IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum cuilibet Sacerdotii in susceptione ordinis Sacerdoti conferantur claves Regni caelorum.
Alens. 4. part. quaest. 79. et 80. D. Thom. 2. 2. quaest. 39. art. 3. 4. ethlcquaest. 1. art . i. D. Bonavent. hic part. 1. art. 1. et 2. per totum. Richard. art. 1. et 2. Suar. 3. part. Iam. 4. disp 16. sect. 3. Castro de justit. pun. cap. 21. Navarr. cap. 9. Summ.
Circa distinctionem decimam nonam, quia solutio istius quaestionis dependet ex solutione sequentis, quae est de collatione clavium, sive quomodo claves Ecclesia habeat, de quo hic distinctione decima nona agitur, ideo quaero hic hanc quaestionem: Utrum cuilibet Sacerdoti in susceptione ordinis Sacerdotii conferantur claves Regni caelorum ? Videtur quod non, Apocalyps. 3. de Christo: Claudit, et nemo aperit;aperit, et nemo claudit ; ergo solus habet claves istas.
Item, Augustinus de Baptismo contra Donatistas lib. 5. a peccato non absolvit nisi columba, id est, Christus, vel membra columbae; ergo nullus Sacerdos injustus habet claves, quibus possit absolvere a peccato, et tamen injustus potest habere claves Sacerdotii.
Item, una clavis dicitur communiter esse clavis scientiae ; sed haec non confertur cuilibet ordinato in Sacerdotem, quia prius ignarus non invenit se scientem post ordinationem, nec prius sciens plus scientem quam ante. Si autem conferretur nobis, non lateret nos secundum Philosophum 2. posterior. in fine.
Item, sententia a non suo judice lata nulla est: ergo nullus habet claves alicui aperiendi caelum nisi suo subdito: sed ex susceptione Sacerdotii non datur sibi subditus, nec jurisdictio in subditis ; ergo nec claves.
Item, si in ordine Sacerdotii dentur claves, ergo non possunt haberi a non Sacerdote. Consequens est falsum, quia Archidiaconus, quem non oportet semper esse Sacerdotem, potest ligare et solvere, quia excommunicare et reconciliare. Patet Extra de sent. excomm.
Contra Matth. 16. promittitur Petro et Sacerdotibus : Tibi dabo claves Regni caelorum ; et Joan. 20. impletur illud promissum, dicente Christo : Quorum remiseritis peccata, etc.
Item, cui datur quod majus est, ei regulariter non negatur quod est minus: sed maxima potestas possibilis viatoris est potestas conficiendi corpus Christi, et haec confertur in susceptione ordinis Sacerdotii: ergo et potestas respectu corporis mystici, quae minor est, puta clavis ligandi et solvendi eidem in ordine illo confertur.