CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(f) Aliter ponitur tenendo conclusionem, etc. Quartam hic refert de hac difficultate sententiam, quae est Joannis de Ripa, et negat personas constitui per relationes, sed per proprietates absolutas. quae opinio est tertia ex enumeratis in dist. 26. Probat hanc opinionem duabus rationibus. Prima consistit in hoc : Prius intelligitur Pater seu prima persona sub ratione personae innascibilis quam sub ratione Patris, sed non potest habere esse innascibilis sine aliquo positivo, nec ullum positivum competens ipsi prius paternitate potest esse relatio, sed debet esse aliquid positivum absolutum ; ergo primum constitutivum personae Patris non est relatio, sed absolutum quid. Probat majorem, tum, auctoritate S. Augustini, quae valde favet huic sententiae, tum etiam ratione, quia fecunditas respectu cujuscumque productionis in divinis, hoc est, potentia productiva, quae est principium istius productionis, non est proxime disposita et apta ad habendam productionem, nisi quatenus consideratur, et est in aliquo supposito antecedenter aliquo modo, et independenter ab ipsamet productione, quae est actus talis potentiae proximae ; ergo ut fecunditas generativa Filii, cujus actus est generatio Filii seu dictio Verbi, sit in prima persona proxime disposita ad habendam generationem, debet esse in illa persona antecedenter et independenter ab ipsamet generatione. Sed si generatio seu paternitas esset proprietas constitutiva Patris seu primae personae, non esset illa fecunditas in prima persona antecedenter et independenter a generatione, quia nec esset ipsamet prima persona, cum nihil possit esse sine suo constitutivo, ut patet ; ergo prima persona debet necessario habere aliquod constitutivum sui in ratione primae personae, et innascibilis antecedenter ad generationem. Confirmat hoc a simili, quia fecunditas ad spirationem, seu potentia spirativa non est in aliquo supposito, in quo habet rationem potentiae proximae per spirationem, sed antecedenter et independenter a spiratione, non enim habet rationem potentiae proximae, nisi in Patre et Filio. In illis autem habet esse independenter a spiratione, neque communicatur Patri aut Filio per spirationem ; ergo similiter fecunditas ad generationem non est in ullo supposito, in quo habet rationem potentiae proximae consequenter ad generationem, aut dependenter ab ipsa, sed potius antecedenter et independenter.
Confirmari potest amplius, quia antecedenter ad productionem quamcumque cujuscumque potentiae, debet illa potentia esse proxime disposita, et nullum habens impedimentum respectu istius productionis, alias non sequeretur ad illam productio, ut patet. Sed potentia generativa, cujus actus est generatio et paternitas, non est antecedenter ad generationem proxime disposita ad eam habendam, nisi sit determinata per aliquid realiter distinctum a Filio, qui est terminus generationis ; ergo debet dari tale, illud autem erit constitutivum primae personae, ut patet. Probatur minor, quia nihil potest esse proxime potens ad productionem alicujus termini, nisi quatenus distinguitur realiter ab illo termino, quia alias idem posset producere seipsum, et quia alias etiam esset verum quod essentia divina secundum se generaret, quia secundum se esset proxime potens ad habendam generationem.
Secunda ratio est, quia si prima persona constitueretur per se primo aliqua relatione qua referretur ad secundam, et e converso secunda persona constitueretur aliqua relatione qua referretur ad primam, essent correlativam secundum illud quod per se primo formaliter dicerent et includerent essentialiter, sed hoc est falsum ; ergo non constituuntur per se primo per relationes. Probatur minor, quia sic unum relativum terminaretur ad alterum correlativum quatenus correlativum est, quod implicat, quia terminus per se relativi est prius essentialiter, tam quoad esse quam quoad cognosci ipso relativo, qua tale est formaliter. Unde si correlativa ad se invicem terminarentur,quatenus correlativa, sequeretur quod quodlibet ex illis esset altero essentialiter prius, et quod daretur mutua prioritas et dependentia essentialis aliquorum extremorum, quod implicat.
Contra hanc sententiam objici solent communiter plures Patrum et Conciliorum auctoritates, ob quas aliqui putant eam haereticam, aliqui erroneam, aliqui temerariam, aliqui aliis dignam censuris. Sed quia in d. 26. potissime de his auctoritatibus Doctor tractavit, easque omnes doctissime solvit, ipse eam hic pertransit remittendo se ad dicta in illa distinctione, ex quibus hanc sententiam valde probabilem esse facile colligi potest, et nullo modo praedictis notandam censuris, quamvis altera opposita, quae magis communis est in utraque schola, ex hoc ipso solo capite probabilior, licet difficilior sit.