CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad secundam quaestionem, quaedam sententia videtur tenere quod ingenitum vel innascibile constituit personam Patris, pro qua ponit Doctor varias rationes. Sed eam refutat primo, quia nulla negatio, cujusmodi est ingenitum, est incommunicabilis, quia nec una nec indivisa. Secundo, omnis negatio convenit ratione alicujus affirmationis, de quo Scotus sup. d. 2. q. 7. n. 38. et d. 23. n. 4. Tertio, non uniformiter se haberet Pater cum secunda et tertia personis, quae constituuntur per positiva, nec tres essent aeque perfectae. Sed istae rationes non probant personam creatam non constitui negatione, de quo Scot. 3. d. 1. q. 1. ad 2. pro 2. opinione, ubi notat ad personam divinam triplicem negationem requiri, scilicet actualis, aptiludinalis et possibilis dependentiae ; sed duae primae ad personam creatam sufficiunt, et conveniunt ratione ipsius naturae limitatae.Vide Leuchelum hic, qui putat secundum Scotum personam creatam constitui positivo, explicans varia ejus loca ad propositum.
Ad quaestionem secundam (k) videtur posse dici quod sic, hoc modo intelligendo: Essentia enim divina antequam intelligatur communicata per productionem, videtur in aliquo intelligi non communicata actu, ut in prima persona propter pronitatem ejus, non quidem non communicabilis, quia non est non communicabilis, sed non actu communicata, quia non videtur posse communicari alicui quasi passive, nisi praehabeatur in aliquo non communicata sibi quasi passive ; et hoc modo in isto primo signo, in quo tantum intelligitur essentia in aliquo, et ista negatio non communicata actu, videtur haberi intellectus alicujus incommunicabilis. Si enim essentia, ut non communicata actu, non esset incommunicabilis, igitur ipsa (ut non communicata) posset esse in pluribus, et tunc possent esse plures ingeniti et plures primae personae in quibus aeque primo esset essentia, et non esset ejus status in aliquo primo. Sed si habetur aliquis incommunicabilis subsistens in natura divina, tunc habetur persona prima ; ergo ante omnem intellectum proprietatis positivae intelligendo solam essentiam et ingenitum, hoc est, non communicatum per generationem, habetur aliquis subsistens incommunicabilis in natura divina, qui est ingenitus, accipiendo ingenitum proprie, sicut potest accipi in divinis.
Confirmatur ista opinio per Auguslinum 5. de Trinit. cap. G. ubi vult quod si Pater non genuisset,
nihil eum prohiberet dici ingenitum ; ergo potest intelligi aliquis ingenitus, non intelligendo ipsum generasse. Intelligendo autem ingenitum, intelligitur suppositum incommunicabile subsistens ; ergo videtur quod prius constituitur ibi persona per ingenitum quam per aliquam proprietatem positivam.
Praeterea (1) in omni ordine essentiali, negatio ordinis ad prius videtur immediatius consequi ipsum primum quam ordo ejus ad secundum, quia illa negatio videtur immediate sequi ipsum inquantum tale ; igitur similiter in ordine personarum, prius convenit primae personae negatio ordinis ad priorem quam ordo ad secundam personam ; ergo prius intelligitur ingenita quam generans, et in illo priori intelligitur persona incommunicabilis in natura divina ; ergo.
Praeterea, si secundum imaginationem Philosophorum, non esset in divinis nisi unum suppositum absolutum, constitueretur per essentiam absque proprietate positiva ; et si aliqua concurreret, non esset nisi illa negativa, quae esset: non esse ab alio ; ergo videtur quod cum origo posita in divinis nihil auferat ipsi essentiae, nec etiam huic proprietati negativae, non esse ab alio ; ergo per ipsam poterit modo aliqua persona constitui.
Et si objiciatur, quomodo sola negatio poterit constituere personam divinam ?
Respondetur, quod persona includit essentiam divinam, quae est communicabilis, et cum hoc aliquid quod est incommunicabile ; per hoc quod habet naturam in se, habet in se omnem perfectionem positivam, quae potest poni in ipsa ; per negationem autem cointellectam, potest habere rationem incommunicabilis, et hoc maxime si incommunicabilitas non dicit nisi aliquam negationem in genere.
Contra istam viam (m) arguitur sic : Nulla negatio est de se incommunicabilis, quia sicut non est de se una, neque indivisibilis aliqua indivisione, sic non est de se haec, et incommunicabilis, sed tantum per affirmationem, cui primo repugnat dividi, et per hoc negationi convenit non dividi ; et ideo negationi non convenit primo non dividi, sed consequenter. Ita etiam videtur de incommunicabili, quia communicari non repugnat negationi de se, sed tantum per aliquam affirmationem, cui primo convenit talis incommunicabilitas ; ergo negatio non erit prima ratio incommunicabilitatis.
Praeterea, nulla negatio (n) est propria alicui subjecto, nisi per aliquam affirmationem propriam ei quam sequitur talis negatio ; ergo primae personae non est propria ista negatio : non esse ab alio, nisi quia eidem propria est aliqua affirmatio prior quam consequitur ista negatio ; ista affirmatio prior non potest esse essentia, ergo aliqua proprietas positiva.
Praeterea, si prima persona sit incommunicabilis formaliter negatione, et secunda est incommunicabilis relatione positiva, scilicet filiatione, et tertia similiter spiratione passiva ; ergo non uniformiter se habent istae personae in ratione personalitatis, neque sunt aeque positivae personae, neque aeque perfectae inquantum personae, quianon est aeque perfecta personalitas negativa et proprietas aliqua positiva. Istae rationes licet forte non convincerent adversarium, quin possent solvi, tamen quia non videtur probabile personam primam constitui sola negatione formaliter, vel negatione formaliter esse personam, ideo potest concedi conclusio istarum rationum.
Ad argumentum (o) in oppositum dico, sicut dictum est dist. 26. quod ly praeter non excludit aliqua personalia, sed excludit essentialia, et includit in proprietate inclusa omne personale illius personae. Unde, et in ingeneratione includitur tam paternitas quam spiratio activa, ut est in Patre, et omnia personalia quae conveniunt Patri. Quod etiam probatur per eum alibi, ubi nominat paternitatem, filiationem et processionem ; ergo non intendebat in primo loco solas illas tres esse proprietates personales, nec etiam intendebat illas tres constitutivas esse personales, sed per illas intendebat omnes alias, et quod omnia essentialia, quae excluduntur per ly praeter, sunt unum in tribus.
Ad argumenta (p) pro opinione prima, quando arguitur per Augustinum .de prioritate ingeniti ad paternitatem, respondeo, aliquando privatio non connotat affirmationem, et tamen nunquam inest formaliter privatio ut propria, nisi privato insit formaliter talis positio. Exemplum, caecus non connotat nisi oculum, qui est commune subjectum caecitatis et visionis, et tamen nunquam inest oculo per solam rationem oculi, sed per aliquam aliam entitatem positivam quam consequitur ista privatio, puta per talem mixtionem in oculo cum qua non possit stare visio. Ita potest dici hic, quod licet ingenitum non connotetnisi aliquam personam subsistentem in essentia divina, tamen ista affirmatio non est tota ratio inhaerentiae hujus negationis, quae est ingenitum. Sed oportet in re aliam proprietatem positivam aliquo modo praecedere ingenitum, per quam insit, licet non connotetur per ingenitum tanquam aliquod proprium subjectum, et secundum hoc, dictum Augustini debet intelligi, quod ingenitum (quantum est de se per rationem ingeniti), non connotat Patrem, non tamen potest inesse proprie in re, nisi affirmatio ista, vel aliqua alia absoluta, vel relativa sit quasi ratio inhaerentiae ejus.
Ad secundum dicitur, quod ista propositio est vera de primo in ordine quod est ad se, cujus scilicet esse non est esse ad secundum, ita non est in ordine personarum habendum eamdem naturam ut in proposito, quia hic primam personam esse, est ordo ejus ad secundam, et ideo ordo ad secundam quasi praecedit negationem principii, sicut constitutivum formale alicujus entis positivi praecedit in eo negationem: alicujus entis sibi repugnantis.
Ad tertium dico, quod si esset ita secundum imaginationem Philosophorum gentilium, tunc essentia divina esset determinata ex se ad hanc subsistentiam, et constitueret hanc, non per aliquam negationem, sed seipsa secundum eos, quia esset omnino determinata ad hanc, sicut in creaturis haec natura est omnino limitata ad hoc suppositum. Nunc autem ponendo ibi e.sse originem,
oportet essentiam non esse omnino determinatam ad unam personam, et ideo non constitueret per se aliquam personam. Et cum dicitur ponere originem, nihil aufert essentiae, nec illi quod per se constituitur ; verum est quod nihil aufert, sed ponit oppositum illius hypothesis propter quam essentia de se constitueret personam, scilicet determinationem essentiae ad unicam subsistentiam, quae hypolhesis auferret essentiae perfectionem, quia videretur ponere limitationem. Sed oppositum illius hypothesis ponens originem non aufert perfectionem, aufert tamen modum incompossibilem constitutivum personae, qui esset verus ex hypothesi.