IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
An potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem ?
Alens. 4. part. quaest. 80. membr. 1. D. Bonav. hic art. 2. quaest. 1. Richard. art. 2. quaest. 1. Gabr. quaest. 2. Major quaest. 2. D. Thom. in suppl. quaest. 18. art. i. Suar. tom. 4. dist. 16. sect. 2. 3.
In hac distinctione decima octava Magister tractat de potestate clavium, et distinctione decima nona de collatione earum. Circa hanc decimam octavam distinctionem quaero : Utrum potestas clavium tantummodo seextendat ad poenam temporalem ? Arguitur quod non, quia si sic,
aut ad remittendum illam, aut ad infligendum. Non ad remittendum, quia tunc per frequentes absolutiones posset tota poena debita peccato remitti,et sic apud quemcumque Sacerdotem esset potestas absolvendi a poena et culpa per frequentes absolutiones, quod est inconveniens.
Nec ad infligendum, quia tunc quilibet poenitens teneretur adimplere quamlibet poenam sibi injunctam a Sacerdote, quod est falsum; quia si quis indiscrete imponat immoderatam poenam, de qua poemitens potest scire quod est improportionata culpae ( potest utique scire ex Scriptura, quae continet correspondentiam poenarum ad culpas), non tenetur illam implere, quia non tenetur obedire inferiori contra voluntatem superioris ; nec etiam praeter, quia non obedit inferiori, nisi propter voluntatem superioris ; non est autem voluntas superioris, scilicet Dei, quod tanta poena infligatur pro tali culpa.
Item Joann. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. ergo potestas clavium Ecclesiae est ad peccata dimittendum: non ergo extendit se praecise ad paenam temporalem.
Contra, illa potestas clavium ad aliquid se extendit, sed non ad aliud quam ad paenam temporalem: ergo, etc. Major patet, quia alioquin non esset aliqua potestas. Minor probatur, quia non ad remissionem culpae, nec paenae aeternae, quia secundum Magistrum in littera, haec duo conveniunt soli Deo: ergo, etc.
Item,ante usum clavium per solam contritionem et propositum confitendi, remittitur peccatum, secundum Augustinum et Cassiodorum super illud Psalm. 31. Dixi confitebor, et tu remisisti, etc. ergo si usus clavium circa talem aliquid respiciat, hoc non est nisi ad paenam temporalem.