CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(d) Alio modo dicitur, etc. Proponit hic tertiam sententiam, quae est Henrici dicentis, quod relatio paternitatis, quae sola est in Patre, potest considerari quatenus constituit Patrem generativum, hoc est, aptum generare, et quatenus constituit ipsum potentem generare, et quatenus constituit actu generantem,et quatenus constituit talem, qui habet actu Filium coexistentem. Ex his autem omnibus considerationibus prima est secundum quam constituit formaliter Patrem. Contra hanc sententiam urget argumentum principale adductum contra S. Thomam, ut patet, et praeterea argumentatur contra eam Doctor hic, quia inde sequeretur Patrem constitui per relationem secundum imperfectiorem considerationem quam constituitur Filius, quia secundum Henricum, Filius constituitur in esse personae per filiationem, secundum quod consideratur ut relatio actualis. Sed relatio considerata sub ratione actuali, consideratur perfectius quam considerata sub ratione aptitudinali aut potentiali ; ergo si prima persona constituitur per generationem ut aptitudinalis est, constituitur per relationem secundum imperfectiorem considerationem, quam ista consideratio secundum quam Filius constituitur per relationem.
Confirmatur hoc, quia relatio considerata secundum rationem illam secundum quam correlativum ejus est imperfectius, seu consideratur necessario imperfectius quam correlativum istius relationis sub alia consideratione, est imperfectior quam eadem relatio considerata sub illa ratione. Sed correlativum constitutivae Patris in esse generativi est generabile, et correlativum ejusdem relationis, ut constituit Patrem generantem est generatum. Generatum autem ut sic, habet perfectius esse quam generabile ut sic, ut patet; ergo si prima persona constituitur per paternitatem ut facit ipsum generativum, constituitur per ipsam secundum imperfectiorem considerationem, quam si constitueretur per ipsum, ut facit ipsum generantem.
Impugnari potest praeterea haec sententia ex iis, quae habet Doctor quodlib. 4. tum quia aptitudo quaecumque Patris non est ex se incommunicabile, sed eatenus est tale, quatenus illud ratione cujus competit Patri, est incommunicabile ; ergo non est proprietas constitutiva personae, quia haec proprietas debet esse incommunicabilis: tum quia non magis debet supponi persona constituta ad generationem actualem quam ad aptitudinalem generationem. Sed fundamentum Henrici ad asserendum quod relatio ut aptitudinalis constituat Patrem et non ut actualis est, quia ad actualem generationem praesupponitur persona constituta ; ergo ipsius sententia falsa innititur fundamento, atque adeo non est tenenda.
(e) Praeterea contra istam opinionem, etc. Hic adducit tria argumenta contra praedictas tres opiniones D. Thomae, D. Bonaventurae ac Henrici. Primum est, propterea recurrunt hi auctores ad illas distinctiones suas varias de relatione constitutiva, ut salvent quomodo prima persona non sit simul cum secunda. Sed hoc non salvatur per illum recursum ad nostros modos concipiendi, quia quomodocumque nos concipimus relationem Patris, illa a parte rei est una realis paternitatis, et constituit secundum quod est a parte rei, et ut sic, vel necessario exigit secundam personam esse simul, vel non exigit ; si non exigit, ergo frustra recurritur ad diversas considerationes ejus; si exigit, ergo non tollitur a parte rei inconvenientia per recursum ad diversas conceptiones aut considerationes nostras.
Confirmatur hoc, quia inter paternitatem ut relatio actualis est, et ut aptitudinalis est, aut inter eam ut relatio est ac ut proprietas hypostatica, et origo est ; vel datur distinctio formalis, actualis aut virtualis, aut rationis ratiocinatae, qualis est inter essentiam et relationem, vel non datur sed solummodo datur inter eas distinctio rationis ratiocinantis. Si primum detur, currit optime argumentum Scoti, nam tum relatio illa ut aptitudinalis, aut ut proprietas hypostatica, aut ut origo, vel est absoluta vel respectiva ; si absoluta, ergo vera est sententia Joannis de Ripa, de qua infra, contra omnes adversarios ; si respectiva, ergo manet principalis difficultas ad quam vitandam excogitatae sunt istae distinctiones; qui discursus videtur mihi convincere. Si non detur autem talis distinctio, quaero a parte rei independenter ab omni negotiatione intellectus, vel distinctione orta ex nostris conceptibus, per quid constituatur Pater in esse primae personae formaliter, et nihil potest assignari praeter relationem paternitatis. Et tum rursus quaero secundum quam rationem, et cum a parte rei non includat plures rationes, ne quidem virtualiter distinctas, ex hypothesi praemissa, secundum quas posset constituere primam personam, sed unicam tantum rationem illam talis relationis particularis, sequitur quod omnino dicendum sit absolute et simpliciter, quod relatio constituat ut relatio a parte rei, nec hoc negari posse videtur ; et consequenter quod in ordine ad tollendam difficultatem realem, quae est a parte rei in productionibus et constitutionibus divinarum personarum, frustra et inutiliter recurritur ad istas distinctiones et varias considerationes, sive dari possint sive non.
Secundum argumentum contra easdem tres sententias est, quia sequeretur quod prima persona generaret aut originaret se Patrem, sicut generat et originat Filium, sed hoc videtur valde absurdum ; ergo, etc. Probatur sequela, quia eatenus generat Filium, quatenus habet actionem aut originationem aut proprietatem, ad quam sequitur filiatio in essentia divina, sed secundum illas sententias habet actionem aut originationem aut proprietatem aut aliquam rationem priorem, ex cujus vi sequitur paternitas, quia non est paternitas, nisi pro illo instanti pro quo est filiatio; et consequenter quidquid praecedit filiationem praecedit paternitatem, et ad quodcumque sequitur filiatio ad illud sequitur paternitas; ergo prima persona tam generabit ac originabit se Patrem, quam generat Filium aut originabit illum.
Tertium argumentum contra easdem sententias est: Quomodo essentia possit habere proprietatem constitutivam sui in esse primae personae quomodocumque consideretur ista proprietas ; non enim potest determinari ad illam proprietatem ab aliquo alio, quia illud aliud, tum esset prima persona, ut patet ; non etiam a seipsa, quia sic deberet habere in quocumque supposito illam proprietatem, et sic quodlibet suppositum esset prima persona, quia haberet sibi formaliter identificatam proprietatem constitutivam primae personae.