclesia hoc sibi vindicat, quae veros Sacerdotes habet: haeresis vindicare non potest, quae veros Sacerdotes non habet."
De usu clavium.
Usus vero harum clavium multiplex est, discernere scilicet ligandos vel solvendos, ac deinde ligare vel solvere. " Qui enim, ut ait Gregorius, indignos ligat vel solvit, propria potestate se privat, " id est, dignum privatione se facit.
Si Sacerdos potest dimittere, vel retinere peccata.
Sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat Sacerdos, id est, a culpa, ut culpae maculam abstergat, vel debitum aeternae mortis solvere valeat ? Quidam arbitrati sunt, cum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut praedictum est, scilicet mentis contagione ac caecitate et debito futurae poenae, alterum curari per Deum, alterum solvi per Sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, projicietur in tenebras exteriores; cum autem libe ratur ab his, suscitatur a morte peccati. Unde Apostolus : Surge qui dormis, et illuminabit te Christus. So lus enim Christus, non Sacerdos, animam resuscitat, ac pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui animae faciem lavat, debitum vero aeternae poenae solvere concessit Sacerdotibus. Quod in resurrectione Lazari signatum asserunt, quem Christus prius per se interius vivificavit, deinde foras exire jussit eumque adhuc ligatum solvere Apostolis praecepit: quia, ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, Sacerdotibus vero dedit vinculum aeternae mortis solvere.
Alii vero dicunt, solum Deum, non Sacerdotem, debitum aeternae mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat: nec tamen diffitentur Sacerdotibus traditam potestatem peccata dimittendi et retinendi, quibus dictum es t : Quorum remiseritis peccata, etc Sicutenim retinuit sibi potestatem Baptismi, ita et Poenitentiae. Et ideo, sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum aeternae mortis relaxat. Ipse enim per seipsum peccata poenitentium tegit, et tunc tegit, quando ad paenam non reservat. Tunc ergo tegit, quando debitum paenae solvit. Quod autem ipse tegat, aperte dicit Augustinus, exponens illum locum Psalmi : " Quorum lecta sunt peccata, id est, " cooperta, et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit advertere: si noluit advertere, noluit animadvertere, id est, punire, sed ignoscere. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est, aeternaliter puniat ". Videre enim Dei peccata, est ad paenam imputare; avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad paenam non reservare. Item Hieronymus : " Quibus Deus dimittit peccata, tegit, ne in judicio revelentur. "Item Cassiodorus : " Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat. " Ex his aperte ostenditur, quod Deus ipse ponitentem solvit a debito paenae, et tunc solvit, quando intus illuminat, inspirando veram cordis contritionem. Cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur, Nemo enim de peccato vere compungitur, habens cor contritum et humiliatum, nisi in charitate : qui autem charitatem habet dignus est vita ; nemo autem simul dignus est vita et morte: non est igitur tunc ligatus debito aeternae mortis. Filius enim irae desiit esse, ex quo diligere et paenitere coepit. Ex tunc igitur solutus est ab ira, quae non manet super illum qui credit in Christum, sed super illum qui non credit. Non igitur postmodum per Sacerdotem, cui confitetur, ab ira aeterna liberatur, a qua jam liberatus est per Dominum, ex quo dixit: confitebor. Solus ergo Deus hominem interius mundat a macula peccati et a debito aeternae poenae solvit ; qui per Prophetam ait: Ego solus deleo iniquitates et peccata po puli. Item Ambrosius: " Verbum Dei dimittit peccata ; Sacerdos est Judex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet. " Idem : " Ille solus dimittit peccata, qui solus pro peccatis nostris mortuus est. " Item Augustinus : "Nemo tollit peccata nisi solus Deus, qui est agnus tollens peccata mundi ; tollit autem et dimittendo quae facta sunt, et adjuvando, ne flant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt ." His aliisque pluribus testimoniis docetur, Deum solum per se peccata dimittere: et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorumdam peccata retinet.
Quomodo Sacerdotes dimittunt peccata, vel retinent.
Nec ideo tamen negamus, Sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc Veritas in Evangelio aperte doceat. Hinc Augustinus ait: " Ecclesiae charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus, eorum .qui participes sui sunt, peccata dimittit, eorum qui non sunt, tenet. " Idem : " Sacerdotes possunt confitentibus parcere, quibus enim remittunt, remittit Deus. Laza-, rum enim de monumento suscitatum obtulit discipulis solvendum, per hoc ostendens, potestatem: solvendi concessam Sacerdotibus. Dixit enim: Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in cae lo, etc hoc est, ego Deus et omnes caelestis curiae ordines et omnes Sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvitis. Non dixit: quos putatis ligare et solvere, sed in quos excercetis opus justitiae vel misericordiae. Aliter autem vel opera vestra in peccatores non cognosco. " Idem: " Cum veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipsa veraci conversione conjungitur. Spiritus sanctus ea dimittit. qui datus est omnibus Sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non. Similiter cum alicujus tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus ille cordis pravitate disjungitur sive notis corporaliter, sive ignotis. Omnes mali spiritualiter a bonis sejuncti sunt ." Ecce hic dicit, peccata dimitti vel teneri a sanctis viris, et tamen Spiritum Sanctum ea dimittere dicit. Et quod majori consideratione dignum est, idem etiam dicit, quod Deus per se, vel per Sanctos suos tantum peccata dimittit. Ait enim sic : " Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per seipsum, vel per Sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per seipsum facit, vel per ipsius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis, dimittentur. " Ecce, quam varia a Doctoribus traduntur super his: et in hac tanta varietate, quid tenendum. Hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus dimittit peccata et retinet, et tamen Ecclesiae contulit potestatem ligandi et solvendi ; sed aliter ipse solvit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum dimittit peccatum, quia et animam mundat ab interiori macula et a debito aeternae mortis solvit.
Quomodo Sacerdotes ligant, vel solvunt apeccatis ?
Non autem hoc Sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem solvendi et ligandi, id est, ostendendi homines ligatos vel solutos. Unde Dominus leprosum sanitati prius per se restituit, deinde ad Sacerdotes misit, quorum judicio ostenderetur mundatus ; ita etiam Lazarum jam vivificatum obtulit discipulis solvendum, quia, etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in facie Ecclesiae solutus habetur nisi per judicium Sacerdotis. In solvendis igitur culpis vel retinendis ita operatur Sacerdos Evangelicus et judicat, sicut olim legalis in aliis, qui contaminati erant lepra, quae peccatum signat. Unde Hieronymus super Matthaeum ubi Dominus ait Petro : Tibi dabo claves Regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. " Hunc, inquit, locum quidam non intelligentes, aliquid sumunt de supercilio Pharisaeorum, ut damnare innoxios, vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia Sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. In Levitico ostendere se Sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt ; ita et hic. " Aperte hic ostenditur, quod non sequitur Deus Ecclesiae judicium, quae per surreptionem et ignorantiam interdum judicat ; Deus autem semper judicat secundum veritatem. Et in remittendis vel retinendis culpis id juris et officii habent Evangelici Sacerdotes, quod olim sub lege habebant legales in curandis leprosis. IIi ergo peccata dimittunt vel retinent. dum dimissa a Deo vel retenta judicant et ostendunt. Ponunt enim Sacerdotes nomen Domini super filios Israel, sed ipse benedicit, ut legitur in Numeris. Hunc modum ligandi et solvendi Hieronymus supra notavit.
Alius modus ligandi et solvendi.
Ligant quoque Sacerdotes, dum satisfactionem poenitentiae confitentibus imponunt: solvunt, cum de ea aliquid dimittunt, vel per eam purgatos ad Sacramentorum communionem admittunt, quem modum superius Leo Papa notavit. Secundum hunc modum dicuntur etiam Sacerdotes dimittere peccata vel retineie. Unde superius Augustinus dixit . Quibus remittunt, remittit Deus, etc. Opus enim justitiae exercent in peccatores, cum eos justa poena ligant: opus misericordiae, dum de ea aliquid relaxant, vel Sacramentorum communioni conciliant; alia opera in peccatores exercere nequeunt. Et notandum est, quia quos satisfactione poenitentiae ligant, eo ipso a peccatis solutos ostendunt, quia non imponitur alicui satisfactio poenitentialis, nisi quem Sacerdos vere poenitentem arbitratur. Alii non imponunt, et eo ipso peccatum retineri a Deo judicant. Quod autem hoc ad claves pertineat, Augustinus ostendit dicens : Frustrat claves Ecclesiae qui sine arbitrio Sacerdotis poenitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam impetratur.))
Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, dum aliquis, secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti et satisfacere vilipendens, sententia Ecclesiae a loco orationis et Sacramentorum communione, et fidelium consortio praescinditur, ut erubescat, et pudore sceleris conversus poeniteat, ut sic spiritus ejus salvus sit. Quod si poenitentiam profitens resipuerit, negatae communioni admititur et Ecclesiae reconciliatur. Haec autem Ecclesiae anathematizatio hanc poenam illis qui digne percelluntur, infligit, quia gratia Dei et protectio illis amplius subtrahitur, ac sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum ruere in interitum peccati, in quos etiam major diabolo saeviendi datur potestas. Orationes quoque Ecclesiae et benedictionum ac meritorum suffragia eis nequaquam suffragari putantur.
Quomodo secundum hos modos intelligendum sit illud : Quodcumque solveris, etc.
Secundum hos ligandi et solvendi modos, quomodo verum est quod dicitur: Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in caelis, et quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum et in caelis. Aliquando enim ostendunt solutos vel ligatos, qui non sunt apud Deum, et poena satisfactionis vel excommunicationis interdum indignos ligant vel solvunt, et indignos Sacramentis admittunt et dignos admitti arcent. Sed intelligendum est hoc in illis quorum merita solvi vel ligari postulant. Tunc enim sententia Sacerdotis judicio Dei et totius caelestis curiae approbatur et confirmatur, cum ita ex discretione procedit, ut reorum merita non contradicant. Quoscumque ergo solvunt vel ligant, adhibentes clavem discretionis reorum meritis, solvuntur vel ligantur in coelis, id est, apud Deum ; quia divino judicio sententia Sacerdotis sic progressa approbatur et confirmatur. Quos ergo secundum merita sententia Ecclesiae percellit, laedit; et illi foris sunt apud Deum. Qui autem non meruit sententia Ecclesiae non laeditur, nisi contemnat. Unde Origenes: " Exiit quis a veritate, a fide, a charitate, et per hoc exit de castris Ecclesiae, etiam si Episcopi voce non abjiciatur: sicut e contra aliquis non recto judicio foras mittitur, sed si non egit, ut mereretur exire, nihil laeditur.
Interdum enim qui foras mittitur, intus est, et qui foris est intus videtur retineri. " Ecce qualis et quantus est usus Apostolicarum clavium. Jam ostensum est ex parte, qualiter Sacerdotes dimittant peccata vel retineant, et tamen retinuit sibi Deus quamdam singularem potestatem dimittendi vel retinendi, quia ipse solus per se debitum aeternae mortis solvit et animam interius purgat.
Quae sint interiores tenebrae et interior macula ?
Hic quaeritur, quae sit illa macula, et quae sint illae tenebrae interiores, a quibus Deus interius animam purgat, cum veram poenitentiam immittit? De tenebris et interiori caligine satis facile est et intelligere et respondere. Cum enim quis mortaliter delinquit, et gratia virtutis privatur, si qua praecessit, et naturalium bonorum laesionem patitur. Unde et intellectus obtunditur, et totus homo interior obtenebratur, et ita quasi caligine quadam mens obvolvitur, quae caligo peccati poena est. Hanc vero Deus pellit cum poenitentiam immittit,per quam bona perdita restituit et vitiata reparat. Unde Propheta : Nebulam sicut cinerem spargit. Sed quae est macula peccati, a qua animam lavat? Ecce enim, quis voluit facere homicidium et patravit, quo patrato, desinit tam velle quam facere, nondum tamen vere et humiliter poenitet nec confiteri proponit. Quae igitur remansit in anima illius macula ? Mala voluntas quidem fuit macula illius animae,
sed illa transit; macula etiam est, si poenitere contemnit, sed hoc est peccatum aliud a praecedenti. Quae igitur macula remansit, a qua ipse in poenitentiae purgatur? Polluta quidem est anima, quousque poenitet, sicut erat, dum in ea prava erat voluntas. Sicut enim qui tangit morticinum vel aliud immundum ita pollutus est post tactum, quousque lavatur, sicut fuit, dum tangeret, ita post actum peccati ita polluta remanet anima, sicut fuit in ipso actu peccati quia ita longe est a Deo per dissimilitudinem, qui est vita et munditia mentis, sicut fuit, dum peccatum ageret. Ipsa ergo disimilitudo, quae inest animae ex peccato et est a Deo elongatio, animae macula intelligitur, a qua purgatur in paenitentia. Hoc autem solus Deus facit, qui solus suscitat animam et illuminat ; quod Sacerdotes nequeunt, qui tamen medici sunt animarum. Unde Propheta : Numquid medici suscitabunt et confitebuntur tibi ? Quod exponens Augustinus ait : "Boni doctores recte medici dicuntur, qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare: sola enim Dei gratia reviviscunt."
(Finis textus Magistri.)