IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum).
Quando hae claves dantur et quibus. Postquam ostensum est quae sint , claves apostolicae, et quis earum usus; superest investigare, quando istae claves dentur et quibus. Dantur hae claves per ministerium Episcopi alicui in promotione Sacerdotii ; cum enim recipit ordinem sacerdotalem, simul et has claves recipit. Sed non videtur, quod omnes, vel soli Sacerdotes has claves habeant, quia plerique ante sacram ordinationem scientiam discernendi habent, plures post consecrationem ea carent. Sane dici potest, quod alteram clavium istarum, id est, scientiam discernendi, non omnes habent Sacerdotes, unde dolendum est atque lugendum. Multi enim, licet indiscreti atque scientiae, qua eminere debent, exsortes, sacerdotii gradum recipere praesumunt, vita et scientia eo indigni, qui nec ante Sacerdotium nec post scientiam habent discernendi, qui ligandi sint, vel solvendi. Ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt, quia semper scientia carent. Qui vero ante Sacerdotium scientia discernendi praediti sunt, licet habeant discretionem, non tamen in eis clavis est, quia non valent ea claudere vel aperire: ideoque cum promovetur in Sacerdotem, clavem discretionis dicitur accipere, quia et ante habita discretio augetur et fit in eo clavis, ut ea jam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.
Si alteram clavem omnes habeant, scilicet potentiam ligandi et solvendi.
Cumque jam constet, non omnes Sacerdotes illas duas claves habere, quia scientia discernendi plerique carent: de altera, id est potentia ligandi et solvendi, quaeritur, utrum omnes Sacerdotes eam habeant. Quidam enim hanc potestatem putant illis solis esse concessam, qui doctrinam simul ac vitam Apostolorum servant. Illas enim claves promisit Dominus Petro et imitatoribus ejus tantum, ut aiunt; qui etiam auctoritatibus utuntur in munimentum suae opinionis. Hoc enim dicunt Augustinum sensisse, superius ubi ait : " Remissionem peccatorum vel per seipsum facit Deus, vel per columbae membra. " Dicit etiam idem, peccata dimitti vel teneri a Sanctis. Idem super Exodum, ubi de lamina aurea legitur: Erat autem lamina aurea semper in fronte Sacerdotis : i" Haec, inquit, significat fiduciam bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate, Sacerdos habet, solus potest peccata auferre. " Item Gregorius :
"Illi soli habent in hac carne positi ligandi et solvendi potestatem, sicut sancti Apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent. " Item ex dictis Origenis : 6 Haec potestas soli Petro concessa est et imitatoribus Petri. Nam quicumque vestigia Petri imitantur, habent recte ligandi et solvendi potestatem. " His aliisque testimoniis innituntur qui asserunt, potestatem ligandi ac solvendi illis solis concessam Sacerdotibus qui vita et doctrina pollent sicut Apostoli.
Aliorum sententia verior.
Aliis autem videtur, quod et mihi placere fateor, cunctis Sacerdotibus hanc clavem dari, scilicet ligandi et solvendi ; sed non eam recte ac digne habent, nisi qui vitam et doctrinam Apostolicam servant. Nec praemissae auctoritates malos Sacerdotes hanc pote-, statem habere negant, sed illos soi los digne ac recte hac potestate uti significant, qui praediti sunt vita et doctrina Apostolica, quia soli Apostolorum imitatores digne recteque possunt ligare et solvere: et per Deum tantum, vel per Sanctos, in quibus habitat Spiritus sanctus, digne et recte fit remissio vel retentio peccatorum. Fit tamen et per illos qui Sancti non sunt, sed non digne vel recte. Dat enim Deus benedictionem digne poscenti etiam per indignum ministrum. Quod vero hanc potestatem habeant omnes Sacerdotes, Hieronymus testatur super illum locum Evangelii, ubi dixit Domi nus Petro : Tibi dabo claves Regni caelorum : " Habent, inquit, eamdem judiciariam potestatem alii Apostoli, habet et omnis Ecclesia in Episcopis et Presbyteris. Sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut omnes intelligant, quod quicumque ab unitate fidei et societate Ecclesiae se separaverit,nec a peccatis solvi, nec caelum potest ingredi. "
Utrum per indignos transfundatur gratia dignis.
Item, quod Sacerdos,etiamsi malus sit, gratiam tamen transfundit pro suae dignitatis officio, Augustinus ostendit dicens : " Dictum est a Domino in Numeris ad Moysem et Aaron Sacerdotes : Vos ponite no men meum super filios Israel, et ego Dominus benedicam eos ; ut gratiam traditio per ministerium ordinantis transfundat hominibus, nec voluntas Sacerdotis obesse vel prodesse possit: sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem sit dignitas sacerdotalis officii et ordinis, hinc advertamus. Dictum est de nequissimo Caipha inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit: per quod ostenditur, Spiritum gratia rum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis: ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officii ministerium exhibeat, Dei autem est effectum tribuere benedictionis."Hinc evidenter ostenditur ordo non privari potestate tribuendi gratiam ob ministri indignitatem. Huic tamen Augustini sententiae videtur obviare quod ait Hesychius : " Sacerdotes inquit, non propria virtute benedicunt, sed quia figuram Christi gerunt et propter eum, qui in ipsis est, benedictionis plenitudinem tribuunt: nec solum is, qui sacerdotium sortitus est, sed quicumque Christum in seipso habet et ejus figuram gerit per conversationem bonam, sicut Moyses, idoneus est ut benedictionem praestet. " Ecce hic habes, quod non solum Sacerdos, sed omnis, in q.uo Christus habitat, benedictionem praestat. Sed alia est benedictio, quae solis Sacerdotibus congruit, alia, quae ab omnibus bonis communiter exhibetur. Denique illi Sacerdotes, in quibus Christus habitat, benedictionis plenitudinem tribuere dicuntur, non quia soli illi transfundant gratiam, sed quia ilii soli licite et digne id agunt. Nec subditos mala vita Sacerdotis lae t, si bona faciunt, quae ille dicit. Unde Gregorius: " Multi, dum plus vitam sacerdotum quam suam discutiunt, in erroris foveam dilabuntur minus considerantes, quod non eos vita sacerdotum laederet, si humiliter bonis sacerdotum admonitionibus aurem accommodarent. "
Quomodo intelligendum sit illud Mala chiae : Maledicam benedictionibus vestris.
Praemissae vero sententiae, qua dicitur etiam per mali Sacerdotis ministerium transfundi gratia benedictionis, videtur obviare quod Dominus per Malachiam Prophetam malis Sacerdotibus comminatur: Maledi eam benedictionibus vestris; et alibi: Vae his qui vivificant animas, quae non vivunt, et mortificant animas, quae non moriuntur.Si enim maledicit Dominus benedictionibus eorum, et si animae, quas vivificant, non vivunt, quomodo per eos gratia benedictionis transfunditur ? Sed illud capitulum: Maledicam, etc. quidam referunt ad haereticos, qui ab Ecclesia praecisi sunt, et ad excommunicatos, quorum benedictiones fiunt maledictiones his qui eorum sequuntur errores. Illud vero alterum,scilicet: Vivificant, etc. super omnes illos Sacerdotes exponunt, qui absque clave scientiae et forma bonae vitae praesumunt ligare vel solvere. Sed nullus officio Sacerdotis uti debet, nisi immunis sit ab illis quae in aliis judicat, alioquin seipsum condemnat.
Qualis esse debet judex Ecclesiasticus ?
Qualem autem oporteat esse, qui aliorum judex constituitur, Augustinus describit ita dicens: "Sacerdos, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit judicandus, quae in alio judicare est promptus. Judicans enim alium, qui est judicandus, condemnat seipsum. Cognoscat igi tur se et purget in se quod alios videt sibi offerre: caveat ut a se projecerit, quidquid in alio damnosum reperit. Animadvertat, quod qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste projiceret lapidem. Quomodo lapidaret qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato ; in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam venialia semper remittebantur per caeremonias: si quod ergo in eis peccatum erat, criminale erat. In hoc igitur patentissimum est crimen Sacerdotum et detestabile, qui non prius se judicant et alios alligant. Caveat spiritualis judex, ut, sicut non commisit crimen nequitae, ita non careat munere scientiae ; oportet, ut sciat cognoscere, quidquid debeat judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare, discernat. Diligens igitur investigator sapienter interroget a peccatore, quod forsitan ignorat, vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates ejus non dubitet investigare et locum, et tempus, et caetera, quae supra diximus: quibus cognitis, adsit benevolus, paratus erigere et secum onus portare: habeat dulcedinem in affectione, discretionem in varietate, doceat perseverantiam, caveat, ne corruat, ne juste perdat judiciariam potestatem. Etsi enim poenitentia possit ei acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam. Etsi Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse, ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur auctoritas, quae concedit et quasi imperat ; invenitur alia, quae non concedit, sed vetat. Quae Scripturae non repugnant, sed concordant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant et quasi usum peccandi sibi faciant, rescidenda est spes ista. Si vero locus est, ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant. " Ex his satis perpenditur, qualis debeat esse Sacerdos, qui alios ligat et solvit, discretus scilicet et justus; alioquin mortificat saepe animas, quae non moriuntur, et vivificat, quae non vivunt; et ita incidit in maledictionis judicium. Illud autem Mala chiae, scilicet: Maledicam benedicti onibus vestris, sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes Sacerdotes, qui vita et scientia carentes benedicere praesumumt, dictum accipiatur, sic intelligi potest : Maledicam bene dictionibus vestris, id est, " his quae in eis benedictionibus possidetis ", quia faciam ea vobis cedere in maledictionem, non in benedictionem, quia etsi benedicunt Sanctis, non hoc faciunt ex vero corde, et ideo eorum benedictio eis vertitur in maledictionem. Vel maledicam be nedictionibus vestris, id est, " quod a vobis benedicitur, a me erit maledictum ", quia benedicunt inique agentibus adulanturque peccantibus, dummodo divites sint.
( Finis textus Magistri.)