Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(h) Ad argumenta hujus quaestionis. Sunt aliqua notanda in ista responsione. Primo, posset faciliter solvi ista ratio sic, quod essentia divina non est genita, accipiendo genitum pro termino adaequato generationis, ut productionis. Et ultra accipiendo non genitum, ut connotat personam subsistentem aptam natam generari, saltem secundum genus, ut patet supra. Doctor tamen negat istam minorem, scilicet quod essentia divina sit non genita, etc. Bene negat ut, ly non genitum dicit privationem vel negationem naturae geniti in subjecto apto nato.
Et nota singulare dictum in ista littera : a negatione de praedicato finito ad affirmationem de praedicato infinito non tenet, nisi in virtute primi principii, scilicet quod contradictoria non possunt verificari de eodem, ut cum dico, Franciscus non est justus ; ergo Franciscus est non justus. Si enim in prima negaretur justitia a Francisco et in secunda affirmaretur, tunc contradictoria verificarentur de eodem, scilicet justum et non justum. Et addit Doctor quod debet intelligi de negatione extra genus, non de negatione in genere. Nam negatio extra genus, quod est non esse proprie contradicit affirmationi, quod est esse ; negatio vero in genere non contradicit affirmationi extra genus quod est esse, nam cum dico : Franciscus non est justus, negatur ibi et justus et esse, sive ly est. Cum vero dico: Franciscus est non jusius, illa negatio negat tantum justam, et sic non contradicit affirmationi, cum dico : est non justus. Si ergo debet valere illa consequentia, oportet quod ly non justus sit negatio extra genus, scilicet quod neget, et ly justum, et ly est, sicut et prima, quod est singulare notabile. Hoc modo dico in proposito, nam non sequitur : essentia divina non est genita ; ergo essentia divina est non genita ; et si non sequitur hoc, multo minus nec hoc ; ergo essentia divina est ingenita.
(i) Ad secundum concedo. Hic nota tantum unum, scilicet quod negatio de se non est absoluta neque respectiva, cum nihil sit. Posset tamen dici absoluta quando opponitur affirmationi absolute, ut cum dico : homo non est asinus, quae opponitur affirmationi, puta asino. Aliquando respectiva, quando opponitur affirmationi respectivae, sicut ingenitum opponitur genito. Caetera patent.