In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Auctoritatem examinandi reum confitentem esse clavem scientiae, et distingui tripliciter, sicut alia clavis, ac esse penes Sacerdotem, quatenus est particularis, quia sine hac non posset habere rectum usum clavis potestatis. Quae vero requiratur scientia ad valorem absolutionis, Doctor non dicit expresse, tamen innuit valere, licet ab ignoranti differentiam mortalis a veniali, vel circumstantias substantiales, detur ; sed peccat qui sic ministrat. Ita Suar. tom. 4. disp 28. sect. 2. Communior tamen sententia cum Richard. hic art. 2. quaest 8. Gab. quaest. 1. art. 3. et Navar. cap. 9. num. 12. ait non valere absolutionem datam a prorsus ignaro. Sed quam stupida debeat esse ejus ignorantia, ut annullet absolutionem, non facile est determinate scire. Itaque consultum est talibus non confiteri nisi in extrema necessitate.
De secundo articulo dico (c), quod illud quod ordinatur ad istam auctoritatem sententiandi, vel cujus usus ordinatur ad usum istius, ita scilicet quod sine usu illius non est rectus usus istius, potest dici clavis, quia instrumentum quoddam aperiendi, licet non proximum, imo quasi concurrit in unum cum instrumento propinquo vel proximo; sine isto enim non recte aperit, nec claudit. Auctoritas vero cognoscendi in causa peccatoris, est hujusmodi, quia sine ista cognitione non recte quis sententiat caelum huic aperiendum vel claudendum ; ergo illa auctoritas potest dici clavis Regni caelorum.
Ista autem potest distingui tri. pliciter, sicut praecedens: et de clavi tertio modo accepta potest probari, quod congruum sit eam haberi in Ecclesia, et quod habeatur ex praecedenti articulo, quia qui habet auctoritatem definitive sententiandi in causa, habet auctoritatem cognoscendi in causa illa, nisi alicui committeretur, quod sine causae cognitione sententiaret in causa ad suum libitum: quae commissio non videtur alicui rationabiliter facienda, qui posset in sententiando errare, cujusmodi est omnis viator. Deus ergo recte committens Ecclesiae auctoritatem primam, quae dicitur clavis potestatis, commisit etiam sibi secundam, quae dicitur clavis scientiae.
Et in collatione primae clavis, quae habetur ex Joann. 20. intelligitur etiam collatio istius secundae, tanquam praeviae (quantum ad usum) usui illius primae: nec est ista clavis scientiae aliqua scientia actualis vel habitualis, vel discretio quaecumque, sicut Magister videtur dicere, distinctione ista, cap. primo: Multi, inquit, indiscreti, qui nec ante Sacerdotium, nec post scientiam habent discernendi, ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt ;qui vero ante Sacerdotium scientia discernendi praediti sunt, et anlehabita discretio augetur, et fit in eis clavis, ut jam ea uti valeant, ad claudendum vel aperiendum.
Ista, inquam, scientia actualis vel habitualis non est clavis ista, quia auctoritas cognoscendi, etsi requirat scientiam, vel discretionem concomitantem rectum usum ejus, quemadmodum requirit clavis potestatis aliquam justitiam ad rectum usum sui: tamen sicut potestas judicandi non est justitia, imo potest esse sine justitia, ita potestas vel auctoritas cognoscendi in aliqua causa potest esse sine discretione cognoscendi; et ita debet Magister exponi, qui vult eum salvare, quod ad clavem scientiae requiritur scientia, supple ad hoc quod aliquis recte utatur ea, non autem ad hoc quod absolute insit. Si objicitur, quare ergo magis dicitur ista clavis scientiae, quam illa justitiae, sive justitia, si non requiritur hic scientia, nisi quantum ad rectum usum illius? Respondeo, sine justitia habens auctoritatem, et aliquid sententians, facit quod est potestatis, licet indebite fiat. Et ita habens auctoritatem cognoscendi in causa, si attente aliquid facit, licet indebite, illud tamen quod primus facit, semper est potestatis, et ideo semper dicitur clavis potestatis; hoc autem quod iste facit, semper est scientiae, id est, cognitionis in causa, licet non scientiae habitualis.