CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum prima persona constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam ?
D. Bonavent. 1. dist. 26. quaest. 3. D. Thom. 1. part. quaest. 40. art. 2. et 4. Capriol. supr. dist. 26. quaest. 1. art. 2. Durand. 1. dist. 26. quaest. 1. num. 17. et dist. 27. quaest. 1. Gabr. 1 dist. 26. quaest. 1. art. 3. dub. 4. Riohard. d. 26.
art. 4. quaest. 1. Henric. quodlib. 9. quaest. 1. et 3. Suarez 1.part. tract. 3. lib. 7. cap. 6. et 7. Scot. quodlib. 4. art.
Ultimo (a) hic quaero : Utrum prima persona constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam ? Quod non, arguitur primo, quia prima persona praeintelligitur in esse personali antequam gignat ; (agere enim suppositi est) igitur praeintelligitur esse suppositum etiam antequam agat. Si autem constitueretur relatione ad secundam personam, cointelligeretur cum ipsa existente secundam personam esse, et per consequens secunda persona cointelligeretur esse antequam prima gigneret, et ita secunda persona non esset terminus illius generationis.
Confirmatur ratio, quia quaecumque sunt simul natura, quocumque unum est prius, et alterum ; relativa sunt simul natura ; ergo si prima persona formaliter constituitur in esse personali per relationem ad secundam, quocumque prima persona prior est in esse personali, eo et secunda. Sed generatione (quae est actio primae personae) videtur prima persona esse prior in esse personali ; igitur et secunda, et ut prius, tunc non erit terminus formalis generationis.
Praeterea, in omni ordine primum videtur esse absolutissimum, sicut apparet procedendo in quibuscumque ordinibus ; ergo ita erit in ordine personarum quod prima erit absolutissima, et ita non constituetur per relationem ad secundam.
Contra, prima persona non constituitur in esse personali Deitate, quia non est incommunicabilis ; nec spiratione activa, quia communis est sibi et Filio ; nec innascibilitate ex quaestione praecedente, ergo per viam divisionis aliqua relatione positiva ad secundam personam.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONGII.
(a) Ultimo hic quaero, etc. Quoniam hanc quaestionem non tam commentatus est Lychetus quam significavit non indigere commento, et nonnulla tamen majoris claritatis causa superaddi possunt, paulo accuratius explicanda videbatur. Summatim autem continet quaestio, primo duo argumenta pro parte negativa, et unum pro affirmativa. Secundo, tres sententias D. Thomae, D. Bonaventurae et Henrici, cum suis impugnationibus. Tertio, sententiam Joannis de Ripa asserentis personas constitui per absoluta, et consequenter personam Patris non constitui per relationem, cujus impugnationem remittit Doctor ad distinctionem 26. ubi probabilem eam sentit. Quarto, propriam Doctoris sententiam, supposita communiori sententia de constitutione personarum per relationes, in qua explicanda duo valde notanda explicat ; primo, quomodo cum hac communi sententia possit stare prioritas Patris respectu Filii, cum sint, quatenus personae, correlativi secundum hanc sententiam, et correlativa debeant esse simul natura ; secundo, quomodo essentia determinatur ad primam subsistentiam. Quinto denique, solutionem argumentorum principalium.
SCHOUUM.
Sententia D. Thomae est, quod relatio paternitatis ut proprietas est, praecedit generationem, ut relatio sequitur eam, et ut proprietas constituit, et ut sic, Filius non est simul cum Patre. Hanc refutat Scotus, primo, illa proprietas necessario est ad se vel ad alterum. Si primum, persona erit absoluta. Si secundum, ergo erit relatio. Secundo, juxta hoc esset in Deo ordo, quod ipse negat.
Sententia D. Bonaventurae, quod relatio constituit qua origo est. Hanc rejicit Doctor, quia ergo non est forma permanens, sed via quasi praecedens secundam et praesupponens primam personam, admittit tamen quod constituit et distinguit personam principiative,de quo supr. d. 26. in 3. opin. rationes contra seq. opinionem impugnant etiam has opiniones.
Hic communiter (b) conceditur pars affirmativa quaestionis, sed propter difficultatem primi argumenti distinguitur de ipsa relatione constituente primam personam. Uno modo, quod ipsa potest considerari ut proprietas vel ut relatio. Ut proprietas praecedit generationem, ut relatio sequitur, et tunc secundum quod constituit primam personam, non oportet secundam simul esse cum prima, licet ut est relatio quasi consequens generationem, oportet secundam simul esse cum ea.
Contra istud. Proprietas ut proprietas est aliqua entitas, alioquin non constitueret aliquod ens ; aut igitur entitas ad se, aut ad alterum, aut neutrum. Entitatem enim aliquam esse singularem, quae nec sit entitas ad se nec ad aliud, non videtur esse intelligibile ; ergo oportet quod ista entitas formaliter, vel sit ad se, et tunc constituit personam absolutam ; vel ad alteram, et tunc ut proprietas erit relatio ; et tunc non evadetur difficultas, licet alia ratio sit considerandi eam ut proprietas et ut relatio
Et confirmari potest ratio per exemplum, quia etsi albedo possit considerari ut albedo vel ut qualitas, etsi consideratur ut albedo, hoc est, secundum propriam rationem specificam suam ; si autem ut qualitas, hoc est, secundum rationem imperfecti sui generis, tamen quidquid constituitur albedine ut albedo est, non constituitur aliqua entitate, quae non sit qualitas, quia albedo etiam ut albedo, includit essentialiter qualitatem, et est essentialiter qualitas, ita quod albedo non potest constituere album vel aliquid in esse albo, nisi etiam constituat in esse qualitativo. Ita videtur in proposito de proprietate relativa sic et sic considerata.
Praeterea, iste dicit alibi, quod in divinis non potest esse ordo, quia nec essentiae ad relationes, nec relationum inter se, quia relativa sunt simul natura. Quod si proprietas possit considerari eo modo quo non esset relatio, et hoc modo non oportet quod haberet correlativum simul natura, argumentum eorum non valeret.
Aliter distinguitur de relatione (a), ut relatio est et ut origo est ; et ponitur quod constituat ut origo, non autem ut relatio, quia ratio originis aliquo modo praecedit, et in ea quasi fundatur relatio. Prima autem persona constituitur per primam originem ibi per quam distinguitur.
Contra hoc objicitur, quia origo ut origo non est propria forma, nec personae in qua est, nec personae ad quam est, sed est quasi via, et tunc neque primae personae est forma, sed quasi praesupponit eam ; nihil autem constituit aliquid in aliquo esse, nisi inquantum est forma ejus. Si tamen ista via intelligitur de distinguere, quasi principiative alicujus correspondent causae effectivae in creaturis, sicut expositum est dist. 26. et non per modum principii formalis, tunc ista positio posset habere veritatem, nec hoc argumentum esset contra eam.