IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De secundo articulo dico, etc. In hoc articulo agit de clavi scientiae, quae subordinatur clavi potestatis ligandi et solvendi, quia usus hujus non est rectus sine praevio usu alterius, nempe clavis scientiae, quae triplex est juxta divisionem clavis potestatis, principalis, excellentiae, et ministerialis. Ministerialis data est Ecclesiae in hoc foro, quia recepit auctoritatem sententiandi ; recepit etiam auctoritatem inquirendi et cognoscendi in causa. Hanc auctoritatem inquirendi in causa vocat clavem scientiae, et recte; nam ut patet ex Tridentino, hoc Sacramentum Paenitentiae institutum est per modum judicii, ad quod concurrunt ante sententiam confessio rei ad informationem judicis, et inquisitio requisita ex parte ipsius judicis,
de materia quam debet judicare, nempe de peccatis, eorum numero et circumstantiis, ut patet cap. 5. et de statu peccatoris, an sit dignus qui debeat absolvi aut ligari. Item, in ordine ad satisfactionem congruam juxta exigentiam peccatorum, requiritur similiter cognitio praevia et discussio causae, sicut in omni alio ordine judiciali, servato tantum hic secreto processu, qui debet fieri, quia est forum secretum ; patet hoc ex cap. 7. et 8. Tridentini. Rationem autem optimam assignat, nempe quia potestas judiciaria in omni judice, qui errare potest, necessario supponit cognitionem causae;neque rationabiliter, aut secundum justitiam ei committeretur libertas sententiandi ad libitum sine tali cognitione, quia sententia ejus debet servare medium justitiae, ne ultra debitum gravetur reus, aut infra debitum laedatur offensus, aut legislator, et lex communis, quae necessario supponunt in tali persona potestatem cognoscendi de causa, quam Christus Ecclesiae communicavit simul cum clave potestatis, Joan. 20. Deinde, impugnat subsequenter sententiam Magistri, qui, ut patet ex littera, clavem scientiae intelligit scientiae habitualis seu notitiae discernendi inter peccata, quae si inest ante ordinationem, per hanc fit clavis; si tamen non inest, in ordinatione confertur. Melius Doctor, quem sequitur communis, in ordinatione asserit clavem scientiae dari ; et hanc non esse illam, quam intendit Magister, sed auctoritatem cognoscendi in causa, quae scientiae dicitur ab actu, ad quem ordinatur. Illam autem (quam intendit Magister) scientiam discernendi inter peccata requirit ad rectum usum sui, sicut clavis potestatis justitiam habitualem, quamvis potestas judicandi non sit ipsa justitia, ita neque auctoritas cognoscendi in causa est ipsa cognitio aut discretio, sed concomitanter requiritur, et sic intelligit Magistrum, aut explicat.
Objicit, quare non dicatur clavis potestatis etiam clavis justitiae, sicut clavis scientiae dicitur clavis scientiae.
Respondet, quod sine justitia habens autorilatem facit quod est potestatis sententiam ferens, licet indebite fiat: illud tamen quod facit, semper est potestatis, et ideo semper dicitur clavis potestatis, id est, sive licite, et secundum rigorem medii justitiae, non deviando faciat: sive etiam indebite faciat in aliquo deviando, ut si, verbi gratia, aggravet, vel alleviet reum quoad satisfactionem, non servando justum; et si servet justum, non faciendo, aut sententiando ex affectu, et motivo justitiae, sed ex libidine, aut etiam motivo extrinseco pravo, quorum utrumque injustum est; vel si non absolvat eum, quem deberet absolvere, vel certe oppositum, nempe absolvendo eum, quem alias non deberet absolvere,quamvis habeat potestatem absolvendi hic et nunc, et reipsa valide absolvat, vel quia alter est sufficienter dispositus, tamen sibi ipsi in his circumstantiis et peccatis, magis expediret non absolvi, ut quia, verbi gratia, ex facilitate veniae fiat negligentior in observanda lege et proposito; vel certe propter scandalum aliorum non deberet absolvere sine majori probatione et cautela. Non ergo intelligit Doctor clavem potestatis ita subjectam etiam arbitrio judicis, ut in omni casu et circumstantiis possit ea uti valide, ut si reus non sit emendatus, si non doleat, aut in universum deficiat aliquid essentia Uter requisitum.
Intendit tantum denominationem non debere sumi hujus clavis ab eo quod aliquando adest, aliquando deest, vel deesse potest, ut est justitia rigorosa in usu clavis, qui aliquando validus est, etiamsi fiat illicitus, et sine justitia in modo requisito usus, manente actu valido.
Ad eumdem modum dicit de clave scientiae, eam dici clavem scientiae a suo effectu, ad quem ordinatur, nempe a cognitione et scientia causae, non vero a scientia discretionis, nam aliud est habere auctoritatem inquirendi et exquirendi, et audiendi causam, quod fit quando excipit confessionem rei, et inquirit de statu et dispositione ejus ; aliud vero posse discernere peccata, circumstantias et statum ejus, ut oportet attingendo omnia, ut expedit. Primum est clavis, et dicitur scientiae a notitia, ad quam ordinatur, causae, excipiendo informationem. Notitia secundo modo est concomitans, et inesse debet, ut recte fiat inquisitio, non semper, et in omni casu saltem requiritur ad valorem, ut confessarius necessario discernat inter peccata, et eorum circumstantias et differentiam, quia neque ipse quandoque poenitens, neque exercitatus confessor illa in particulari hic et nunc attingere posset. Addit praeterea requiri ut attente faciat inquisitionem, et excipiat ea quae dicuntur.
Utrum necessitate Sacramenti requiratur scientia discretionis in confessore ?
Occasione hujus litterae Doctoris hic examinare oportet praemissum dubium. Illud in primis supponitur ab omnibus, ut licite quis assumat onus confessarii, et licite exerceat, requiri in eo scientiam discretionis, et hoc supponit etiam Doctor, hic Magister in littera: quae obligatio desumitur ex natura Sacramenti, et necessitate poenitentum, et officio ipsius judiciario, quod licite, et, ut tenetur, nequit exercere, nisi hanc scientiam habeat. Quanta autem debeat esse, dependet a circumstantiis.
In primis debet cognoscere differentiam inter mortale et veniale in genere, et practice loquendo ; non quod de quibuscumque in particulari possit ferre hoc judicium discretionis, sed debet saltem scire vulgariter quae dicuntur mortalia, quae venialia et circumstantias ordinarias, et habere nolitiam, qua discernere possit an poenitens sit dispositus, quantum ad dolorem de peccatis, et propositum emendationis, et communiter omnia, quae spetant ad integritatem confessionis, et intelligat ea per se, quae frequentius accidunt. Debet scire casus reservatos et excommunicationes, quae ipso facto incurrantur, a quibus nequit absolvere, et hoc si se exponat confessioni audiendae maxime ut minister ordinarius. Debet praeterea, si est expositus, audire confessiones omnium, tam clericorum quam aliorum, scire ea quae ad obligationem status ipsorum spectant, et in quibus peccare frequenter contingit. Deinde etiam ratione loci, in quo quaedam peccata vigent peculiariter, ut usurarum, simoniae, et in contractibus illicitis, et ratione personarum concurrentium, quae his frequenter obnoxii sunt in his habere notitiam, quamvis in his sententia communi etiam sufficiat, ut sciat quae frequenter contingunt, et possit dubitare in circumstantiis particularibus et extraordinariis, ut ab aliis possit informationem petere, vel certe legendo per se inquirere. Alleviari potest hic et nunc ex statu poenitentis, ut si sit doctus, cujus informationi debeat fidem in iis, quae sunt propriae salutis, dare, quare non est praesumendum eum veritatem contemnere in dispendium propriae salulis. Potest etiam alleviari obligatio majoris scientiae ex poenitentibus, quos ordinarie audit, si non habent illa peccata, neque habere solent, quibus annexa est censura, et obligatio restitutionis, et contractus injusti, et alia ejusmodi, in quibus in particulari etiam viri docti haerenti discernenda ergo in genere est mensura hujus obligationis ex officio personae, loco, concurrentibus et circumstantiis, quae frequenter, aut raro accidunt, et inquantum hoc munus assumit, vel quoad plures, vel quoad pauciores, vel semper, vel raro exercendum.
Quantum ad quaesitum, plures affirmant nullam esse confessionem factam ignoranti, et absolutionem ab eo datam. Ita Sylvester v. Confessio 1. quaest. 3. part. 3. Richardus in praesenti distinctione art. 2. quaest. 8. ad 1. Corduba in quaestion, q. 9. Adrianus quaest. 4. de Confessione, Gabr. dist. 17. quaest. 1. art. 3. dub. 1. Navarr. inSumma cap. 9. n. 12. Gajetan. in Summa. v. Confessio. Intelligitur haec sententia, quando ita est ignarus ut nesciat discernere mortalia, aut circumstantias vulgares.
Contrarium hujus tenet Suarez disp. 28. sect. 2. sed distinguit casum ignorantiae, si.talis sit, ut nullo modo cognoscat actum mortalem in genere, sub ratione peccati mortalis aut venialis ; quod est dicere in re ipsa, si nesciat quid sit peccatum, aut malum morale, aut proferre absolutionem debito modo, tunc esse inhabilem, quod per se notum est, neque valide absolvere. In casu tamen, quo cognoscat malum, licet non discernat inter mortale et veniale, aut circumstantias, et sic de aliis necessariis, absolutionem ab eo datam esse validam, modo poenitens ponat in re ipsa omnia ex parte ejus requisita: et juxta hanc sententiam videtur Scholiastes interpretari hunc locum Doctoris propter extrema verba, pro qua citat Suarez alios Doctores praefato loco.
Neutri sententiae praejudicare volo, quia neque aggravanda sunt onera, neque etiam in praejudicium Sacramenti, vel poenitentum allevianda sunt ultra id, quod institutio et sensus Ecclesiae fert. Judico tamen casum hunc rarissime extra casum necessitatis contingere, nam neque Ecclesia admittit tales ad confessiones audiendas, neque tanta ignorantia potest praesumi in ullo, qui ministrare solitus est hoc Sacramentum, aut qui habuit in se ipso usum confitendi, aut intelligit, quid sit confessio, vel an fieri debeat, aut quid sit absolvere, aut injungere poenitentiam, aut ejusmodi tolerari in ullo populo Christiano, aut alibi ab Ecclesia extra casum necessitatis.
Dico ergo primo extra talem casum necessitatis tenendam esse primam sententiam ; et probatur hac ratione: nequiret Sacerdos dato casu, quo ei non daretur clavis scientiae, absolvere valide, ergo in eo casu in quo clavis scientiae caret suo fine in Sacerdote, non habet effectum; sed in tali caret suo fine, ergo invalide absolvit. Probatur prima consequentia, quia desinente fine proximo potestatis, et quo mediante applicatur ad effectum, potestas nequit exerceri ; sed finis proximus clavis scientiae est cognitio peccatorum, et status poenitentis in ordine ad regulam judicii, et sententiae ferendae proximam, ut ex cognitione peccatorum habita per revelationem, et confessionem poenitentis, qui est reus, formetur regula proxima ferendae sententiae per potestatem clavium, quae regula est judicium discretionis peccatorum et reliquorum, quae sunt ex necessitate Sacramenti, ut doloris et propositi ex parte poenitentis, quae requiruntur ad absolutionem ; ergo deficiente tali judicio, aut possibilitate ejus formandi in confessario, sequitur eum non posse ferre actum judicialem, aut uti clavi scientiae ad finem institutum. Probatur consequentia, quia ad sententiam et actum judicialem requi. ritur non solum potestas, sed etiam regula et scientia proportionata, ex qua procedat, maxime, si est minister, qui debet conformari judici superiori, et habere intentionem procedendi secundum allegata juxta praescriptum legis, ita ut aliter judicare non possit. Unde in foro publico requiritur, ut praecedat judicium ex cognitione publica, secundum allegata et probata ; judicium dico practicum, et non sola apprehensio criminis, sed judicium de ipso crimine et ejus qualitate, in eo saltem gradu quo debet secundum legem puniri poena judiciali, aut absolvi reus, judicando similiter eum non esse dignum poena ;. ergo in proposito debet esse possibilitas in confessario judicandi de crimine secundum discretionem aliquam, et de caeteris necessariis, si adsunt ex parte poenitentis, ut quae substantialiter exiguntur ad explendum hoc judicium Sacramentale, quod non facit solum apprehendendo ea quae dicit poenitens, nisi sit habilis ad formandum judicium de dictis, ex quo procedat proxime ad sententiam, quia ex necessitate hujus judicii informatio illa praerequirilur, et non ad formandam solam apprehensionem.
Dices habere talem confessarium judicium, quod illa quae confitetur reus, sint in genere peccata, sive mortalia sint, sive non ; et hoc judicium sufficere, ut procedat ad sententiam absolvendi juxta potestatem quam habet.
Contra, non requiritur in eo tale judicium in genere de peccatis sub illa generalitate, ut possit procedere ad sententiam, sed requiritur ut cognoscat de poenitentis dispositione requisita, per quam sit dignus absolvi, et discernat illam, quia non solum confessio est materia, vel quasi materia poenitentiae, sed etiam contritio, cum proposito requisito emendationis, et satisfactio, ut patet ex Tridentino et Florentino, quae definiunt quasi materiam hujus Sacramenti esse tres actus poenitentis, regulariter saltem loquendo, et contritio magis exigitur quam confessio, quia in omni casu necessaria est contritio, licet confessio non sit necessaria, saltem verbalis, et in specie. Deinde, potestas ligandi maxime respicit satisfactionem, ut patet ex Tridentino sess. 14. cap. 8. quia subtrahere absolutionem non tam est ligare de novo quam relinquere ligatum in suis peccatis; obligare autem ad satisfactionem est inducere novum onus, ad quod obligat clavis. Debet ergo confessarius esse habilis ad ligandum reum per satisfactionem, ut possit uti clave potestatis, sed qui neque statum rei discernere potest, neque peccata, nequit imponere satisfactionem, ut lege ipsi est praefixus terminus utendi sua potestate; ergo nequit valide procedere. Probatur praeterea idem quoad cognitionem debitam peccatorum, si reus non confiteretur integre sua peccata in specie, absolutio esset omnino invalida, ex defectu substantiali actus praerequisili ad sententiam, neque recte subjiceretur in hoc foro judici, quia quoad omnia peccata mortalia ei subjici debet, vel quoad nullum subjicitur ob necessariam connexionem materiae mortalium in ordine ad remissionem; ergo similiter neque judex, deficiente necessaria cognitione causae, subjicit sibi reum hic et nunc, quia ratione criminis subjicit, inquantum de ipso cognoscit. Sed quidquid substantialiter annullat actum ex parte informationis necessariae et completae in reo, annullat etiam actum ex parte judicis ob defectum cognitionis correspondentis, ad quam per se ordinatur informatio, et simpliciter requiritur: ubi enim excusatur reus ab informatione, excusatur etiam judex a cognitione causae, ut in casibus, qui excusant a confessione, et ubi defectus informationis est substantialis, et reddens actum nullum etiam defectus cognitioni causae reddit eum nullum; et ubi negligentia seu defectus culpabilis examinis debiti reddit confessionem invalidam, ibi etiam defectus cognitionis discernentis peccata confessa reddit actum nullum, ut si confessarius negligit per distractionem culpabilem et gravem attendere ad informationem, ut omnes concedunt, absolutio est omnino invalida ex defectu cognitionis requisitae ad discernendum statum rei, quia in eodem gradu, vel majori tenetur judex ad cognitionem causae, discernendo statum rei, in quo reus tenetur ad informationem ; nam, ut recte Tridentinum sess. 14. cap. 5. colligit necessitatem confessionis ex potestate absolvendi, ut possit per sententiam exerceri, quo pro potestate clavium remissionis aut retentionis peccatorum sententiam pronuntient: Conicit enim Sacerdotes judicium hoc incognita causae exercere non potuisse, etc. Rationem subdit, seu potius declarat quaenam sit illa cognitio causae requisita : Neque, inquit, aequitatem quidem illos in pomis iniungendis servare potuisse, si in genere dumtaxat,et non potius in specie, ac singillatim sua ipsi peccata declarassent, etc. Unde deinceps exponit quae peccata ipsi debent de necessitate Sacramenti confiteri, quam necessitatem reducit originarie ad necessitatem cognitionis causae, per quam discernatur status peccatoris, et poenitentiae ex aequo, et ipsius scientiae, si ferenda sit aut retinenda ; neque enim casu, aut perfunctorie haec potestas exercenda committitur Sacerdoti, et ad arbitrium, sed ex debita scientia, quam praemittere debet, et esse habilis, ut eam praemittat. Si ergo confessio peccatorum in genere, ut dicit Concilium, non sufficiat ad informationem validam, sic etiam neque cognitio, qua in genere tantum discernuntur peccata, sufficit ad valorem actus ex parte judicis, ut ferat sententiam juxta institutionem et potestatem quam habet, et quandocumque necessaria est cognitio causae per informationem in specie.
Confirmatur, quia talis confessarius perinde se habet in casu proposito quoad cognitionem causae, ac si nulla omnino permitteretur confessio in specie, quia eo ipso quos reus confiteatur se peccasse aliquoties, et saepius, si ei credit, et petat absolutionem, habet conceptum in genere de peccatis ejus: sed in casu praetensae ignorantiae, quo non discerneret inter peccata, non variatur in eo judicium ex confessione peccatorum in specie ; ergo tunc non tenetur alter confiteri peccata in specie, quia haec obligatio oritur ex necessitate et differentia judicii in confessore variati ob informationem habitam per confessionem in specie ; si ergo ignorantia sit talis, ut nullo modo possit mutare judicium, aut variare ex informatione, cujus finis intrinsecus est cognitio causae per discretionem, cessat obligatio confessionis; quod negat secunda sententia. Negat praeterea eadem sententia absolutionem esse validam in casu ignorantiae tam rudis, ex qua non posset confessarius scire peccatum in genere; sed meo videri idem debet supponi in casu praesenti, quia nequit habere cognitionem peccati in genere, quae faciat ad propositum, nisi ex aliqua regula morali aut praecepto, ex quo discernatur peccatum aliquod in specie moralitatis, et in specie gravitatis, practice loquendo, et determinate. Deinde, quidquid sit de suppositione, aut ejus possibilitate, illam cognitionem in genere non solum debet habere, sed cognitionem in specie requisitam, ut valide praecedat; illa autem est ea quam probamus esse necessariam, et de qua loquitur Tridentinum, et in ordine ad quam dicit confessionem in specie, et integram esse necessariam; ergo sine illa in eo gradu quo requiritur, est invalida absolutio.
Ex his patet ad fundamentum sententiae oppositae, quia deficit cognitio necessario requisita, cujus contrarium illa supponit
Dices nullo Jure differentem cognitionem ad valorem Sacramenti aut absolutionis requiri.
Respondetur Jure divino institutionis requiri, et ex natura actus judlcialis et ordinis.
Dices eum habere potestatem judicandi ordinariam aut delegatam: ergo tenet ejus sententia.
Respondetur neque eum habere potestatem ordinariam aut delegatam, neque Ecclesiam unquam intendisse ei conferre talem potestatem in ullo casu, in quo Jus divinum obligat ad confessionem in specie, neque posse ei talem auctoritatem delegate exercendam, manente tali ignorantia, aut in ea exercenti actum judicii, quia ex ipsa institutione Sacramenti, et ex natura actus est inhabilis ad talem jurisdictionem in hoc foro in quo Ecclesia declarat judicium discretionis necessarium esse ad cognitionem causae, ut patet ex Tridentino. Negatur etiam consequentia, quia licet Ecclesia eum approbaret alterutro modo, semper includitur conditio per se requisita ad actum ministerialem hujus Sacramenti, et quamvis haberet intentionem faciendi quod facit Ecclesia, non potest habere efficacem et fundatam, nisi tollatur obex ex parte obstans exercitio actus.
Dices, jurisdictio datur absolute et independenter a scientia, quae multiplex est in confessore, et alia et alia debet esse juxta statum peccatorum, et poenitentiam: ergo Ecclesia non voluit hanc jurisdictionem dare dependenter a scientia, aut ex suppositione ejus, quia esset valde periculosum, cum vix discerni posset quis habere scientiam hic et nunc requisitam ad statum hujus poenitentis, et sequerentur plures anxietates tam poenitentum quam confessorum in ipsa praxi.
Respondetur negando antecedens, ad cujus probationem respondetur supponi semper scientiam discretionis, quam exigunt Doctores, ut saltem discernat inter peccata et circumstantias ordinarias. Quoad scientiam vero in casibus particularibus et quibuscumque non requiritur illa per se, sed respective ad tales casus; si ergo dubitet in his cum fundamento, nec sciat discernere gradum ipsorum, vel quomodo de iis judicandum, sit, non debet extra casum necessitatis absolvere, sed remittere poenitentem ad alios, nisi ipse aliunde informare se posset ex lectione auctorum. Sed quia per accidens est si in reipsa cadunt sub jurisdictione, valide in re absolvit, de quo tamen valde dubito seclusa necessitate, quia si putat illa cum fundamento esse reservata, vix in eo salvari potest intentio debita absolvendi, quia sententia a non suo judice lata est nulla; si ergo ipse putat, licet ex errore, se non habere potestatem in illa peccata, quam scit esse necessariam, non videtur salvari intentio sufficiens, ne quidem conditionata, quia conditio apposita nequit compati cum illo errore, quo judicat practice determinate se non esse judicem illius rei. Quod si dubius est, saltem tenetur abstinere extra necessitatem: dubius, inquam, de materia circa quam non potest formare judicium, sive qua peccatum est, sive qua reservatum suspicatur. Quod si manens in illo dubio ferat sententiam extra casum necessitatis, quidquid dicant alii, esset mihi sententia illa ad minimum dubia, et si reus cognoscit ignorantiam confessarii extra casum necessitatis, peccat confitendo, et hac in parte sententia etiam esset nulla.
Quod si dicas hoc esse rigorosum, respondetur magis periculosum esse hac in parte esse indulgentom, quam rigorosum, quia a casu dependet salus poenitentis, peccatum confessam, et valor Sacramenti ; et communis tenet peccare poenitentem, cum eligit judicem, quem scit non esse sufficientem ad cognoscendum in causa, relictis, aliis, qui discernere possunt juxta clavem scientiae, et decernere juxta clavem potestatis.
Nec puto Doctorem esse in hac sententia, quam impugnamus, quia neque littera superius expressa et declarata id sonat, neque discursus, aut intentum ejus, quod est tantum probandi clavem scientiae esse diversam a scientia actuali et habituali: et contingere posse, ut quis attente faciens inquisilionem in causa faciat quidem secundum auctoritatem, et tamen faciat indebite ex defectu scientiae discretionis, quod aliquando contingit, ut declaravimus subsistente valore facti. Ex his non colligitur aliud, nisi quando defectus est ordinarius ex negligentia, aut ignorantia levi, aut lata, non vero ex ignorantia latissima, et excludente omnem scientiam discretionis, quod sufficit ad intentum Doctoris, quo probet clavem scientiae, non esse scientiam discretionis, quae est finis, ut diximus, ad quem ordinatur proxime clavis scientiae.
Dico secundo in casu extremae necessitatis, seu articulo mortis, ut sumitur ex Doctore dist. 17. quaest, un. et casu quo quis excusatur a confessione integra et explicita omnium peccatorum, posse eum absolvi a quolibet Sacerdote, in quo casu quaecumque confessio esset formaliter integra, quando aliter fieri non possit, neque alius invenitur, nisi iste. Si autem casus permittit integre fieri confessionem ex parte poenilentis, debet fieri, licet Sacerdos nequeat integre judicare judicio discretionis ex defectu scientiae, perinde necessitas excusat: tamen in eo casu debet, ipse poenitens confiteri sua peccata, si est discretus, ut dicat Sacerdoti, hoc peccatum mortale feci contra tale praeceptum, hoc contra aliud: hoc etiam quod est veniale, si velit ad instructionem Sacerdotis, contra aliud praeceptum tale, et tunc ex instructione poenitentis potest Sacerdos formare judicium discretionis, quo discernat inter peccata. Quod si ipse reus sit in eadem ignorantia, dicat et faciat uterque quod potest, et Sacerdos valide absolvit, quia neque ulla est reservatio pro tali casu extremae necessitatis, neque requiritur confessio integra, si fieri nequit, sed materia aliqua, de qua certum est esse peccatum, vel nutus et signa cum confessione in genere, in casu quo non possit fieri integra et explicita, cui confessioni in genere aequivalebit illa, quae tum fieri potest. Ita tenet Sylvester. Habet ergo Sacerdos tum judicium talem esse peccatorem, et velle absovi, et quae confitetur esse peccata, et se habere auctoritatem, quae sufficit in casu, non tamen extra casum. Addit Sylvester, elapso periculo, et habita copia confessoris denuo confitenda esse illa peccata. Hoc negat Vasquez quaest. 93. art. 3. dub. 2. nisi in ea parte, qua de ipsis Sacerdos non potuit formare judicium, supponit enim neque tunc confitenda esse peccata, nisi Sacerdos aliqua cognoscat, quia in extrema necessitate non variantur ea, quae sunt essentialia Sacramenti: sed melius Sylvester, quia essentialia Sacramenti, quae spectant ad integritatem ejus, variantur in casu necessitatis, ita ut sine aliquibus Sacramentum esset nullum alias, sine quibus in articulo necessitatis est ratum Sacramentum, ut patet de confessione integra, a qua plures casus excusant, sicut et a confessione vocali, ut quando quis amisit usum loquelae, et per nutus petit absolutionem. Duo sunt, a quibus nulla necessitas excusat, ut contritio seu attritio, et absolutio: a confessione autem et satisfactione non ita, quando nequeunt fieri. Itaque non secus judicarem taliter absolutum obligari ad iterandum confessionem, quam agonizantes, si iterum restituatur loquelae et sensui. Verum quando confessor est instructus quoad aliqua peccata, et hoc constat poenilenli, non debere illa repeti, sed, ut dicit Vasquez, ea tantum quae nequit discernere; si tamen poenilenli constat eum esse ignarum, neque determinate sciat in quibus sit talis ignorantia discernendi peccata, tunc debet confiteri omnia in specie.