CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(k) Ad quaestionem secundam videtur posse dici. Ista opinio, quae non est Doctoris, dicit in sententia quod ingenitum, ut dicit negationem vere producti, constituit primam personam in esse personali. Et probat supponendo primo, quod essentia sit alicui actu communicata, nam actu communicatur Filio per generationem, et Spiritui sancto per spirationem, non Filio praeexistenti ; sed sic dicitur communicari, ut Filius habet esse perfectionale peruislam,ut declaratum fuit supra dist. 5. quaest. 2. dubio quarto. Secundo supponit quod ipsa essentia est in aliquo, actu non communicata, hoc est, nonestinillo per aliquam productionem, et sic est in Patre ex semetipsa. Tertio supponitquod generatio activa et paternitas sunt idem, et sunt in persona Patris per respectum ad Filium, et sic paternitas et generatio activa praesupponunt ipsam personam primam, et sic non constituunt ipsam in esse personali; ergo aliquid prius illis constituet personam Patris, et illud tale videtur esse ingenitum. Et sic constitutum ex essentia divina et negatione hujus quod est esse productum, constituitur prima persona, et hoc est quod dicit ista opinio in sententia. Et confirmatur per Augustinum, quia si Pater non genuisset, adhuc esset ingenitus, et sic ingenitum prius inest quam generatio activa sive paternitas. (I) Praeterea, in omni ordine essentiali. Dicit quod si A sit productum a B, et ipsum A producat C, A prius habet respectum ad B quam ad ipsum C, patet, quia ipsum A prius intelligitur habere esse a B quam intelligatur producere C ; sicut ergo affirmatio respectus A ad B est prior affirmatione respectus A ad C, sic si A non esset productum, prior esset respectus sive negatio ad non producens quam respectus ipsius A ad productum ; ergo cum Pater non sit productus sive persona Patris non sit producta, prius habet negationem ad non producens quam habeat respectum ad Filium productum; ergo in tali priori erit persona Patris prior respectu ad Filium, et sic erit vere constituta ex essentia et tali negatione, quae est non esse producta.
(m) Contra istam viam. Quia haec via dicit quod ultimum constitutivum primi suppositi in divinis est negatio modo exposito. Doctor contra hoc arguit. Primo, quia constituens aliquid in esse personali est simpliciter incommunicabile, ut conceditur ab omnibus, sed negatio aliqua ex sua ratione non est incommunicabilis, quia nec de se est una vel plures, et si aliqua dicatur incommunicabilis, hoc erit propter aliquod positivum in illa. Exemplum: Non finitum, est negatio finitatis, ut soli Deo competit, et si sic dicitur incommunicabilis creaturae, hoc non erit ratione negationis, quod scilicet competat soli Deo, sed propter aliquod positivum, quod tantum competit Deo, puta infinita perfectio. Similiter dicimus quod individuum signatum, puta haec albedo est incommunicabilis ut quod. Haec negatio, puta non communicari ut quod, dicitur hoc modo incommunicabilis, non ratione sui, sed ratione haecceitatis, quae est ratio formalis, ut haec albedo sit incommunicabilis ut quod. Si ergo negatio aliqua non potest dici incommunicabilis ut quo et ut quod, nisi propter aliquod positivum, quod est ratio incommunicabilitatis ut quo et ut quod. Cum ergo ingenitum dicat negationem geniti, illa negatio si est incommunicabilis, erit propter aliquod positivum, detur illud. Si essentia, hoc non, quia essentia de se est communicabilis tribus ; si aliqua proprietas incommunicabilis, sive sit absoluta sive respectiva, habetur propositum, quod negatio illa non constituet personam, quia non inest nisi personae constitutae. Alia argumenta sequentia clara sunt. Sed oritur mihi difficultas. Ex quo enim negatio non est sua ratione formali incommunicabili nec ut quo nec ut quod, et sic non est ratio constituendi aliquid in esse suppositi vel personali, quomodo persona creata constituitur in esse personali vel suppositali per negationem ? Ideo quidam vult deducere Doctorem ad contradictionem dicens, Doctor supra d. 2. d. 23. dicit quod suppositum creatum dicit tantum negationem duplicis communicabilitatis ut quo et ut quod, et in tertio expresse d. 1. q. 1. dicit quod suppositum dicit negationem duplicis dependentiae, actualis et aptitudinalis, in Quodlibetis in quaestione, qua quaeritur: an Angelus possit informare materiam, in quarto et in secundo, etalibi. Et hic dicit quod negatio ex se non est incommunicabilis, nisipropter aliquod positivum, ergo si ista duplex negatio inerit supposito, et non sit a se incommunicabilis ; ergo inerit sibi propter aliquod incommunicabile positivum, quod erit ratio communicabilitatis ut quo et ut quod ; ergo suppositum creatum constituitur in esse per aliquod positivum ; ergo contradicit sibi.
(n) Praeterea nulla negatio. Hic dicit in secundo argumento quod negatio non potest esse propria alicui, nisi propter aliquod positivum propriumin illo, sicut negatio finitatis non potest esse propria Deo, nisi per aliquod positivum in ipso proprium sibi. Hoc idem Doctor in dist. 3. quaest. 1. et ex intentione, dist. 23. primi, hoc idem et in tertio dist. 1. quaest. 1. et expresse in, Quodlibetis ; ergo si negatio duplici communicabilitatis, vel duplicis dependentiae actualis et aptitudinalis erit propria alicui supposito, hoc erit propter aliquod positivum in illo ; non propter naturam, cum illa sit communis ; non propter haecceitatem,cum illa sit communicabilis ut quo, ut patet a Doctore dist. 2. dist. 26. primi in tertio, dist. 1. quaest. 1. et in quodlibetis, et quaest, praeallegata, et alibi ; ergo erit propria propteraliquod aliud positivum quod erit proprium illi, quod erit ratio incommunicabilitatis ut quo et ut quod.
Respondeo quod si Doctor determinate et assertive diceret personam creatam constitui in esse personali per solam negationem, et ex alia parte diceret quod negatio quaelibet ex sua ratione est incommunicabilis, esset difficile solvere quin sibi contradiceret. Potest tamen dici quod negatio estduplex. Quaedam extra genus et quaedam in genere, quae determinat sibi aliquod subjectum, et illa posset constituere. Sic intelligendo quod negatio duplicis communicabilitatis tantum competat individuo de genere Substantiae, et sic in eodem instanti quo ponitur tale individuum, de necessitate oritur negatio duplicis communicabilitatis, et hoc semper sibi inest, nisi praeveniatur ab alio supposito, ut patet de individuo naturae humanae personate in Verbo divino, de quo in 3. dist. 1. quaest. 1. Et sic talis negatio posset dici ibi propria ex se, quia consequitur talem naturam sic individuatam ; haec autem negatio non competit albedini singulari, quia ipsa posita non sequitur hujusmodi negatio.
Dicerem ergo quod talis negatio inest propter aliquod positivum, et illud positivum est singulare, non quodlibet, sed singulare praedicamenti Substantiae. Cum dicis, illud singulare est ex se communicabile, concedo. Cum infers ; ergo non est ratio quare insit sibi talis negatio, negatur, quia dico quod est talis naturae, sic quod ipso posito et non praevento ab alio, statim inest talis negatio, quae non inerit alteri singulari, ut patet de albedine singulari.
Secundo, dico quod secundum Doctorem forte non esset inconveniens dicere negationem aliquam esse ex se incommunicabilem, et posset elici ab ipso supra dist. 22. et alibi.
Tertio dico (sustinendo quae supra dixi in argumentando, quod persona creata constituatur in esse personali per aliquod positivum) quod erit ratio incommunicabilitatis ut quo et ut qucd; et sic talis negatio diceretur incommunicabilis propter hujusmodi positivum, nec habeo pro inconvenienti.
Si dicatur, Doctor dicit contrarium. Dico quod hoc non invenio a Doctore assertive, tantum enim dicit, supra dist. 2. dist. 23. quod suppositum dicit negationem duplicis communicabilitatis, etc, et in 3. dist. 1. quaest. 1, dicit quod suppositum dicit negationem duplicis dependentiae, ut supra dixi.
Si dicatur, contra. Nam Doctor in 3. ubi supra, facit differentiam inter personam divinam et creatam, quia divina dicit aliquod positivum, creata vero non ; et in 1. dist. 26. dicit expresse quod suppositum vel ratio suppositalis, non dicitur actus in creatura, cum dicat negationem.
Respondeo quod licet Doctor, ubi supra, asserat personam divinam constitui per positivum, et creatam non, haec forte dicit non ad intentionem propriam; nam ipse in 1. dist. 26. dicit quod ratio suppositalis, sive sit ratio negativa sive positiva, adhuc non erit actus dans esse, etc. Posset autem dici, quod aliud est de persona divina, et aliud de creata propter maximas difficultates. Videtur enim valde difficile quod persona divina sit tantum essentia et aliqua negatio, ideo ad fugiendum hanc difficultatem asserit ipsam constitui per positivum, non negando tamen expresse personam creatam non constitui per positivum.
Si dicatur : si ratio suppositalis dicit aliquod positivum, ergo potuit assumi a Verbo, ut patet a Doctore in 3. hoc autem est falsum, quia suppositum expresse dicit negationem duplicis communicabilitatis.
Si dicatur quod non assumpsit illud positivum, licet hoc Doctor neget ; ultra hoc sequitur quod non assumpsit totam naturam humanam et omnem perfectionem humanam ; et ultra, si nunc naturam humanam assumptam dimitteret, quaero in quo suppositaretur ? aut in positivo, quod prius habuit ? aut in alio ? Si primo modo, videtur inconveniens, nam tunc oporteret illud conservare. Etiam esset dubium in quo possit constitui, quod esset difficile solvere. Si in alio; ergo primum non pertinebit ad esse naturae.
Dico sine assertione, et salvo semper meliori judicio, sustinendo quod ratio suppositalis dicat aliquod positivum, quod illud non fuit assumptum, quia in eodem instanti quo natura singularis fuit assumpta a Verbo, si non fuisset assumpta, esset suppositata in illo positivo, quia tunc ex natura rei ortum fuisset tale positivum in tali natura. Cum dicitur, quod tunc non assumpsisset omnem perfectionem naturae humanae, negatur, et dico tunc quod hujusmodi positivum esset tantum actus personalis, etnullo modo perficiens naturam, ut patet a Doctore in primo dist. 5. quaest. 2. dist. 20. Et cum dicitur : Si verbum nunc dimitteret naturam humanam in quo suppositaretur, dico quod in eodem instanti quo natura fuisset dimissa, statim oriretur in ipsa hujusmodi positivum, et hoc ex natura rei ; nec oporteret dicere quod de novo crearetur illud positivum, quia etiam posita nunc albedine, statim ex natura rei oritur relatio. Haec quae dixi magis disputative quam assertive dixi, licet nullam contradictionem inveniam, nec ex se, nec in Doctore ; sustinendo tamen ea quae dixi, multa alia essent hic dicenda, sed brevitatis causa transeo. Et sic oportet te publice confiteri, Scotum sibi non contradicere, imo fateri vel teipsum ignorare vel protervire, quod non est signum docti viri, etc.
(o) Ad argumentum in oppositum. Solutio ista patet hic ex glossa superiori in 26. distinct. in solvendo auctoritatem Damasceni, quam videas ibi.
(p) Ad argumenta pro opinione. Nota hic unum dictum, scilicet quod aliud est privationem connotare aliquod subjectum ; et aliud est ipsam praeexigere aliquod positivum in subjecto, quo positivo in subjecto non existente, talis privatio non inerit, ut patet. Nam caecitas connotat oculum, quod est subjectum visionis et caecitatis, non tamen potest inesse oculo, nisi propter aliquod positivum repugnans visioni, ut puta dispositio praevia visioni. Sic in proposito : licet ingenitum connotet aliquam personam, non tamen potest inesse alicui personae, nisi propter aliquod positivum, quod repugnet genito sive generari. Et nota hanc solutionem quia singularis est. Caetera patent.