IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Haec secunda quaestio, etc Superius juxta ea quae tangit Magister in distinct. 18. praemisit quaestionem illam, utram, scilicet claves tantum se extendant ad poenam temporalem, quia autem resolutio hujus quaestionis dependet a natura clavium: hic primum resolvit, quid sit clavis, et quando, et quomodo datur Ecclesiae ; deinde, infra respondet ad priorem quaestionem.
Hic ergo dividit quaestionem praesentem de clavibus in quinque articulos. Primo, quod apud Sacerdotem in Ecclesia sit una clavis, quae est potestas sententiandi absolvendo aut ligando in foro poenitentiae. Secundo, quod apud eumdem sit una clavis, quae est cognoscendi in causa rei confitentis. Tertio, quod utraque distinguatur, nempe prima et secunda, quia prima dicitur clavis jurisdictionis ; secunda vero clavis scientiae. Quarto, qualiter hae claves reduci debeant in exercitium actus competenlis respective. Quinto denique, an praeterea sit alia clavis in Ecclesia.
(b) De primo, omnes transferentes secundum aliquam, etc. Docet rationem, seu causam nominis Metaphoricis distinguit autem clavem ab actu ejus, a persona cujus est, a causa remota actus exerciti per clavem, et constituit ipsum in potestate, quae est principium actus, scilicet claudendi vel aperiendi. Distinguit praeterea triplicem clavem. Prima est, quae soli Deo competit, et dicitur principalis. Secunda est clavis excellentiae, quoad universalitatem causarum, et regulae cognoscendi, et conformitate in judicando ad justitiam, stabilitatem sententiae, et illa est in solo Christo. Tertia est clavis particularis quantum ad causas cognoscendas, et infirma quantum ad regulam respective ad priorem, quae est in Christo, et cujus sententia est revocabitis ; et haec competit Ecclesiae, et est in Sacerdote tanquam in Hierarcha. Ultimo tandem concludit hanc esse in Ecclesia, Joannis 20. Quorum remiseritis peccata, etc.
Circa dictam metaphoram clavis, quam bene explicat Doctor, advertendum est, sicut peccatum clausit caelum primo homini et posteris, ita potestatem dimittendi peccatum recte nomine clavis appellari. Quamvis autem in Baptismo aperiatur caelum per remissionem peccatorum, quia illa apertio fit per modum regenerationis in Christo, non vero potestatis judiciariae ; non appellatur clavis, quia omnibus datur talis potestas baptizandi, ita ut non sit specialis, aut particularium personarum de necessitate Sacramentis clavis autem denotat officium dispensatoris et aeconomi, vel principis, eorumque auctoritatem, quae proinde hic transfertur ad significandam potestatem, ex qua aperitur caelum dignis, indignis autem clauditur.
Principalis autem potestas dimittendi peccatum est apud Deum, ut per se constat: Quis est etiam hic, qui dimittit peccata, etc. Dominus vivificat et mortificat, deducit ad inferos et reducit, secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam, etc. Eamdem clavem communicavit Christo per potestatem excellentiae, Isaiae cap. 22. Christus autem Ecclesiae, Joan. 20. nam Matth. 16. promisit Petro alias claves, quae sunt Primatus : Tibi dabo claves regni caelorum, et Joann. 21. promissum adimplevit. Et quamvis ab hac clave jurisdictionis universalis a Petro descendat communicatio potestatis judiciariae in caeteros inferiores, tam fori interni quam externi, tamen in specie clavis fori interni data est, Joan. 20. ubi institutio hujus Sacramenti invenitur, quantumlibet eamdem potestatem particularem in foro interiori saepe etiam deducant Patres ex priori loco, sicut et Doctor dist. 14. q. 4. ad oppositum, Augustinus tract. 50. in Joan. Beda in Joann. 21. Fulgentius de fide ad Petrum, et passim Patres. Merito etiam, quia potestas universalis Petro data ad pascendum gregem, necessario etiam includit illam, quae est hujus fori ad remittenda peccata.
Supponimus ergo Jure divino ex Tridentino sess. 14. cap. 6. can. 9. et 10. Florentin. in decreto unionis Armenorum verum ministrum, et necessarium hujus Sacramenti esse Sacerdotem, quod omnes Theologi admittunt. Magister autem in 4.
dist. 17. cap. 3. asserit absente Sacerdote esse obligationem confitendi laico, quod videtur etiam D. Thomae ibidem quaest. 3. art. 3. ex Cypriano epistola 17. vel secundum impressionem Pamelii 13. docente : Si quis infirmitate oppressus non possit expectare Sacerdotem, reconcilietur per diaconum, facto prius exhomologesi, id est, confessione. Haec sententia ab omnibus rejicitur dist. 17. quia non habetur fundamentum talis obligationis, cum nullus sit judex nisi Sacerdos. Si ratione concilii petendi esset necessaria, tunc confitendum esset peccatum, de quo petendum esset consilium et instructio, et tunc casus forte urget tantum quando est periculum relapsus, nisi quis su adeo rudis, ut nesciat paenitentiam, aut modum poenitendi. Si autem causa humilitatis et erubescentiae, non videtur inferre praeceptum aut obligationem, sed tantum opus consilii. Sed forte nunc dierum hoc esset perniciosum, ut docet Doctor quaest. 1. Gabriel, Angelus et Sotus. Cyprianus intelligendus est de reconciliatione exteriori cum Ecclesia, quae tunc diaconis, quorum erat ministrare Eucharistiam, concedebatur, non de principali et sacramentali, vel certe ad probandum an talis contritus esset capax Eucharistiae, et an habeat casus, quibus hoc Sacramento deberet privari. Lulherus docuit potestatem hanc absolvendi couvenire quibusvis promiscue, etiam fceminis, quia nullam in ministro concedebat potestatem absolvendi, sed excitandi, sed excitandi tantum fidem poenitentis, quam potestatem in omnibus Sacramentis tantum agnoscebat. Wiclef et alii non agnoscunt aliam potestatem clavium, quam praedicandi remissionem et detentionem peccatorum: de quibus supra egimus de efficacia et necessitate poenitentiae.