CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tertia sententia est Henrici, relationem paternitatis, ut fundatur super generatione aptitudinali, constituere primam personam. Hanc refutat Scotus. Primo, quia Pater non esset aeque perfecta persona ac secunda, quia constitueretur per relationem potentialem vel aptitudinalem, secunda per actualem. Secundo, contra hanc et praecedentes, non est in Patre nisi unica relatio in re, quae est sub ratione actualissima ; ergo sub illa constituit. Tertio,
sequeretur quod Pater se generaret Patrem, quia secundum eos, actione ipsius, paternitas est in essentia. Quarto, non assignant quomodo essentia determinatur ad Patrem, si ex se, non est communis aliis personis, quia si ex se determinatur ad paternitatem, ubicumque erit, habebit eam.
Quarta sententia est Joannis de Ripis, personas constitui per absoluta, pro qua duae ponuntur rationes, sed Doctor remittit se ad dicta de hoc, d. 26. sig. Tertia opinio.
Alio modo (d) dicitur, quod sicut eadem actio potest diversimode intelligi, inquantum aptitudinalis, inquantum potentialis, inquantum futura, inquantum actu et inquantum praeterita, ita relationes fundatae super actionem possunt diversimode accipi, ut sit relatio fundata super generationem, quasi aliquo modo praeteritam ; alio modo ut quasi praesentem; alio modo super eam ut quasi futuram ; alio modo super eam ut quasi potentialem ; et ulterius ut quasi aptitudinalem. Dicitur autem, quod relatio sub prima ratione constituit primam personam. Prima autem ratio est ratio aptitudinalis, quia illud sequitur ad aliud, non e converso; ergo generatio tali modo constituit Patrem, et hoc modo significatur per hoc quod est gener ativitas.
Contra istud, prima persona non constituitur proprietate habente minus perfecte esse positivum, quam habeat proprietas constitutiva secundae personae, quia tunc non videretur esse aeque perfecta in esse personali ; secunda autem persona constituitur secundum istos, filiatione ut filiatio est ; ergo prima persona non constituitur relatione potentiali, quae minus perfectum esse habet de ratione relationis,
quam proprietas secundae personae. Sed relatio generativi ad generabile, quam ponunt esse primam et constitutivam, est relatio potentialis ; ergo non constituit ita perfectam personam actualem, sicut secunda. Probatio assumpti, nullum esse actuale exigit ens potentiale, quia ens potentiale est minus perfectum quam actuale, dummodo sint ejusdem rationis, relatio autem generativi requirit generabile quod dicit relationem potentialem ex parte Filii ; ergo ista relatio generativi in Patre non est relatio actualis.
Praeterea (e), contra istam opinionem et contra duas praecedentes arguitur, quod relatio si constituat ibi primam personam, hoc non est nisi secundum quod est in re, alioquin non constitueret personam realem ; non est autem in re nisi unica relatio personae primae ad secundam, nec est ibi nisi sub ratione actualissima, quomodocumque possit diversimode accipi ; ergo sub illa ratione actualissima constituet illam primam personam, et sub ea ratione correspondet sibi relatio in secunda persona ; non est autem in secunda aliqua nisi ut actualissima. Frustra igitur quaeritur distinctio quasi potentialis vel aptitudinalis ibi a ratione activi, quia ista distinctio in modis concipiendi nihil facit ad constitutivum primae personae, quin prima persona semper exigat secum simul secundam. Et tamen propter hanc difficultatem, scilicet ne poneretur personam primam habere simul secum secundam, quaeritur ista distinctio relationum aptitudinalium, actualium et potentialem, ne Filius ponatur praecedere generationem Patris. Eodem modo posset argui contra primam opinionem et secundam, quia illa relatio, quomodocumque concipiatur, non est ibi nisi ut unica.
Praeterea, contra omnes tres opiniones arguitur, quia etsi Pater generat Filium, per hoc quod actione Patris relatio Filii est in essentia divina, et actione sua secundum istas opiniones, paternitas ut paternitas est in essentia divina, quia secundum eos, paternitas ut paternitas tunc primo est, quando filiatio est ut filiatio, licet prius praecesserit aliquid ut origo vel generativitas vel proprietas ; igitur Pater ita generabit se Patrem, sicut generabit Filium, aut saltem ita erit paternitas in Patre per generationem, sicut filiatio in Filio, quod videtur absurdum.
Praeterea, contra omnes opiniones alia est difficultas, quomodo essentia determinetur ad personam primam vel proprietatem. Si ex se non videtur communis aliis personis, quia quandocumque aliquiddeterminatur ad aliud ex se, ubicumque est, habet illud, et tunc essentia ubicumque esset, haberet personalitatem primae personae. Si autem ab alio determinatur, hoc videtur esse contra rationem primae personae, quia tunc videtur esse originata, vel aliquo modo posset ab alio poni in tali subsistentia.