IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Praenotatis quinque declarandis, de primo docet clavem quoad quid nominis non esse apertionem, nec aperientem, nec merita ad aperiendum, sed potestatem sententiandi, ad vel a regno caelorum ; et haec triplex est: Prima principalis soli Deo conveniens. Secunda praecellens non principalis soli Christo. Tertia particularis Sacerdoti competit. De quo supra d. 14. q. 1. et 4. et d. 17. a. num. 10.
Haec (a) secunda quaestio, (ut praedictum est,) est primo solvenda, ubi sunt quinque videnda. Primo, quod in Ecclesia, et hoc apud Sacerdotem rite ordinatum, est una clavis Ecclesiae, quae est potestas sententiandi in foro poenitentiae. Secundo, quod apud eum est clavis, quae est potestas cognoscendi in causa rei confitentis. Tertio, quod haec et illa clavis non sunt eadem, sed duae. Quarto, qualiter habens has duas claves possit per eas in actus earum, sive qualem potentiam habeat per eas respectu actuum ipsarum clavium. Et quinto, si praeter istas sit alia clavis in Ecclesia.
De (b) primo omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt: clavis materialis est proximum instrumentum aperiendi et claudendi ostium, per quod intratur in domum, ac per hoc nec apertio, nec aperiens est, nec causa propter quam aperitur, puta dignitas personae ad intrandum, vel indignitas, propter quam expellitur ; hoc modo spiritualiter contingit considerare apertionem Regni caelorum, quae fit per sententiam definitivam, qua sententiatur caelum isti aperiendum, quia ista apertio non est actualis, sed dictata condigna dispositio istius cui aperitur.
Convenit etiam invenire aperientem, et iste est sententians: convenit etiam invenire causam, propter quam huic aperitur per sententiam introductivam, et propter quam huic clauditur per sententiam exclusivam, scilicet demerita istius, et merita illius. Nullum istorum est clavis, quia primum est apertio; secundum aperiens; tertium causa remota: igitur potestas illa, quae est in sententiante, quae est immediate principium, sive instrumentum sententiando quae sententia dicitur apertio, illa propriissime dicitur clavis Regni caelorum. Hoc de nomine.
De re sic : Auctoritas judiciaria sententiandi caelum huic aperiendum, vel apertum esse, potest intelligi tripliciter : Uno modo, auctoritas simpliciter principalis. Secundo modo, non principalis, sed praecellens. Tertio modo, non principalis, nec praecellens, sed particularis. Prima, soli Deo convenit propter duo : Primo, quia ipse solus ex se est justus, imo ipsa justitia: primum autem judicium non potest competere nisi primo justo, quia judicium non est perfectum nisi sit justum, juxta illud Psalm. Feci judicium et justi tiam ; siquidem judicare est jus vel justum dictare. Primum autem justum oportet esse perfectissimum, et ita justissimum ; igitur primi justi.
Secundo, quia judicare est praesidentis, juxta illud Apostoli ad Rom. 14. Tu quis es, qui judicas alie num servum ? primus autem praesidens non potest esse nisi Deus solus. Unde sicut non potest alii communicare divinitatem, sic nec primam potestatem judicandi, nec per consequens clavem simpliciter principalem aperiendi caelum.
Secunda clavis, scilicet non principalis, tamen praecellens, potest intelligi quantum ad duplicem praeeminentiam. Unam quidem in universalitate causarum judicandarum; aliam in firmitate sententiae definitivae. Et utraque praeeminentia potest convenire illi, qui omnia merita et demerita novit, quae sunt causae propter quas caelum est aperiendum vel claudendum ; et cum hoc habet voluntatem inseparabiliter conformem justitiae divinae. Propter primum potest in omnibus causis sententiare, quia omnes novit; propter secundum potest ejus sententia simpliciter e.-se firma et irrevocabilis, quia semper justa. Haec clavis cum utraque praeeminentia proprie est Christi, qui novit omnia merita et demerita judicandorum, et semper justitiae divinae conformiter judicat. Nec ista potest esse in Ecclesia militante, saltem congrue non potest, quia nullus in Ecclesia novit omnes causas judiciarias, nec habet voluntatem immutabiliter justam.
Tertia clavis, scilicet particularis, quantum ad causas cognoscendas, et infirma, quantum ad sententiam ferendam, puta quod sit aliquando revocabilis, potest conferri alicui in Ecclesia militante, qui potest in illa causa nosse, et in illa secundum legem divinam recte judicare, et si quandoque praeter illam, sententia ejus non erit firma, sed si secundum illam, erit firma.
Potest ergo in Ecclesia esse una clavis caelum aperiendi, scilicet auctoritas sententiandi particulariter, et non irrevocabiliter, alicui caelum esse apertum. Congruit etiam istam esse in Ecclesia, et hoc in Sacerdote, ut Hierarchia
Ecclesiastica sit ordinata, et ultima reducantur in primum per medium.
Hierarcha autem est medius inter Deum, peccatoremque reducendum, et de hoc Bernardus de consider. lib. 3. cap. 13. Hoc etiam congruit perfectioni causarum secundarum in esse morali, sicut causarum in esse naturali. Deus enim universaliter non negat creaturis causalitatem, quae potest eis competere, imo et illam communicat, et ad ejus actionem causis secundis assistit. Ex quo ergo in esse gratuito possibile est hominem habere istam causalitatem reductivam, quae dicitur clavis, congruum est quod hoc supremo in Ecclesia, scilicet Sacerdoti, detur.
Tertio dico, quod data est. Probatur per illud Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. et haec recte dicitur clavis potestatis, quia auctoritas judicandi recte est potestas, cum judicare sit praesidentis.