CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(b) Hic communiter conceditur, etc. Communior sententia tam antiquorum quam recentiorum est, quamlibet per-
sonam divinam, et primo constitui, et primo distingui inter se invicem per relationes reales, verbi gratia, per paternitatem, filiationem et spirationem passivam, propter auctoritates Patrum et Conciliorum, de quibus in praedicta dist. 26. fuse agitur. Quae sententia specialem difficultatem habet de persona Patris, quia videtur quod quaelibet persona constitui debeat in esse personae et suppositi antequam intelligatur, aut sit potens proxime aliquid realiter producere ; ergo prima persona non potest constitui per productionem realem, nec consequenter per paternitatem, quae vel est ipsamet productio Filii, vel praesupponit productionem Filii. Propter hanc autem difficultatem auctores hujus communis sententiae in varias abiere vel sententias vel modos loquendi, ex quibus hic
, proponitur sententia S. Thomae dicentis, relationem, qua constituitur prima persona, posse considerari ut proprietas et ut relatio. Si consideretur primo modo, consideratur ut praecedens generationem. Si secundo modo, consideratur ut sequens generationem. Unde quia prima persona debet intelligi constituta, antequam intelligatur generare, propterea relatio habet constituere ipsum, ut consideratur tanquam proprietas, non ut consideratur tanquam relatio. Unde etiam praeterea non debet prima persona, ut intelligatur constituta per relationem ut proprietas est, intelligi aut esse simul cum Filio, licet si intelligatur ut affecta relatione, quatenus relatio est, debeat necessario esse et intelligi cum Filio.
Cajetanus ad majorem explicationem hujus sententiae addit relationem constitutivam primae personae posse considerari, vel ut conceptam vel ut exercitam. Consideratur ut concepta, quando non consideratur sub expresso conceptu paternitatis, nec ut exercet munus relationis, et sic formaliter constituitprimam personam. Consideratur ut exercita, ut consideratur subconceptu expresso paternitatis,et ut excercetrationem relationis seu utactu refert, et sic necessario postulat terminum, nec potest concipi, quin concipiatur terminum, unde ut sic non constituit Patrem.
Ferrariensis 4. contra Gentes, cap. 26. impugnat hanc Cajetani explicationem, et secutus Capriolum 1. dist. 26. asserit relationem considerari posse, ut est forma hypostatica, et sic eam constituere personam, non vero illam distinguere; secundo ut est relatio, et sic eam distinguere, non vero constituere.
Vasquez disp. 159. cap. 5. affirmat . Patrem constitui prius nostro modo concipiendi per notionem innascibiis, et fecundi, priusquam intelligatur generare aut constitui per paternitatem, et in illo conceptu non involvi relationem, qua relatio est, sed in conceptu quo intelligitur prima persona generare aut esse producens, et hoc modo exponit sententiam D. Thomae.
Hi omnes dicendi modi mihi omnino coincidere videntur, nec aliquid addere ad sententiam D. Thomae, quod ipsam aut magis claram, aut magis probabilem reddat, sed potius eam confundere et multo obscuriorem facere. Et in primis distinctio Cajetani de relatione ut concepta et exercita, mihi non tam subtilis, ut Ferrariensi, quam chimaerica, et ad praesens nihil conducens videtur. Vel enim intelligit per relationem ut conceptam, relationem ut concipitur, prout sonant ipsa verba, et sic relatio secundum quamcumque rationem consideratur, erit concepta, quia considerari et concipi idem est, ut patet. Vel intelligit relationem secundum aliquem conceptum objectivum perceptibilem abintellectu, qui conceptus objectivus, ut sic formaliter et praecise, non habet rationem formalem relationis. Et hoc quidem intendere videtur D. Thomas, sed nullo modo explicatur a Gajetano. cum tamen in eo explicando tota difficultas consistat. Explicatur autem ab ipso S. Thoma, dum dicit quod sit ratio secundum quam constituit ista relatio personam, unde melius et clarius explicat rem D. Thomas quam Cajetanus, si tamen hic ullo modo explicet illam.
Rursus quod dicit Capriolus et Ferrariensis relationem ut formam hypostaticam constituere et non distinguere personam, implicat in adjecto ; nam quod est constitutivum ut sic, est distinctivum ut sic, et quod est primo constitutivum, est primo distinctivum: ergo si relatio, ut forma hypostatica est, constituit, profecto ut talis distinguit. Confirmatur, quia distingui ab aliquo, non est nisi vel habere aliquid quod alterum non habet, vel esse aliquid quod alterum non sit ; sed prima persona habet rationem constitutivam sui, ut talis persona est secundum illam rationem, secundum quam constituitur per rationem constitutivam, et secunda persona illam ut sic non habet ; ergo distinguitur prima persona a secunda formaliter per rationem constitutivam ut constitutiva est.
Denique quod ait Vasquez primam personam constitui per rationem innascibilis et fecundi, nihil addit majoris claritatis, quia omnes concedunt primam personam esse innascibilem et fecundam ; et hoc haberi partim, saltem realiter a relatione paternitatis) sed controversia est secundum quam rationem ista relatio habeat constituere primam personam innascibilem et fecundam ; hoc autem nullo modo explicat Vasquez.
Itaque ex his concludendum, nulla meliori ratione aut clariori explicari hanc primam sententiam D. Thomae quam ab ipsomet, et alios, ut verum dicant, sic explicari debere, ut ipse rem explicat, ita ut potius ipse eos explicet quam explicetur.ab illis ; quo fit ut si ipsius sententia impugnetur ut jacet, ipsorum etiam explicationes, si sensum aliquem habeant, impugnentur.
Impugnat autem Scotus sententiam D. Thomae, quatenus ab ipsomet explicatur, dicente quod relatio constituat ut forma hypostatica seu proprietas, non ut relatio. Impugnat, inquam, hanc sententiam, primo quia quando concipimus illam relationem ut est forma hypostatica aut proprietas, concipimus illam ut entitatem aliquam singularem positivam, quia nihil potest concipi ut ratio sufficiens constitutiva per se primo personae divinae, nisi ratio positiva singularis. Si enim non esset positivum, non per se primo competeret naturae divinae, sed ratione alicujus positivi, et si non esset singulare, non esset incommunicabile, nec consequenter constitueret personam incommunicabilem ; ergo non potest concipi relatio ut forma hypostatica seu constitutiva hypostasis seu personae, quin concipiatur ut forma positiva singularis. Tunc sic : omnis forma positiva singularis secundum quamcumque rationem secundum quam ut sic concipitur, debet esse formaliter aut relativa aut absoluta, quia licet possit dari aliquis conceptus positivus universalis abstrahens ab absoluto et respectivo, ut conceptus entis ut sic, qui non est absolutus, cum comprehendat sub se relationes, nec respectivus, cum comprehendat sub se absolutas entitates, . tamen non potest esse ullus conceptus . positivus singularis, qui non sit formaliter absolutus aut respectivus. Eo enim ipso quo est singularis, non debet posse conjungi alii formalitati a qua haberet formaliter esse respectivus, et consequenter si ut sic singularis est, non sit respectivus ex se, debet esse absolutus, quia esse absolutum non est aliud quam esse entitatem cui repugnat esse respectivum ; ergo relatio concepta ut proprietas aut forma hypostatica, debet necessario concipi ut absoluta aut respectiva. Sed non ut absoluta, quia hoc esset contra communem sententiam tenentem, quod personae constituantur per absoluta formaliter; ergo debet concipi ut relatio, et consequenter constituit ut relatio, et manet adhuc difficultas illa propter quam excogitavit D. Thomas distinctionem illam paternitatis, quatenus relatio et quatenus forma hypostatica est, nec ad eam difficultatem tollendam juvat illa distinctio. Hoc autem idem argumentum potest similiter urgeri contra sententiam Cajetani, Ferrariensis et Vasquez, quomodocumque intelligantur.
Confirmat Scotus, quia licet albedo possit considerari secundum propriam suam rationem specificam, quae primo et per se vocatur nomine albedinis, et secundum etiam rationem suam genericam Qualitatis, in qua cum aliis coloribus convenit, tamen non potest diciquod aliquid constituatur albedine, quod non constituatur qualitate, quia ratio qualitatis intrinsece et essentialiter includitur in albedine; ergo quandoquidem ratio relativi et relationis intrinsece et essentialiter includitur in illa entitate objectiva,quae concipitur constituere personam, dici debet necessario quod constituat personam ut relatio est; non quidem ut relatio ut sic, sed ut relatio talis, sic Ut nec albedo constituit ut qualitas ut sic, sed ut talis qualitas.
Vis enim hujus confirmationis magis patebit, si advertamus, quod possimus habere aliquem conceptum de albedine sine eo quod consideremus ipsam formaliter ut qualitas est, ut certum videtur. Consideramus enim ipsam, ut est forma disgregativa visus, et consequenter ut albedo, sine eo quod cognoscamus actu ad quod
Praedicamentum pertineat, et consequenter sine eo quod consideremus ipsam ut qualitas, et nihilominus non possumus dicere quin constituat ut qualitas talis ; ergo quamvis possemus habere aliquem conceptum de paternitate, in quo explicite non involveretur conceptus relationis, tamen non propterea debet dici quin constituat ut relatio.
Impugnat praeterea Scotus sententiam praedictam argumento ad hominem, quia S. Thomas negat esse ordinem prioritatis inter Patrem et Filium quaest. 4. art. 3. et hoc ideo, quia Pater et Filius, verbi gratia, sunt simul natura, quandoquidem sunt correlativa. Sed haec ratio nihil valeret juxta hanc sententiam, nam si personae constituerentur primo per relationes, non ut relationes, sed ut formae hypostaticae, personae ut personae tantum formaliter dicerent per se primo naturam divinam, et relationes non ut relationes, sed ut formas hypostaticas, et consequenter non essent ut personae formaliter correlativa, aut simul natura; ergo possent ut sic, habere ordinem originis et prioritatis ac posterioritatis, non obstante illo argumento desumpto ex simultate naturae quam haberent.
(c) Aliter distinguitur de relatione ut relatio est, etc. Hic proponit secundam sententiam, quae est D. Bonaventurae 1. dist. 26. quaest. 3. qui distinguit relationem constitutivam personae in duos conceptus originis scilicet et relationis, et ait, eam quatenus origo, non vero quatenus relatio constituere personam.
Impugnat autem hunc dicendi modum, quatenus distinguitur a sententia D. Thomae, argumento speciali,
supponendo argumenta facta contra D. Thomam, aeque concludere contra hanc sententiam, quod patet ea applicando et quaerendo utrum paternitas, ut origo sit quid absolutum vel respectivum, et sicut supra discursum est. Sed supponendo haec, argumentatur Doctor contra hanc sententiam specialiter, quia origo ut origo, formaliter est tantum via inter personam producentem et personam productam ; ergo non est forma propria, constitutiva formaliter ullius ex ipsis, sed potius praesupponit ex parte personae producentis formam propriam constitutivam, et est ratio qua persona producta recipit suum esse, et consequenter formam constitutivam. Probatur consequentia, quia propria forma constitutiva rei debet esse considerabitis in re, quatenus habet esse non solum in fieri, sed in facto esse ; impossibile enim est ut aliqua res sit in fieri aut facto esse sine propria sua forma. Sed origo, ut origo, non potest considerari in facto esse, ut patet ; ergo non potest esse propria forma constitutiva personae, quae intelligitur non solum in fieri, sed etiam in facto esse.
Confirmatur haec impugnatio, quia tanta est difficultas in dicendo quod relatio, ut origo, constituat personas, ac in dicendo, quod constituat, ut relatio ; ergo ad tollendam difficultatem hanc non debet dici quod constituat quatenus origo. Probatur antecedens, tum quia non potest intelligi ipsamet origo nisi per modum relationis, tum quia origo tam debet praesupponere suppositum constitutum quam relatio. Addit autem ipsemet Doctor quo sensu posset habere haec sententia aliquam veritatem, dicendo scilicet quod si quando dicitur quod relatio ut origo constituat personas easque distinguat, intelligatur per hoc quod relatio ut origo princi piative constituat Filium et Spiritum sanctum, quatenus ut sic, est productio Filii et Spiritus sancti, non vero quatenus ut sic, esset forma propria intrinseca Filii aut Spiritus sancti, tum vera sit ista sententia, nec in eo sensu ab ipso impugnatur, qua doctrina utitur Suarez lib. 8. de Trinit, cap. 6. num. 6. Ut hoc autem melius intelligatur, advertendum quod quemadmodum aliquid fit calefactione calidum, et calore calidum, diverso . tamen modo, quia calore fit calidum tanquam forma intrinseca constituente in esse tali in genere causae formalis ; calefactione autem fit calidum tanquam actione per quam producitur in ipso calor a causa efficiente; ita etiam potest dici quod Filius, verbi gratia, constituatur in esse Filii, non solum productione qua producitur a Patre tanquam principio productivo, sed etiam sua propria forma intrinseca, sed diverso tamen modo, quia ab hac habet constitui formaliter, quasi in genere causae formalis, ab illaautem productione non nisiprincipiative seu tanquam ab illo, mediante quo Pater dat ipsi suum me reale, producendo ipsum.