CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
D. Bonaventura, ut solvat ingenitum esse dignitatem, quia alias non videtur esse proprietas personae, dicit quod connotat positivum, scilicet fontalem plenitudinem in Patre, id est, duplicem fecunditatem. Hanc refutat Doctor tribus rationibus, et resolvit sufficere ad personalem proprietatem quod non sit indignitas, vel si contendatur quasi de voce, dicitur quod dignitas est in prima persona negare productorem, sicuti est in secunda habere genitorem, et solvit argumenta. Ad primum negat sequi, essentia non est genita ergo est non genita. Quia in consequente, ly non dicit negationem geniti in persona, quae est negatio intra genus, et in antecedente universaliter negatur genitum de essentia sicut de chimaera, et si sic sumeretur in consequente, sequela teneret. At non sic sumitur, sed hoc sensu est non genita, cui tamen secundum genus convenit gigni. Ad tertium admittit et bene, inspirabilitalem esse notionem Patris et Filii, quod optime explicat et tuetur, nec curanda est futilis quorumdam recentiorum contra hoc censura. Vide Repert. hic q. fin.
De secundo articulo dicunt aliqui, quod cum ingenitum dicat tantum privationem in genere vel tantum negationem, et per consequens ex ratione sua formali non dicit aliquam dignitatem nec aliquid ad dignitatem pertinens, et nihil possit poni proprietas personae divinae, nisi sit aliquid pertinens ad dignitatem ; ergo oportet quod ingenitum connotet aliquod positivum, ratione cujus connotati sit proprietas. Hoc autem positivum ponitur ab eis esse fontalis plenitudo, quae est in solo Patre, in quo est omnis fecunditas tam ad intra quam ad extra.
Sed contra illud arguitur primo, quia ista fontalis plenitudo non intelligitur ad extra, quia talis fecunditas est communis tribus, sed ad intra non est in Patre nisi duplex fecunditas, scilicet ad generandum et spirandum. Haec autem fecunditas non est aliquid unum positivum in Patre nisi essentia ; essentiam autem non connotat, ut propter hoc dicatur esse proprietas Patris. Quod autem ista fontalis plenitudo non sit aliqua positiva relatio una in Patre, patet, quia tunc in Patre essent tres relationes positivae, scilicet generatio activa, spiratio activa, et illa relatio, quam circumloquimurper hoc quod est fontalis plenitudo fecunditatis, licet sit innominata, et tunc essent quinque notiones, quod non conceditur communiter, saltem non conceduntur in Patre tres proprietates positivae relativae.
Praeterea, ingenitum non videtur connotare illam fontalem plenitudinem, quia non primam fecunditatem, quia secundum Augustinum de Trinit. cap. 6. Etsi Pater Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dici ingenitum ; igitur ingenitum potest praecedere generationem activam. Multo magis etiam non connotat secundam fecunditatem, quia si per impossibile, non posset esse productio per modum voluntatis, adhuc tamen esset status in generatione ad aliquam personam ingenitam sub propria ratione ; ergo videtur quod illa fontalis plenitudo, quae nihil dicit nisi duplicem fecunditatem, non potest connotari per hoc quod est ingenitum.
Tertio, quia ratio eorum non videtur valere, quia si proprietas personalis diceret dignitatem simpliciter, igitur alia persona quae non habet illam, non haberet omnem dignitatem simpliciter, quod est inconveniens.
Aliter dicitur, quod hoc positivum est esse a se, et haec dicitur esse intentio Richardi, et quod esse a se, est aliquid proprium positivum circumlocutum per ingenitum, et praecedit relationem ad Filium ;quia enim aliquid est a se, ideo oportet secundum Richardum quod ab ipso sit omne esse et omne existere.
Contra, esse a se si est positivum et absolutum erit commune tribus, aut relativum et non ad prius, quia non est nisi negatio relationis ad prius ;igitur erit ad Filium, et ita etiam a se. Vel dicit habitudinem ad filiationem si est positivum, vel si dicit habitudinem ad praecedens, erit negatio relationis, et ita negatio est ingenitum : ergo non est proprium positivum illius. Ideo videtur dicendum quod in-genitum sub propria ratione sua, ut significat non habere genitorem, est proprietas Patris, et sufficienter importat dignitatem, id est, non indignitatem. Hoc enim sufficit ad personalem proprietatem, quod non sit indignitas, sicut et personalia in divinis non dicuntur esse imperfectiones ; non tamen perfectiones simpliciter, id est, universaliter in quolibet melius ipsum quam non ipsum.
Et si omnino fiat altercatio, quod omnino oportet proprietatem dicere dignitatem, non absolutam, sed personalem, potest dici quod ingenitum, inquantum negat habere genitorem, dicit dignitatem personalem primae personae in divinis. Quia sicut dignitas est in secunda persona habere principium originans, ita est dignitas in prima persona non habere, et tamen ista dignitas non oportet quod sit dignitas formaliter alicujus positivi proprii connotati per hoc quod est ingenitum. Unde negatio potest dici esse dignitatis in aliquo, pro quanto indignitatis esset, si opposita affirmatio poneretur in eo, sicut dignitas est in Rege non esse ribaldum.
Nota, quod sicut relationes positivae fundantur in essentia ex natura rei, sic, et ista negativa ;ex natura enim essentiae est, quod in aliqua persona sit ratio, qua ipsa non sit ab alia. Et sic substratum ipsius relationis non est nisi essentia divina, ut sit sensus : ingenitus, id est, habens divinam essentiam, non ab alio. Ex se enim habere dignitatem, et a nullo principalive, est libere habere, sicut rex regnat, ideo ut sic est dignitatis ; negatio enim praecise, ut negatio, non importat dignitatem, nisi ex hoc quod circa talem affirmationem fundatur, unde habere dignitatem ab alio simpliciter non est dignitatis, sed solum ratione modi notabilis habendi, scilicet per generationem et spirationem. Propter hoc dicitur, quod ingenitum stricte, scilicet non productum per generationem, non dicit dignitatem, sed ingenitum, ut est negatio, et non ut convenit Spiritui sancto, sed tantum Patri sic, ut dicit simpliciter nullo modo esse ab alio.
Ad secundum ibi, inspiratum non dicit dignitatem, quia spiratum dicit, ideo non est sexta notio, et exponitur ibi ad tertium ingenitum. Consideratur enim uno modo simpliciter, et secundum se alio modo, ut consideratur circa talem naturam. Primo modo substratum non est nisi essentia, ita quod si esset hypostasis in essentia sine proprietate esset ingenita. Secundo modo aliquid est substratum negationi ejus tripliciter, vel scilicet ut in quo fundatur in primo, vel seoundo, ut cujus est notificat respectus substantiae solius formaliter in quo fundatur, non tamen nisi ut est sub proprietate Patris.
Contra, melius diceretur ad argumentum, quod dignitatem importat respectu fundamenti tantum nec sequitur quod non dicit dignitatem propriam, quia essentia est indifferens ad plures dignitates personales, quas ponit 15. de Trinit.
Confirmatur, quia ubi ad prius est habitudo positiva, prius est quam ad post ejus ; igitur et negativa ;et hoc est quod dicitur, quod ratio primi praecedit ordine ad posterius, et nunquam alicubi absolutum prius est relativo, ingenitum secundum se potest competere supposito absoluto si esset.
Ad argumenta (h) hujus quaestionis. Ad primum, nego minorem. Cum probatur per Philosophum secundo Perihermenias, dico quod illa consequentia Philosophi tenet per virtutem primi principii, hujus scilicet : A quocunque removetur unum contradictoriorum, de eodem dicitur reliquum ; ut sic autem non potest concludi affirmativa de praedicato infinito sequi ad negativam de praedicato finito, nisi ubi illud praedicatum infinitum significat negationem extra genus contradictoriam affirmationi, quia negatio in genere non contradicit affirmationi, et tunc non sequitur : non est genitum, ergo est non genitum, nisi in negatione extra genus, et hoc modo non genitum non convertitur cum ingenito, licet convertatur in accipiendo non genitum, prout dicit negationem in genere, quomodo intelligit Augustinus.
(i) Ad secundum concedo, quod nulla proprietas personae, secundum viam communem, dicit aliquid ad se, nec tamen oportet omnem proprietatem dicere relationem positive, sed sufficit quod vel positive vel negative. Si enim relatio sit personalis et propria alicujus personae, negatio etiam relationis erit personalis propria alii personae, et ita non ad se, neque communis tribus. Et hoc modo, scilicet negative, ingenitum dicit relationem, sicut patet per Augustinum 5. de Trin. cap. 8. et tunc ista est falsa : omne non genitum est relatum, et tamen non sequitur, ergo non genitum dicit aliquid ad se, sed sequitur, quod vel dicat aliquid ad se vel negationem propriae relationis sive relationem negative, et sic conceditur conclusio quod omne non relatum sit relatum positive vel negative.
Ad tertium dicitur quod inspirabit non dicit aliquam dignitatem, sicut dicit ingenitum, et ita non est notio. Sed hoc videtur esse falsum in se, quia aequalis dignitatis est in Patre et Filio non spirari, sicut in Patre non generari, et etiam ad propositum non videtur valere, quia non videtur necessarium ad proprietatem sive ad notionem dicere proprie dignitatem. Aliter potest dici, quod ingenitum dicit non productum, sicut expositum est in primo articulo solutionis, et hoc modo inspirabile, quia continetur in eo, non est alia notio ab eo ; sequitur enim, non productum, ergo non spiratum, et non e converso ; ergo non est alia notio.
Contra, ingenerato est tantum in Patre, inspiratio autem est in Patre et Filio ; ergo haec notio non est illa. Sed si ista consequentia sit concedenda, erunt sex notiones, nisi alia ratio assignetur quare inspiratio non sit notio. Et si videatur absurdum ponere sex notiones, quia communiter non ponuntur tot, posset dici quod locus ab auctoritate non tenet negative. Tempore autem Ambrosii non videntur fuisse usitatae tres notiones in Patre, quia noluit hoc nomine ingenitum uti ; tempore etiam Anselmi non videntur fuisse usitatae duae notiones positivae in Patre, quia non utitur ipse vi spirativa, sed pro illa accipit dignitatem communem Patri et Filio, et si tunc a principio luerunt tantum notae tres proprietates notionales, scilicet paternitas, filiatio et spiratio, et hoc ex verbo Salvatoris in Evangelio, et Joannis in Canonica sua, cap. I . tamen postea per investigationem innotuerunt aliae notiones et proprietates, quae prius erant in se, licet non prius notae ; et ita sicut posteriores concesserunt plures notiones quam priores, non tamen priores eas negaverunt, licet non eas dixerint, ita non videtur inconveniens de posterioribus ad illos Doctores ponere tales notiones, dum tamen possint concludere illas ex dictis priorum.
Ad ultimum de Ambrosio patet per Magistrum, quod illud vocabulum ingenitus, non erat tempore suo ita notum vel ita necessarium ad expressionem fidei, quod oporteret omnem Catholicum eo uti ; et primam personam illa proprietate exprimere erat occasio simplicibus fidelibus erroris, quia videtur dicere aliquid ad se, quia non ita manifeste importat relationem, sicut importat genitum ; et ideo securum et cautum erat simplicibus fidelibus, non uti illo vocabulo propter haereticos malignantes, licet hoc vocabulum in se proprie et primo competat Patri.